Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 2
An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis¶ Distinctionis decime questio secunda. QVeritur secundo circa hanc decimam distinctionem. an implicet contradictionem. haidem corpus numero esse circunscriptiue in diuersis locis. duo sunt hic modi opinandi vari quorum vnus affirmatiue respondet quem multi imi tati sunt sanctus thomas egidius romanus henricus de gandauo et durandus. Alia est opinio quam tenet altissioderensis. et alexander de halles questione. xliiii. partis et duns. Ad materiam pono hanc conclusionem. nullam contradictionem implicat idem corpus esse circunscriptiue in pluribus locis totalibus quan conclusionem sic probo. in legenda sancti martini legitur quod sanctus pater ambrosius ipo celebrante mediolani simul interfuit exequiis sancti martini cum inter celebrandum mediolani stetisset diu fatiga to populo accessit clericus domine hora est nimis tarda at ille eram turonis etc. vide legendam non potes dicere quod indiuisibiliter erat turonis cantans lectiones nulla est tibi fuga nisi legendam negare illud idem patet de corpore beati baldredi quod in tribus locis dicitur esse aldhamen praeston et tynygamen trita est historia apudglegornum et partes illas. propterea arguitur ratione facere idem corpus in duobus locis in vno circunscriptiue et in alio diffinitiue est ponere idem corpus in duobus locis et cum hoc aliud mi raculum quod in vno indiuisibiliter se habet: ergo faci lius est ex parte facti facere idem corpus circunscriptiue in tribus locis quod in duobus locis et in vno nouo mi raclo. Tertio arguitur ad idem ille equus in a instanti ge nerat equum perisi (sit ita) quare in eodem instanti deproducere non potest rome eundem equum et sic idem erit in duobus locis Preterea illud non implicat: erg deus potest illud facere. consequentia tenet per maximam theologicam: antecedens patet soluendo ra tiones aduersariorum et etiam inducendo fortassis ita apparentes quae omnes infra soluentur / hec conclusio non est michi dubia. Pretere a ponatur sortes in duobus locis diffinitiue sicut corpus christi est in loco sibille et edimburgi vel deus potest extendere corpus sortis sibille illo existente edimburgi vel non secundum non est dicendum sic iam est de corpore in celo et in terra quo facto quero an potest edimburgi extende re corpus sortis hoc est facere esse diffinitiue in loco vel non illo corpore sic existente sibille si sic habeo idem corpus in duobus locis circunscriptiue quod erat probandum si casum neges quaero quare citius potest extendere corpus sibille quam edimburgi. Item si destruatur illud corpus sibille quod amplius ibi non fue rit potest illud corpus extendere edimburgi vt certum est vel esse debet et mirum est quod corporalis existen tia corporis sibille impedit eius extensionem ediburgi et idem potest ostendi de christo qui apparuit beato petro casus est vulgatus propter locum domine quo vadis et tamen corpus christi tunc erat in celo patet de consecra. d. ii. cap. prima heresis. amplius deus potest ponere vnum angelum rome et parisii ergo idem corpus. consequentia claret et aduersarii non negarent. probo antecedens. deus potest facere quod panis transsubstantietur in angelum potest face re quod post prolationem istorum verborum hic est ange lus desinat panis et incipiat angelus succedere loco illius: ergo si sit prolatio super duos panes in variis locis idem angelus erit in duobus locis nec est inutile hanc questionem tractare elucidat vnam par tem difficultatis occurrentis circa eucharistiam. heretici et infideles possunt dubitare quodo idem corpus potest simul esse in variis locis sacramentaliter quia ad illud sequitur idem corpus esse in pluribus locis gratia illius conducit hanc questionem in medium proponere et eius conclusio principalis manuducit ad intelligentiam eucharistie multoplus quam aduersariorum mirabile esset si deus non potest parcutere genu paralisi vel aliomodo quod anima genu non informet et tamen pedem et partes superiores informabit et sic erit anima in duobus locis et potest corrumpere corpus sic conseruando animam.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur sequitur quod idem simul et semel potest talefieri et frigefieri consequens est falsum / contraria opposita inferunt contradictoria opposita et probo consequentiam. ponatur sortes rome prope ignem validum et vltra moutes iperboreos vel mare bal¬ theum vel glaciale prope gelu magnum frigefiet et calefiet. Huic argumento respondet doctor subtilis distinguendo vel calor est tante resistentie sicut frigus actiuitatis econuerso vel est inequalitas si primum nec calefiet nec frigefiet. Si calor est maioris actiuitatis quam frigus resistentie calefiet et non frigefiet si econuerso frigefiet et non calefiet idem tenet in duobus locis et in vno loco et ponit vnam regulam Quecumque sunt priora essentialiter ipso vbi vniformiter insunt corpori quamuis habenti diuersa vbi nec variabuntur variato ipso vbi hoc est omnia absoluta et respectus intrinsecus aduenientes vniformi ter conueniunt corpori in vno loco vel diuersis. Contra hoc arguitur sic / idem in diuersis locis est maioris actiuitatis id est in maiorem effectum potest quam esset in vno: ergo male dictum est. consequentia est clara. probatur assumptum. sit potentia sortis gra tia exempli terminata ad vnam libram sic quod maius pondus non potest portare sine fractione numeri po natur in duobus locis habeat in humeris vnam libram cum hoc potest aliam leuare quod si neges propter resistentiam quam habet in brachiis vel humeris deponatur ille lapis et sit rome et parisius sortes in vtroque loco conetur leuare vel potest et sic habet duos lapides et per consequens plus potest in duobus locis quam vno solo si non potest leuare lapidem perisii. Contra est difficile creditu quod lapis rome eum impediret ne leuet perisii: eodemmoo est difficile creditu quod gelu in montibus ipboreis impediat calorem in ethiopia esto quod sit idem passum / illa argumenta eum non vincerent diceret si sortes haberet vnam libram in humeris non potest aliam leuare propter resistentiam quam habet si nitatur simul illas duas libras leuare nichil leuabit quia a proportione minoris inequalitatis non fit actio. vii. phisicorum. Ad aliud con cederet quod gelu in montibus ipboreis potest impedire calorem in ethiopia modo sit idem passum quod contingit in proposito et idem homo in diuersis lo cis non potest habere opinionem et scientiam subtiliter certe dicit. Aliter potest dici et fortassis apparem tius quod idem corpus numero in duobus locis multum distantibus calefiet et frigefiet simul et semel et ca lor rome non potest impedire frigus parisii plus re specu eiusdem subiecti quam essent diuersa subiecta. illud suadeo nullum agens naturale potest agere vel impedire nisi in spera sue actiuitatis et resistentie siue sit subiectum aliquod vel non nec mirandum est quod qualitates contrarie insunt eidem subiecto simul et semel. dato vno miraculo plura vno dato se quuntur quae alias non sequerentur admisso quod idem sit in diuersis locis euestigio sequitur idem posse et ascen dere et descendere simul et semel quid impedimen ti est vt eadem anima que est in duabus manibus quando manibus cancellatis vna leuatur altera de pressa nec valet illud Grego. xvii. distinctione. i. vt alibi dictum est quo petit an qualitates contrarie possunt se compati et dicit quod illud est per accidens ad motum alterius et sic dicit burleus de intensione forme quia si illa anima esset in loco in quo est manus leua et manus dextera idem separatim a manum idem contingere non dubites. Redeundo ad argumentum concedo quod idem corpus erit calidum et frigidum simul: et quando improbas contrarie opposita inferunt contradictorie opposita: distinguo vel propositiones contrarie de opposito modo enunciandi et sic concedo quamquam alii non semper illud admitterent quia secundum eos contrarie possunt esse vere in sensibus contrariis in contingenti specialiter capto vt nullum ens contingentur est deus et nullum ens contin genter non est deus et tanmen ille non inferrent secundum eos contradicto rie opposita sed hoc ego non recipio / vel quod contra rie propositiones de contrariis predicamentis in ferant contradictorie opposita et sic nego et has du as consequentias sortes est calidus sortes est frigidus: ergo sortes est calidus sortes non est calidus sortes est frigidus sortes non est frigidus quamquam apud gentilem philosophum reputaretur consequentia bona: sed vtique si daret casum cum fidelibus conse quentiam negaret. Item bona est apparentia si sor tes habeat quattuor gradus albedinis rome et totidem parisii quod non est albus et niger copulatiue sed solum secundum apparentiam sed citius fuscum vel mixtum sed est albus et niger copulatim quemadmodum si in vno loco haberet totidem gradus albedinis siue nigredinis non obstante habet albedinem et nigredinem copulatiue.
¶ Secundo arguitur contra conclusionem ex ea sequitur quod potentia actiua sortis non esset terminata et sic infinitum pondus possit portare non sic exponendo non tantum quin maius de hoc non est questio sed quantum libet maius: et eodemmodo probabitur de qualibet potentia actiua hoc est falsum contra aristotelem primo de celo et mundo quinimo illa via nulla esset potentia finita: et probatur consequentia: sortes potens leuare vnam libram in vno loco potest in duobus locis leuare duas / in tribus tres / in quattuor quattuor libras et sic sine statu: ergo si esset in infinitis locis potest leuare infinitum pondus in grauitate quod non videtur dicendum.
¶ Rea spondetur concedendo quod potentia sortis dato illo miraculo non est terminata vt argumentum arguit imo sortes habens mille libras super caput eius non plus impeditur quam si nichil haberet si ponatur in mille locis cum mille libris et nichil haberet super caput in alio loco potest portare illam libram ac si nichil super caput haberet.
¶ Sed contra illud arguitur: quia per illum modum tersites potest tante grauitatis pondus portare sicut aiax telamonius consequens est inconueniens: ergo et antecedens: et patet consequentia de se. Preterea probo quod sor tes in hoc loco nichil potest portare Arguitur sic: sortes in hoc loco demonstrando parisium habeat libram super caput posito quod habeat rome et non pa risii: ergo non potest portare aliam libram in hoc loco: probo consequentiam: alioquin in eodem loco potest portare duas libras contra ypotesim.
¶ Respondetur concedendo quod tersistes in pluri¬ bus locis potest tantum portare sicut aiax in vno vel in paucioribus et sic potest vna musca / imo tersites potest portare vnum pondus infinite grauitatis si essent infiniti lapides equales in gravitate: tersites in infinitis locis cum eis potest eos omnes simul portare. patet sic. cumulus infinite resistentie portatur ab homine debili nec locus est causa huius si esset in vacuo et conseruaretur a deo idem contingeret. Ad aliud concedo antecedens et nego consequentiam: licet sortes in hoc loco habeat libram super caput non tamen habet libram super capunt in hoc loco: quia si haberet vnam libram super caput in hoc loco vero vel imaginario non potest portare alteram libram in hoc loco.
¶ Sed contra illud arguitur: quia eodemmodo sanson non potest portare vnam fabam vel lapillum / capitur lapillus tante grauitatis sicut vna faba si ponatur in mille locis tantum ponderabit in vno loco sicut in alio: ergo si ille lapis in pluribus locis cumeletur in vnum re plebit totam actiuitatem portatiuam vnius hominis. Re spondetur negando quod non habet portare vnam fa bam quia valet hanc nullomodo potest: sed conce ditur quod non potest portare vnam fabam taliter dispositam quia potest replere vnum magnum vas et deus potest supplere portationem quantum vas re istit.
¶ Ex istis infero correlaria siue sequantur sine addito vel ex dictis cum additione manifesti non cura.
¶ Primum correlarium: esse vbique non est proprium deo: hoc patet: quia licet sit vbique secundum illud mercuri termagisti deus est spera / cuius centrum est vbique circunferentia nunsquam: deus tamen potest facere quod vnus homo vel equus sit vbique. Probatur: potest facere in duobus locis oc cupatiue et non est maior ratio quod sit status in duobus locis quam in tribus / nec in tribus quam quattuor: et sic sine statu: ergo potest facere vnum corpus esse vbique sed in hoc est discrimen: quia deus non potest esse quin sit vbique et in vacuo imaginario infinito extra celum vt alibi tango creatura autem ex natura sua non potest esse vbique: nec in hoc debes admirari quod vna creatura potest esse vbique destruatur omnis locus a loco sortis / iam sortes vt liquet est vbique. Sed non est idem / corpus esse vbique est possibile et corpus potest esse vbique / thomista et gandensis negantes idem posse esse circumscriptiue in pluribus locis: primam habent concedere in casu quem pono si deus destruat omnia alia loca a loco meo iam illa est vera iohannes est vbique et hoc suf ficit ad veritatem illius modalis composite sed hec iohannes potest esse vbique denotat quod iohannes potest esse in quolibet loco possibili loco ibidem distribuitur et ampliatur a potest et sic thomista habet illam negare circumscriptiue loquor sed vtranque concedo: accipe analogiam omnem hominem esse omnem hominem est possibile sed non omnis homo potest esse omnis homo imo omnis homo non potest esse omnis homo non valet consequutio: omnis homo est vbique: ergo omnis homo potest esse vbique / sicut nec sequitur omnis homo est omnis homo ergo omnis homo potest esse omnis homo: quia cum distributione am pli arguitur virtualiter ab inferiori ad superius consequentialiter licet non quidditatiue et pred cabilitur. Secundo sequitur dato illo supernaturali quod idem sit in pluribus locis: vnus panis potest satiare milonem quinimo omns homines in exercitu ersis vel darii quiimo vna faba. quod probo panis in vno loco sufficit pro vno quod si non sufficiat ca piatur in tribus locis: et eodemmodo arguas de duo bus locis sufficit duobus: in tribus locis tribus es sic consequenter igitur. et eodemmodo vna copina vini sufficit omnibus hominibus pro potu et triticum vbere sicilie pro tota europa. Tertium correlarium: vna gutta aque potest ferre vnam nauim imo omnes naues venetorum vel mundi. probatio. hec gutta in hoc loco tantum valet sicut similis gutta et eadem gutta sicut vna alia et sic procedendo: sed varie gutte agrega te possunt ferre omnes naues mundi quia reddunt mediterraneum caspium vel hyrcanum et secundum opinionem pholomei alexandrini indicum ab occeano separantis indicum vel occeanum. Quartum corre larium ex vna gutta deus potest subiungere totum mundum sicut fecit in diebus noc secundum veritatem pirre et deu calionis secundum ethnicos hoc patet ponendo in pluribus locis continue vel contigue. Quintum corre larium: deus sic facere potuit de quinque panibus euan gelicis et fortassis fecit. mathei. xiiii. et iohannis. vi. ad litteram licet non negamus deum posse alios panes creasse de nouo vel conuertisse aerem propinquum vel remotum in panes: vel quancunque aliam materiam quam capere poterat secundum quod sue bonitati placeret: eodemmodo sicut ignis conuertitur in aerem tamen magis ad litteram sonat quod ex eisdem panibus sine aliis eos saturauit et hoc facere poterat ponendo illos panes in pluribus locis et simliiter de piscibus et eodemmodo poterat heliseus. iiii. regum. iiii. sunamite mulieri fecisse et sic expono illud genesis secundo quod ex costa viri si ne addito fuit formatum corpus mulieris nec valet probatio grego. de arimino in oppositum. xviii distinctio. ii. quia dicit tunc corpus mulieris fuisset multo rarius aliis corporibus forte ita rarum sicut aqua vel aer quia costa non poterat sufficere pro toto corpore prime mostris sine rarefactione illud argumentum inquam non valet quia per positionem in pluri bus locis illud non sequitur imo dico si voluisset poterat fecisse corpus eue ita densum sicut terra est vel plumbum: sed bene verum est quod magister sentemtiarum tangit ibidem: et hugo quod deus potest facere corpus magnum ex paruo sine additione: et nicolaus de lira insequitur: quia si potest creare vnum montem ex nichilo potest ex vno pane creare mon tem sine addito hoc reputo falsum: non reputo pos sibile deo quod possit facere partem esse totum realiter vel quod minus sit maius entitatiue sine rarefactione vel additione illud non contingit in proposito ponendo idem in diuersis locis si eadem costa ponatur in pluribus locis costa non est pars totius sed est totum nec propterea volo fouere opinionem magi stri. xxx. distinctio. ii. et petri comestoris quod ex parua materia que erat in adam sine additione fit totum compositum: sed sicut aristoteles dicit primo de ge neratione. Alimentum conuertitur in substantiam aliti sed illud deo non est impossibile licet non factum sit in aliis habemus auctoritates que licteraliter so nant ad illa que posuimus. Sexto sequitur quod vnum scutum in mille locis valet mille scuta. hoc patet: quia in vno loco valet vnum scutum et non est ma ior ratio de vno loco quam alio: ergo valet mille. Septimo sequitur si ego et sortes habeamus idem scu tum et hoc me latet capiendo suum scutum clanculum licet non capio alienum inuito domino tamen pecco peccato furti tantum sicut alter qui furatur vnum scutum non capio alienum sed proprium sed quia credo il lud esse alienum hoc sufficit in omnibus istis possibi libus no debemus credere vel opinari sic minime esse quia deus non multiplicat miraculo sine neces sitate. Octauo sequitur quod eadem propositio est vera et falsa: hoc patet capta hac / homo non est animal est falsa preponatur eadem negatio numero in prin cipio tunc illa propositio est vera si casus sit possibilis in mente tunc sequitur quod eadem vltimata est vera et falsa sed an eadem propositio sibi contradi cat consequenter examina. Nono sequitur negatio distribuit terminum ante se: patet: hec negatio in pricipio distribuit illum terminum bomo hec negatio in principio est negatio post illum terminum homo igitur. Decimo sequitur quod propositio cathegoca est sillogismus. hoc patet: si idem atramentum ponatur in diuersis locis in vno scribatur cathegorita et in aliis sillogismus et eodemmodo bomo et asinus sunt termini sinonimi. Diameter quadrati est costa si ex eadem materia in duobus locis diameter et costa constituantur. In istis decem correlariis la tenter soluuntur decem argumenta.
¶ Tertio pri cipaliter arguitur: quia ex illa positione sequitur quodi briuatiue opposita verificantur de eodem: consequens est falsum quia propter negationem inclusam in altero extremo sequitur contradictio et patet: posito quod sortes sit rome et ei ibi eruantur oculi parisii et habeat eos: iam sortes est videns parisi: ergo est videns a parte in modo ad suum totum affirmatiue et vltra: est cecus rome ergo est secus per eundem locum diametrum. Secundo probatur: eadem consequentia ex opposito consequentis sequitur opositum antecedentis: ergo consequentia est bona per aristotelem in predicamentis si album est in corpo re: ergo est in aliquo corpore: probo illam consequentiam: si in nullo corpore est nec omnimo in corpore erit. probatur antecedens: sortes est rome cecus er go est cecus alicubi: nam si nullibi est cecus nec rome est cecus: patet a superiore ad inferius negatiue cum distributione superioris vel per descensum Respondetur negando antecedens et admisso casu nego quod sit cecus hec consequentia est nulla sortes est cecus rome: ergo est cecus arguitur a parte in modo ad suum totum cum dictione negationem includente hoc liquet accipiendo antecedentis et consequentis equiualens sortes non videt rome: es est aptus natus videre: ergo non videt et est aptus natus videre: et ad aliam probationem negatur quod ex opposito consequentis sequatur oppositum antecedentis: hec consequentia est nulla sortes non est secus alicubi: ergo non est cecus rome. hec tamen bene valet sortes alicubi non est cecus: ergo rome non est cecus quemadmodum illa consequentia est bona sor tes est cecus rome ergo alicubi est cecus: sed hec non valet ergo est cecus alicubi: et eodemmoo si occidatur in vno loco et viuat in alio / viuat parisii occidatur rome sortes moritur rome sed non moritur anima quiescit in brachio sed non quiescit frequenter.
¶ Quarto arguitur quia secundum dicta si sortes es set athenis potest habere scientiam / et in tracia opi nionem hoc est impossibile: quod patet: bene sequitursortes habet opinionem de hac triangulus habet tres ergo assentit cum formidine et vltra: habet scientiam ergo assentit sine formidine: sed ex solutione terti argumenti precedentis priuatiue opposita non pos sunt verificari de eodem et quod sequatur sic patet: quia due qualitates contrarie possunt inherere eidem si ponatur in diuersis locis et equalis est ratio in om nibus ergo. Respondetur dando omnia dicta adhuc non sequitur quemadmodum multi opinantur qualitates corporeas inherere eidem vel qualitates eiusdem speciei cum eis in gradibus remissis et in spiritualibus non confiterentur. Secundo concedo quod ille habebit scientiam et opinionem simul et semel et concedo illam consequentiam: ille hab opinionem ergo assentit cum formidine: aliam ne go habet scientiam ergo assentit sine formidine pro pter negationem inclusam in prepositione siue in con sequente potest de virtute sermonis concedi assen tit sine formidine id est aliquo assensu assentit sine formidine in talibus semper concedatur consequentia cuius consequens est affirmatiuum nullam ne gationem lambens altera negetur: sed concedatur cum addito et tunc non dabis eadem predica ta sicut videns et cecus rome non opponuntur sed se compatiuntur.
¶ Contra illud arguitur quia tunc simul aliquis esset ignarus delirus et stultus sapiens et sciens hoc videtur inconueniens igitur: et pa tet consequentia: sortes athenis potest bene studere in tracia non nauare operam litteris: igitur.
¶ Respondetur per propositiones. Prima est: no inconuenit sortem esse scientem et doctum athenis et esse ignarum in tracia imo hoc contingeret in c su replice. Secunda propositio talis non est stuli imprudens ignarus simpliciter hoc patet illi term ni priuatiue opponuntur huic termino doctus et sa piens. Ex hiis sequitur si formetur ei questio stante casu in tracia nescit respondere in tracia scit ta men respondere athenis. Tertia propositio sortes in tracia est doctus et bene. respondit: quod patet expositorie sortes athenis bene respondit: sortes a thenis est sortes in tracia: ergo sortes in tracia bene respondit sed non bene respondit in tracia hoc est modus bene respondendi non peruenit a tracia
¶ Quinto arguitur: si idem ponatur in duobus lo cis scilicet rome et parisius stat quod rome peccet et parisius bene viuat et detestetur sua peccata: ergo si ille decedat in illis duobus locis simul saluabitur et damnabitur hoc est magnum inconueniens quod saluabitur. patet: decedit parisius in gratia ergo saluabitur. hec consequentia est bona theologice: es vltra: discedit rome in peccato: ergo damnabitur. Huic argumento respondit aliaceneres. si deus acceptat actum eius in vno loco acceptabit in alio vel si deacceptabit in vno loco deacceptabit in alio et sic vel dannabitur vel saluabitur tantum nec est aliter possibile: bene tamen potest occidere proximum rome et dare elemosinam parisi: sed si deus dationem elemosine acceptet nullibi occisionem deacceptat et illud non est penitus improbabile. Aliter tamen respondeo non video inconueniens de potentia dei absoluta de qua loquimur quod quis sit in gratia et in peccato simul es semel peccatum sic diffinitur a beato augustino contra faustum. Peccatum est dictum factum vel con cupitum contra legem dei et quod aliquis simul faciat cum lege dei et contra legem dei non est inconue niens quemadmodum logice loquendo et de vi ver borum solent tales concedi. si duo pugnant isti pugnant pro se isti pugnant contra se si vnus homo e set in duobus exercitibus oppositis: Item sit sortes imperator vnius exercitus plato ille homo pla to est contra sortem et cum sorte nec negatio ibi in clusa est in contra quia tunc sophiste recte loquentes illas non concederent. Preterea ad deum vnum per bonum actum acceptare ad vitam eternam per malum ad eternam penam in inferno nulla sequitur magis contradictio hic quam quod idem simul et semel sit calidus et frigidus quod ille non negat hoc deo pos sibile. Rursus sit toto illo anno sortes in duobus lo cis bonus occidatur a platone ipso dormiente romeiam ibit ad superos hec anima / maneat sortes parisius duobus annis post hac et peccet damnabitur. Propterea deus potest facere quod eadem materia numero sit in diuersis corporibus tunc erunt varii homines licet eadem anima et super istum ca sum potest superedificari pondus totius argumenti. Sed contra illud arguitur: quia per illum modum nunc stante lege sempronius esset saluatus et damnatus. quod probo: amputetur ei manus in hoc anno / iam anima in manu descendit ad inferos po sito quod sempronius erat in peccato postea ipse viuit et descedit in gratia ergo saluabitur: ergo eadem anima stante lege saluabitur et damnabitur. Huic argumento nichil aliud respondendum est nisi quod anima que erat in manu desinit informare manum nec descendit ad inferos oportet expectare quous que totum compositum desinat esse eadem anima adhuc informat residuum corporis sic tibi dicit aduer sarius quod si sortes occidatur rome anima sua nec ibit ad superos nec ad inferos: sed desinit informare illam materiam rome sed non simpliciter quia informat parisi: Istud non impedit quod ostendo deus potest facere quod anima que informat manum quando amputatur manus descendat ad inferos et perpetuo puniatur pro suo peccato et ea dem anima postea saluabitur si voluerit nulla est contradictio sed ex pacto nobiscum fecit quod anima manebit vel totus homo quamdiu anima aliquam par tem materie informat in via / sed non est idem esto quod anima sit in diuersis locis partialibus in manu et in residuo et in diuersis locis separatis / imo alites ille contra quem arguo haberet concedere quod opinio et scientia possunt esse in eadem anima in diuer sis locis separatis quemadmodum concedit de calo re et frigore. secus est in eodem composito dato quod anima sit in capite et in pede. Secundo arguo con tra illam solutionem implicat idem dampnari pena danni et beatificari: ergo male dictum est. antecedens patet: bene sequitur i ille est saluatus: ergo clare videt deum et eum diligit et gaudet saltem diiunctiue sequitur: et vltra: damnatur pena damni: ergo non clare videt deum quinimo non videt deum. Pena damni nichil aliud est quam carentia perpetua visionis diuine. Illud argumentum non infirmat negotium quia tunc concedam simpliciter ille est beatus / et ille est damnatus pena damni in inferno et tunc debes inferre ergo non videt deum clare in inferno quod clare diuine visioni non repugnat pena: patet: anima christi tristis erat ad mortem. mathei vicesimo sexto. et cum hoc beata quare eadem anima ergo non potest esse tristis et leta. Petis a me in tali casuan melius erit anime que est in celo et in inferno simul quam anime vnius paruuli dece dentis cum solo originali. Peto iterum a te posito quod anima eadem sit in diuersis locis potest esse tristis in vno loco et leta in alio imo in eodem loco an melius est illi anime quam illi que neque tristiciam habet neque leticiam solue vnum quod habes concedere possibile et inuenies tuam questionem solutionem habere posse cum omnibus istis non nego quin de us potest acceptare in vtroque loco vel deacceptare si voluerit potest acceptare de potentia absoluta peccatorem pessimum ad vitam eternam sed in toto volo habere non impossibile quod eadem anima sit saluata et dannata in inferno in peccato mortali rome et in gratia parisius. Forte dicis si ponatur idem in diuersis locis sortes iudicans duos homines falletur et sic obiecto medio et organo bene dispositis sensus errabit contra philosophum secundo de anima. Respondetur iudicabit duos homines propitur varias piramides specierum delatas ad sensum: argumentum non est maius quam de faba tacta digitis cancellatis vel oculo parum variato a sua sede vilente vnum vbi sic videns vel tangens censet esse uo.
¶ Sexto arguitur: dato quod idem ponatur in in finitis locis iam talis in quolibet illorum locorum potest mereri: et sic in vna hora si talis discedat ha bebit tantam gloriam sicut habet anima christi pari forma si titius ponatur in infinitis locis potest in vno illorum locorum peccare et non est maior ratio de vno loco quam alio: ergo erit in infinitis peccatis mor talibus equalibus: ergo infinitam penam debet pa ti in inferno: sed hoc est falsum non potest talem pa ti: eodemmodo de gloria non potest habere infinitam gloriam: et eodemmodo probabo quod potest habere nfinitam noticiam intensiue et sic capacitas anime actiua est infinita. Si dicas ille noticie non constituunt aliquod vnum esto quod sunt eiusdem speciei specialissime. Contra et capiamus de albedine quia fortassis in corporalibus melius intelliges ille albe dines inherent eidem subiecto primo: ergo componunt aliquam vnam formam per illud quinti methaphisices. Impossibile est plura accidentia solo numero differentia inherere eidem quin constituant aliquod vnum quod si concedas Contra: iam capio albedinem que est rome et illam que est parisius in diuersis subiectis non constituunt vnum: ponatur sempronius rome et parisi et ille due albedines informent eum non videtur quod magis faci ent vnum quam antea. Ad sextum dicitur admittendo tasum semper teneo deum posse facere infinitum: concedo quod habebit infinitam gloriam et nego quod illam deus non potest dare. dico quod anima christi ha bet infinitam gratiam intensiue et gloriam / et hoc patet in materia de infinito. et eodemmodo dico de pecto: nec admirari debes quod aliqua anima sit ita be ata sicut anima christi de potentia dei absoluta de qua loquinur cum hoc tamen dico quod benedicta christi anima habet infinitam gratiam et gloriam et quelibet alia finitam Ex consequenti correlarie sequitur quod gratia anime christi est maior quam omnium sanctorum qui fue runt et erunt gratia possibilis parum nobis condu cit ad salutem possibile est quod sortes viuat ita bene sicut magnus doctor gentium vel paulus primus heremita: sed pro illo non premiabitur sed ex facto actuum primo dicit beatus lucas. Incepit quidem iesus facere et docere. non dixit possibiliter facere et possibiliter docere. Eodemmodo de pena dicatur in inferno. Ad aliud an habebit infinitam noticiam intensiue dico quod sic et quod est infinite capacitatis actiue in pluribus locis queadmodum sortes in pluribus locis plus potest portare quam in paucis et in eodem loco. Dico etiam quod anima sortis potest partialiter actiue concurrere ad infinitam noticiam boc alibi in materia de infinito probatum est sufficienter vt putamus contra aliacensem per ha bitus vel supplementum dei. Sed petitur an ille noticie eiusdem speciei specialissime constituant vnam formam vel ille plures albedines et dicitur quod non esto quod eidem subiecto inhereant. aristotels popositio quinto methaphisice intelligenda est naturaliter et nullo miraculo presupposito. Sed contra hoc arguitur: ponatur sortes in decem locis in quolibet illorum habeat vnum gradum albedinis talis est alpus vt decem quia ille albedines constituunt vnam formam. quod sit albus vt decem patet quia habet de tem gradus albedinis. Respondetur distinguendo quod sit albus vt decem: vel extensiue et sic conceditur vel intensiue et sic negatur non constituunt aliquam vnam formam et quando illi gradus inhererent eidem in eodem loco potest deus impedirene faciant vnum vt michi apparet et hoc ante tactum est in questione precedenti de albedine in manu christi si essent in finiti homines quorum quilibet seorsum est remisse albus in eodem loco penetratiue nullus eorum esset infinite albus vel albior quam antea et quando in le albedines eidem inhererent contradictio non vide tur quia possunt non constituere vnam formam. Potes petere si idem bomo sit in diuersis locis cum eodem obiecto an habebit eandem noticiam numere et an potest esse seruus et dominus suiipsius. Et ar odire et diligere se / sed hec tibi missa facio.
¶ Septimo arguitur probando quod hec positio implicet. Ex ea sequitur quod idem est maius seipso et quod pars est maior suo toto contra communem animi conceptionem prime euclidis. patet. capio globum cereum rome cuius diameter est pedalis capio medietatem eius parisii rarefiat quo ad diameter eius sit tripedalis sit pars b totum a b est maius a b est pars a: igitur. consequentia tenet cum minore ostenditur ma ior b est longior latior et profundior: ergo secundum omnem dimensionem maior et hoc sufficit ad magnitudinem igitur. Respondetur per propositiones Prima est: aliqua pars est longior suo toto: hoc probo: capio corpus cuius latitudo est bipedalis et vua medietas illius corporis sit longa decem pedibus altera sex pedibus: prima medietas a / secunda b. totum c / tunc sic arguo: a est longius c: ergo pars est longior toto cathegoreumatice. Antecedens patet: a est longa decem pedibus / cnon est longum decem pedibus: patet: eadem ratione esset longum sex pedibus ratione alterius partis b: ergo oportet capere medium inter sex et decem sclicet octo et dice re quod totum est longum vt octo. Ex illa probatione sequitur: assumpto alio vero quod non est dabilis longissima linea si sit detur et sit a / transeat a super cen trum alicuius circuli a est diuisibilis secundum latitudinem pro nunc supponitur est apparentius quam oppositum imagineris cum hoc centrum circuli in diuisibile / esto quod non sit abstrahentium non est mendacium quando esset diuisibile equaliter quo ad for titudinem ducam argumentum licet non quo ad cla ritatem medietas a magis accedit ad centrum quae due extremales: ergo est longior illis medietatibus consequentia tenet ad sensum sic euclides docet per longitudinem reperire diametrum circuli tertio elementorum propositione septima. Si in diametro circuli inquit punctus preter centrum signetur et ab eo ad circumferentiam linee plurime ducantur que super centrum transierit omnium erit longissima que vero diametrum perficiet omnium erit breuissi ma que autem centro proxime ceteris longiores quam to vero a centro remotiores tanto breuiores esse con uenit: idem patet in propositione octaua eiusdem tertii quanto linea magis accedit ad centrum circuli tanto est longior et si ponatur centrum diuisibile quae magis accedit medietatem est longior et que vadit ad extremitatem est breuior et sic habetur quod me dietas linee est longior tota cathece. Et rursus illa medietas potest diuidi in tres partes et sic in infini tum et si esset lineainfinita secundum longitudinem finita secundum latitudinem adhuc medietas illius linee est longior medietatibus in aliquo sensu sicut vnum infinitum solet excedere reliquum et per con sequens deus nescit facere lineam longissimam.
¶ Secunda propositio aliqua pars est intensior sud toto patet: capiatur vnum corpus vniformiter difformiter calidum vel album incipiens a non gradu et terminatum ad octo: hoc totum est calidum vt quattuor: quia omnis latitudo vniformiter disformiter respondet suo gradui medio medietas in tensior a quattuor ad octo per idem principium est calidum vt sex quia est gradus medius inter quattuor et octo: ergo secunda medietas est intensior quam totum et per consequens pars secundum intensionem est intensior suo toto quod restabat probandum Iste due propositiones sequuntur ex fundamentis probabilibus. Probabile est etiam quod corpus lon gum est ita longum sicut longissima pars eius potissimum in corporibus rectis etiam intensio forme vniformiter difformis metienda per extremum in tensius vtroque horum modorum communium sequor secundum exigentiam materie occurrentis. Eodem modo possum secundum alias dimensiones proba re. potest fieri processus de homine et sua materia sed non insisto. Ex istis duabus propositionibus sequitur quod hec consequentia nichil valet a est longius b ergo est maius b stat quod recuperet tantum in latitudine et pro funditate super a quantum a super b in longitudine. Si petas an sequatur a est in duplo longius b in duplo latius et in duplo profundius: es go est duplum ad b. Dicitur quod non sequitur si a est in duplo longius b cum parili latitudine et profunditate a est duplum ad b. patet capiendo a bipedale et b pedale equalis spissitudinis et latitudinis a est octuplum ad b. Tertia propositio dubium est in casu argumenti principalis an a qui est globus cereus rome per crementum b partis lit bipedalis et vltra et videtur quod non quia nullibi a est bipedalis et vltra vel dubium est an sit precise pedalis vtrumque homo tutare potes. sed dico ergo tertiam propositio nem talem b pars est longior latior et profundior a patet per tres diametros eius bipedales et a est bi pedalis solum hic non respicimus ad densitatem et raritatem dicimus pedale aeris est equali pedali terre si ad hoc respiceremus non sic iret illa propositio. Quarta propositio totum semper est plus entitatiue quam sua pars patet: in quolibet casu quem tetigimus totum continet partem et aliquid vltra et sic debet illa communis animi conceptio intelligi et argumentum ex hiis est solutum si christus consecrasset suum corpus in iuuentute sua et conseruasset eucha. ad trigesimum annum a coruptione et corpus eius sub eo in trigesimo anno poterat corpus est equalis magnitudinis in eucharistia et crescere ad cremen tum corporis sub modo non sacramentali si deus voluisset vel manere paruum in vno loco et non in alio sicut idem paruulus potest poni in duobus lo cis et vno loco tenuiter ali in alio abundantius et esse maius sed sic non remansisset omnimoda idemtitas.
¶ Sed contra secundam propositionem arguitu b que est pars a est bipedalis: ergo a continet partem bipedalem: ergo est saltem bipedalis vel bipe dalis et vltra. Respondetur negando consequentia licet hoc non presupposito aliquo miraculo semt habet verum.
¶ Octauo arguitur: capio vnum par uulum ponatur in duobus locis vel sit piscis occidatur in vno loco detur ei ad comedendum in alio loco et illo comesto ponat deus adhuc illum pisc in alio loco et occidatur et detur iterum paruulo ad comedendum et nil aliud: tunc peto vel ille cresci ad tantam magnitudinem sicut alter paruulus vel piscis vel non. secundum est contra dicta tantum suf ficit ei sicut alius cibus. Si dicatur quod sic. contra: ni chil habebit de nouo quin habuit a pricipio. Et co firmatur ponatur idem rome et parisii / vadat a pa risio a romam et econuerso ille a roma a parisium occurrat in medio ei in angusto itinere in alpibus vel impediet se et manebit in duobus locis vel in vno tantum. Respondetur admittendo dicitur quod ille non erit maior entitatiue quam vnus paruulus sed reputabitur ab hominibus maior. Sed contra quel bet pars erit maior entitatiue quam ante erat: ergo totum. Respondeo negando consequentiam quamquam possum impedire antecedens. Ad aliud dico quod manebit in duob locis sicut ante. Contra: idem non resistit sibiipsi Forte dicis quando pectus eius obuinabit sibi erit status alioquin esset penetratio partium diuersarum Sed contra ponatur quod corpus habeat dotem subtili tatis. Respondeo quod si sortes sit in duobus locis tunt vel pars anterior puta facies incipit penetrare dosum et tunc videtur michi quando facies eius est in vno lo co tantum et dorsum et relique partes / tunc non pe test exire illum locum naturaliter et ponere se in duo bus locis: sed si sortes facialiter veniat ad se facialiter penetrabit se et non manebit in eodem loco sed potest ponere se sicut ante in duobus locis et causa est quando facies que erat in duobus locis incipit habere vnum locum adhuc alie partes sunt in duo bus locis et eodemmodo per totum tempus pene trationis: si sortes ponatur in duobus locis non est in potestate eius facere se esse in vno loco tantum: nisi se perimat vel alius in altero locorum sed pone sortem diffinitiue in hac aula nunquid ipse circi scriptiue existens extra aulam potest illam intrar et tunc erit extensus et non extensus in eodem loco Item incipiat esse circunscriptiue totaliter per extensionem corporis sortis in ordine ad locum an tunt erit precise in eodem loco. Respondetur potest sub intrare extensiue: sed nego quod sit extensus localiter et inextensus in eodem loco proprio si demonstres locum inadequatum non inconuenit / demonstras medietatem aule cum parte extrinseca in hoc loco sortes est extensus et in parte illius loci est inexten sus localiter: sed demonstrando locum in quo est dif finitiue et extense simul nego hanc: non est extensus in hoc loco vel sortes est non extensus in hoc loco de predicato infinito. ad aliud desinit tunc esse in il lo loco diffinitiue et erit talis modus extendendi quod non exibit amplius in duo loca ex natura sua quemadmodum ego non possum me ponere in duobus locis.
¶ Nono arguitur ex illa conclusione sequitur quod ista conclusio est concedenda linea infinita ma nens infinita secundum longitudinem est in parua bursa mea hoc est inconueniens igitur: et probo quod sequatur: capiat deus vnum corpus palmale secundum latitudinem octo palmis secundum longitudinem diuidat per partes proportionales ita quod prima pars proportionalis sit vt quattuor et ponatur secundum lati tudinem et sic consequenter ibi erit linea infinita se cundum longitudinem in alio loco ponatur in bur sa mea tunc sequitur propositum. Et confirmatur si idem homo ponatur super quanlibet pedalitatem linee infinite longitudinis tunc linea infinita claudi tur inter duo puncta quod probo: quia spacium pe dale clauditur inter duo puncta inter duos homines / tripedale quadrupedale: et sic sine statu igitur Ad hoc respondetur si vna linea in vno loco sit infinita in alio finita nunquam finita et infinita verificabum tur de pronomine illam lineam demonstrante. Se cunda propositio talis linea simpliciter est finita quia est termino clausa in aliquo loco: ergo est termino clausa. Tertia propositio licet sit extensa sine termino in hoc loco non est extensa sine termino si ter mino includeret negationem aliter esset dicendum non luctemur multum in terminis. Quarta propo sitio concedo tamen in hoc casu linea infinita in hoc loco est in bursa mea secundum se et quodlibet sui: sed non est in bursa mea infinita in hoc loco. Ad confirmationem respnsum est in materia de infinito.
¶ Decimo arguitur sequeretur quod altissimum possit ascendere con sequens implicat quia si est altissimum non potest esse ali tius et per consequens non potest ascendere: et probo quod sequatur / ponatur athlas in connexo celi suprimi cum hoc ponatur in pede montis athlantis vel tauri et ascendat / tunc sic: athlas ascendit in hoc loco er go ascendit et athlas est supremum igitur. Respon detur per propositiones. Prima est: nullo praesupposito miraculo in duobus locis altissimum in hac scala potest ascendere scalam sicut optimum naturaliter potest esse pessimum et econuerso: hoc potest probari expositorie vel a resoluentibus a resolutam per ampliationem de potest per illam modalem diuisam. Secunda propositio altissimum ascendere est possibile: patet in ca su argumenti de athlante qui erat prope centrum et semper magis recedit ab eodem: ergo ascendit: nichil aliud requiritur ad ascensum. Si dicas tunc planete vltra motum circungirationis habent ascen sum in auge sui eccentrici et descensum in eius opi posito et sic planete cum motu circulari ascendent et descendent: transeat illud dicere oppositum est gra tis stare in terminis.
¶ Vndecimo arguitur: quemadmodum naturaliterloquentes dicunt non est po nenda pluralitas sine necessitate vbi paucitas suffi cit. hoc patet primo phisicorum et in de anima: ergo cum deus ex vno pane potest saturare totum mun dum et facere ex paucis illa superfluum est plura habere et tantum tritici et vini et sic de aliis rebus Si dicas est ad decorem vniuersi licet potest ista quidem facere et saturare per pauciora: ergo philosophi qui ponunt istas relationes intrinsecus aduenientes et extrinsecus et totum distingui a partibus res successiuas a permanentibus secundas intentiones mo re realium vniuersalia formalitates cum complexe significabilibus et adhuc fodiendo cisternas nouas peregrinas melius loquuntur ad decorem vniuersi multiplicando res. Respondetur negando consequentiam sicut beatus augustinus. vii. de ciuitate xxx. sic res quas creauit administrat vt eas agere proprios motus sinat / creauit frumentum primo et mnia alia originaliter et dedit causis secundis virtutem similia producere esto quod ipse se solo omnia illa potest sicut dicit damascenus de fide orthodoxa cap. vii. relinquens nobis exemplum vt nos inuicem iuuemus / et ille cause secunde nobis omnia illa administrant sufficienter nisi propter nostra peccata inter dum quia sunt instrumenta dei pluuia ventus / celum mare et cetera que in eo sunt. Potuit quidem produ tere omnia alia sicut in principio non obstante fecit noc capere et ponere multa in archa. potest in qualibet specie et angelorum et hominum creare infini tam multitudinem et quodlibet suppositum perpe tuare sed bonitati eius non placuit et hoc tibi sufficiat ipse est regula inobligabilis et non sicut regula lesbia vetilis et negatur quod philosophi propterea debent multiplicare res sine necessitate.
¶ Huodecimo arguitur: si idem potest poni in diuersis locis ponamus quod corpus christi fuisset tempore passionis quo passum est hierosolimis in centum locis aliis alexandrie rome et parisius et sic de aliis tunc hec fuisset concedenda christus patitur in mille locis con sequens est falsum / quia pono quod iudei solum crucifixissent hierosolimis / sed quod sequatur arguitur sic. chri stus rome patitur / similiter christus alexandrie patitur et eodemmoo de aliis locis quod christus rome patiatur probo. christus hierosolimis patitur christus hierosolimis est christus rome: ergo etc. consequentia est sillogismus singularisando medium / premisse sunt ve vt patet: ergo et conclusio eodemmoo argumentabor de quolibet alio loco. Et confirmatur. angelus non potest esse in diuersis locis vt arguunt aduersarii: ergo nec corpus. Respondetur. casus illius argumenti eodemmoo currit contra aduersarios negantes idem circunscriptiue esse in diuersis locis fatentur idem esse circunscriptiue in celo et diffinitiue in eucharistia tunc ponamus quod apostoli seruassent corpus chri sti consecratum post cenam a christo vsque ad tempus passionis et vna hostia fuisset rome alia alexandrie illo casu hec propositiones sunt concedende christus ratioe patitur hoc arguendo probatum est. Secun da propositio christus in hoc loco patitur demonstran do romam. quod patet hic christus hierosolimis patius hic christus hierosolimis est christus in hoc loco de monstrando romam: ergo christus in hoc loco patitur. Tertia propositio christus non patitur rome nec in hoc / loco per suam contradictoriam denotatur non modo quod christus existens in hoc loco patitur verum etiam quod passio proueniat ab hoc loco vel in hoc loco primo quod est falsum. Et ex hiis sequitur quarta propositio quod corpus christi non fuisset passum in mil le locis. Quinta propositio in quolibet istorum locorum corpus christi patitur demonstrando duode cim loca sed non patitur in duobus locis. secunda pars patet ex dictis et prior per ascensum in hoc loco christus patitur et in illo et sic de singulis istorum et vna est ostensa vera / idem est iudicium de aliis: ergo quelibet istarum singularium est vera. Vltima propositio: in duodecim locis corpus christi patitur: quod patet: hoc corpus christi patitur hoc corpus christi est corpus christi in duodecim locis: ergo corpus christi in duodecim locis patitur: imo si ponatur vbique hoc est con cedenda vbique corpus christi patitur et non patitur n duobus locis et plurima sunt loca.
¶ Ad confirmationem pono propositiones. Prima est / angelus potest esse in locis discontinuis sicut continuis: hoc patet dum modo aggregatum locorum discontinuorum non excedit suum maximum locum. hec propositio est contra obam in primo quotlibeto. probatur hec propositio. nullus locus angelo repugnat non plus aer quam aqua ferrum quam ignis quare ergo non potest esse in pluribus locis discontinuis sicut continuis et istuc ex sua natura. Secunda propositio angelus potest esse in duobus locis imo infinitis equalibus suo ma ximo loco possibili de potentia dicitur. patet. sicut de corpore / interdum voco maximum locum angeli lo cum naturaliter maximum. est color quod angelus potest esse in duobus locis nec continuatis nec contiguatis nec consequenter se habentibus sit a angelus in vna leuca et inqualibet parte eius cum vna certa latitudine et profunditate et sic illa leuca interca pedo inter portam sancti iacobi et portam diui martini vel ad molendinum venti quare a angelus non po test se retrahere de medio manendo in extremis ita quod erit vltra citra que pontes et non in ciuitate / sed huic rationi respondetur in. ii. distin. ii. dicis si idem pum ctum ponatur in extremis duarum linearum peralellarum tunc concurrent contra euclidem in principio elementorum consequentia est nulla intellexit euclides quando punctum non est in variis sitibus.
¶ Tertiodecimo arguitur. ex illa positione sequitur quod al quis esset irregularis contra iuris determinationem / consequens est inconueniens: igitur: et patet consequentia. si quis sit dormiens parisius et ro me vigilans et occidat hominem iam est irregularis: et patet de homicidio voluntario vel casuali in clementinis. Si furiosus vel infans talis non est irregularis esto quod occidat. Et confirmatur quia dato illo modo debes dubitare an christus est mortuus / consequens est hereticum et contra simbolum apostolorum nicenum et ahtanasi: et quod sequatur patet. dubium est nobis an iudas vel aliquis apostolorum seruasset corpus christi datum eis in cena vel consecrassent in triduo quando erant dispersi quia erat eis preceptum Tuce. xxii. et mathei xvl. hoc facere in eius commemorationem: ergo est verisimile in memoriam dominice passionis quod con secrarunt cum non audebant stare prope crucem christi timore ad habendam eius penitentiam corporalem et sic christus non fuisset mortuus quia non sequitur mortuus est hierosolimis: ergo est mortuus imo stat quod est vnius in pixide vel in corpore petri. Ex illo iter rum altera via patet assumptum. quia nescitur an cor pus christi erat sub illis speciebus in parasceue imo est verosimile: ergo si negamus hanc consequentiam christus est mortuus hierosolimis ergo mortuus esta debes dubitare an christus mortuus est vnde fias argumentum sic. in forma christus erat christus in toto parasceue ergo christus non mortuus est in parasce ue antecedens est dubium ergo consequens non est negandum. Ad tertiumdecimum argumentum an homines reputant illum irregularem vel non / non est magna vis sed casus illius decretalis non ponderat an idem sit in diuersis locis. Ad aliud de confirmatione tangit aliud magis ambiguum multifariam respondeo. Tum primo / aliqua consequentia est bo na et antecedens est michi dubium et consequens negandum. probatur. altera istarum est bona. deus potest facere infinitum actu ergo deus non est / de non potest facere infinitum ergo deus non est ante cedens vnius consequentie est impossibile postquam est modalis diuisa de nullo extremo restricto / sed hoc me latet que illarum est bona. Tum secundo nego quod antecedens est michi dubium apostoli ceperunt corpus domini in cena et ille species erant alterate ante diem veneris hora sexta et sic corpus domini non erat sub eis et sic antecedens non est michi dubium cum de fide sit quod christus mortuus est in parasceue nego quod illo tempore christus fuit christus in quocumque loco et omne antecedens ad illud nego constat michi per fidem quod christus non erat christus in triduo. Tum tertio quando ita fuisset quod corpus domini fuisset sub illis speciebus deus poterat fecisse quod vbicumque fuisset mortuum. non tamen sequitur hec consequen tia est bona christus moritur hierosolimis ergo christus moritur esto quod consequens est verum. Tum quarto quia christus passus est mortem hierosolimis su ficit pro redemptione humani generis et tantum pec cabant iudei eum occidentes hierosolimis sicut sim pliciter quemadmodum homo occidens sortem in hoc loco tantum peccat sicut platonem absolute occidens. Sed dico quod hec est absolute vera christus mor tuus est argumentum non est maius contra me quam contra vnum thomistam qui concedit et concedere habet idem esse in vno loco diffinitiue et in alio discriptiue contra alexandrum et duns non erit quia comcedunt hanc consequentiam sortes moritur in hoc loco ergo moritur et vbicumque est moritur: ego con cedo hanc sortes moriens in vno loco moritur vt no maneant vortices dum anima desinit informare cor pus in hoc loco et corpus manet in hoc loco aliquis moritur sed conditionales et consequentias nego alexander de hales habet etiam alium modum de viuere et mori. questi. xliiii. membro. iii. ipse et doctor subtilis capiunt mori positiue ego priuatiue si¬ cut proprie capi debet altissioderensis lexandrum precedens questione antepenultima de eucharistia qui hunc modum tenuit quem alexander et doctor subtilis sequuti sunt dicit altissiodererensis. si christus moritur in cruce moritur vbicunque sit probat altissioderensis. si est mortuus in cruce est mortuus et si est mortuus nusquam habet vitam prima consequentia est nulla. sed altisiodororensis in fine illius questionis dicit probabile est si nusquam est primo nusquam esset secundo: ergo volebat dicere. oppositum est propabile apud me. corpus christi potest esse in hostia dato quod nusquam sit circunscriptiue / sed petis si christus fuisset in pixide et hierosolimis patiens quemadmo dum erat lanceatus a milite de veritate illius vulnus in latere christi est in hostia. Respondetur non est omnino certum que res est vulnus vel foramen / vel vulnus est homo vulneratus vel pars illa corporis cir cunstans illam apturam non diuidendo partem secundum magnam profunditatem vel est inclusum inter latera illius. si detur tertium sequitur si ibidem esset va cuum ista esset neganda: vulnus est in latere sortis imo oportet concedere istam copulatiuam sortes ha buit vulnus et nunc non habet et tamen non est sanus vel integer. Propterea do secundum vulnus vel plaga est terminus connotatiuus supponens pro parte alicuius corporis connotando quod latera illius partis distant contra suum naturalem situm boc addiderim propter os quod non est vulnus et sic est inferius ad foramen hoc prenotato facile est respondere secundum dicta hoc vulnus corporis christi est in eu charistia corpus christi in eucharistia est vulneratum quia hoc corpus christi hierosolimis est vulneratum et hoc corpus christi hierosolimis est hoc corpus chri sti in eucharistia ergo sed hoc corpus non est vulne ratum in eucharistia. Potest esse argumentum ad probandum quod idem potest generare se contra bea tum augustinum. i de trinitate cap. i. si tota materia ex qua generabatur caym poneretur in caym apta generationi caym generasset se. Huic argumento aliqui respondent inscite vt quidem boquiquam quod relatiua oppositio impedit ne pater sit filius in illo ca su breuiter nego quod caym generat se generatio est pro gressio de non esse ad esse modo caym prius fuit et sic non generat se.
¶ Vltimo arguitur ex toto isto pro¬ et cessu sequitur quod alii negantes idem posse esse in duo bus locis de potentia dei absoluta essent heretici con sequens est inconueniens ergo et antecedens: decla ratur consequentia bene sequitur corpus christi potest esse in duobus locis diffinitiue et sacramentali ter ergo in duobus locis circunscriptiue consequen tia patet: omne apparens absonum ad consequens in uoluitur in antecedente et denique aliud miraculum de mori et viuere dannari intelligit non intelligit includuntur in casu quo idem esiet in duobus locis sacramentaliter sicut deus potest facere de corpore sortis viatorum: et vltra hec consequentia est bona et antecedens est de fide ergo consequens non est tibi dubium non intuli consequens esse de fide cum scitum potest sequi de fide vel intellectum. Respondeo: dico absit vocemus alios hereticos stat virum admit¬ tere heresim et non esse hereticum quando non est per tinacia rursus negabunt tibi esse heresim cum discur sus non est euidens negabunt consequentiam acci pito analogiam de hac consequentia deus potest fa cere finitum magnitudine ergo potest facere infin tum sed multo maior est apparentia in priore consequentia et discursus mea opinione colorem habens solutionem radicalem relinquo aduersariis.
On this page