Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 3
An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo¶ Distinctionis decime questio tertia. QVeritur tertio circa eandem distinctionem an corpori christi eedem proprietates insunt in eucharistia et in celo duo pro solutione questionis declarabuntur termini in titulo / postea ponentur conclusiones impugnabuntur et soluentur. Corpus capitur tripliciter vno moo quanlibet rem extensam significat et sic vocatur corpus de predicamento quantitatis. hoc est iste terminus corpus suppo nit pro aliquo connotando quod tres dimensiones ha beat et sic diffinitur. est longitudo / latitudo cum profunditate phisice potest exponi vel logice ista de actu excercito capitur loco vnius de actu signato est id est connotat et sic aristoteles capit in predicamento quantitatis hocmodo albedo est corpus materia totum compositum extensum est corpus. secundo modo capitur pro altera parte essentiali pro materia dicimus quod homo componitur ex corpore et anima copulatiue. tertiomoo capitur corpus vt est superius ad bomo animal et sic significat rem compositam ex materia et forma absolute et est corpus de praedicamen to substantie et sic omne animal est corpus sic / si sortes esset diffinitiue in loco est corpus de predicamento substantie et sua materia corpus secundo modo sed non primo et sic talis est distinguenda plato est corpus vel corpus est de predicamento substantie et tunc est prae dicatio quidditatiua et essentialis / si de predicamen to quantitatis accidentalis et accidentis predicatum potest negari de subiecto ipso supponente quande esset diffinitiue in loco vt a plerisque putatur possibile si tantum valet sicut materia est predicatio disparata et per consequens nullius predicabilis predicatio Secundus terminus proprietas et duobus modis capitur prime signationaliter et secunde in prima signantia tantum valet sicut accidens vt accidens capitur prime intentionaliter secunde intentionaliter vel impositio naliter tantum valet sicut terminus qui accidenta liter predicatur de pronomine demonstrante corpus multi termini accidentaliter predicantur de sori qui nullum accidens important vt crispitudo curuitas sessio statio / crispitudo et crispus sunt termini sinonimi crispitudo crines significat et ex consequenti totum compositum connotando quod crines ta liter se habeant puta in sursum reflectantur more li bicorum sed quia hoc est accidentale crinibus vel sorti et non de essentia crinium vt patet per incolentes post climata neque sortes crispitudo est accidens sortis ita quod hec est distinguenda crispitudo est accidens ve accidens capitur prime intentionaliter et sic est fal sa imo est substantia prime intentionaliter vel secunde et tunc est vera. primomoo subiectum stat signifiacatiue et personaliter. secundomoo materialiter / ex hiis patet quod titulus questionis duobus modis capitur et est equiuocus in vno sensu. Est idem quaerere vtrum omnia accidentia que insunt corpori christi in celo insunt eidem corpori in eucharistia. secundo moo sensus est an omnia predicata accidentalia que verificantur de pronomine demonstrante corpus in celo vificantur de pronomine demonstrante idem corpus: in eucharistia et ille possunt rursus distingui vt patebit per conclusiones.
¶ Istis notatis pono conclusiones Prima conclusio non oportet omne accidens inherens corpori christi in celo ei inherere in euchari stia nec econuerso: hoc patet ex questione preceder ti.
¶ Secunda conclusio an omne accidens quod inest corpori christi in celo insit ei in eucharistia et econuerso dubium est sed pars negatiua est apparentior. hoc patet quia licetquestione precedenti dictum est quod si sortes esset rome et parisius stat quod sit calidus et conbustus rome et non combustus perisius si deus non impediret agentia naturalia / sed deus potest impedire quando vult sicut fecit de calore ignis in camino Danielis. iii. et lumen solis tempore passio nis et dato quod corpus christi esset susceptiuum calo ris sub eucharistia vel aliorum accidentium quantum est ex parte corporis et ignis ageret quantum est ex parte eius tamen non modo opinor sed credo quod deus omne agens corruptiuum bone armonie sui corporis impe diret et accidentia quae ad corporis consonantiam condu cant conseruat in vno loco et in altero quia nunc dotem impassibilitatis habet / sed probatur quod sit dubium quia dubium est an quantitas sit accidens substantie inherens et vniuersaliter de quantitate continua intelligo et si sit accidens non est penitus improbabile quod ihereat corpori christi in celo et non in eucharistia. insuper oculus christi in celo habet visionem vnius partis celi et non oportet quod illa visio sit in eucharistia imo apparet quod non sit licet necesse est oculum christi in eu charistia videre partem celi si oculus christi videat illam in celo supposita constantia non tamen oportet quod visio illa inhereat corpori christi in eucharistia ista stant simul oculus christi in eucharistia videt hanc partem celi et nulla est visio in eucharistia loquendo de visio ne oculari sicut stat a ferrum in hispania esse calidis simum et nullum calorem esse in hispania: si quis dicat deus ponit similia omnia accidentia in eucharistia quae sunt in celo cum illo non est altercandum dixi suf posita constantia stat corpus christi esse in vno loco tantum etiam non est essentialis dependentia istorum modorum essendi non implicat corpus christi esse modo sacramentali et non esse circunscriptiue alicubi iam loquor vltra legem christus poterat esse sacra mentaliter in eucharistia ante beatam virginem. Et si queris an tunc beata virgo fuisset mater christi et an corpus christi incepisse esse ibi nulla est difficultas est idem ac si deus caperet partes materiales abrahe et poneret in vtero berte et produceret animam abrahe in illam materiam an abraham inciperet esse et res est lucida. hec due conclusiones dantur de acciden te prime intentionaliter.
¶ Tertia conclusio. quilibe terminus accidentalis quinimo quilibet terminus de corpore christi in celo verificatur de corpore christi in eucharistia verificatur etiam tenendo penetratio partium secundum modum bugonis quem magis insequor non est dubium. hoc patet per ascensum si esset aliqua singularis falsa maxime esset propter tales ter minos extensum dimensiue in loco qui verificantur de corpore christi in celo et non in eucharistia veri ficatur de corpore christi. Contra quemadmodum ist est vera / corpus christi in celo est extensum corpus christi in celo est dimensiue in loco ita iste sunt concedende corpus christi in eucharistia est extensum corpus christi in eucharistia est dimensiue in loco quas probi hoc corpus christi in celo est extensum hoc corpus christi in celo est corpus christi in eucharistia: ergo corpus christi in eucharistia est extensum expositorie in tertia figura minor est tibi nota et maiorem concedis: ergo debes concedere conclusionem. Eodemmoo probabo tibi secundam et sic de quocunque alio termino.
¶ Quarta conclusio aliquis est terminus qui prae dicatur de corpore christi in celo et ille non verificatur de corpore christi in eucharistia hec conclusio priori non repugnat sed in appellatione sto volo dicere aliquis terminus ponitur a parte predicati cum illo termino in celo de corpore christi qui non ponitur cum illo termino eucharistia de corpore christi ista est concedenda corpus christi est in celo extensum corpus christ est in celo dimensiue in loco iste sunt negande corpus christi est in eucharistia extensum corpus christi est in eucharistia dimensiue in loco quia dimensio loci non prouenit ab eucharistia quod per illam denotatur. Con tra primam conclusionem arguitur argumentis qui bus aliqui nituntur frequenter deducere oppositum nullum absolutum desinit esse in aliquo propter no uum respectum intrinsecus aduenientem acquisitum sed propter hoc quod corpus christi acquirit hic nouum vbi eomoo quo habet nouum vbi nichil acquirit nisi nouum respectum ergo. item tunc contradictoria ver ficarentur de eodem quia si aliquod corpus est in duo bus locis in vno loco habet albedinem et non habet albedinem in alio loco iam est album et non album Iudicio meo non est opus hiis argumentis re spondere hec argumenta possunt solui ex predictis et quilibet logicus videt quod nulla est apparentia in illis argumentis Accipe analogiam nunc actu dico quod anima mea est in pede meo habet scientiam et non oportet quod aliqua scientia est in pede meo imo citius opinor quod nulla est in pede meo. Et tamen nunc sci primam. i. euclidis super lineam datam contingi triangulum equilaterum collocare. anima habet scien tiam in capite quia ibi relucent sensus in quibus sensationes habentur sed anima in pede habet scientias quod patet quia hec anima in capite habet scientiam hec anima in capite est anima in pede: ergo anima in pede habet scientiam / sed potes replicare vel anima habet scientiam in qualibet parte capitis vel in aliqua sic et aliqua non si secundum detur illa si primum ergo de beo dicere quod in qualibet parte corporis habet scientiam imo quod habet scientiam in qualibet parte. Re spondetur quod illud solum exemplariter est inductum sed transeunter loquens demus quod detur quodcumque membrum vel quod sit scientia in qualibet parte capitis vel in aliqua sic et in aliqua non circa centrum ca pitis in parte disibili indiuisibiliter non sequitur quod haberet in pede vel extra capunt. Item forte rationa bilius dicitur quod scientia est in vna parte capitis haben te dispositionem ad susceptionem scientie et in qua libet parte illius semper anime inherens sicut visio inheret anime intellectiue circa centrum oculi et est in anima in qualibet parte in qua est talis dispositio requisita ad visionem suscipiendam nec propterea consequens est quod illa visio vel scientia sit extensa si cut nec subiectum eius scilicet anima extenditur quanuis multas partes informet nec sequitur maior intensio illius scientie licet in infinitis partibus illius partis corporis habeat scientiam / et quando ita esset quod in qualibet parte haberet dato quod sit destirpe gigantea cum og rege basan non sequitur quod eadem albedo que est in vno corpore in vno loco ei insit in alio vs frequenter ante dictum est Rec primo nec comitam ter tenendo extensionem partium in ordine ad totum et non ad locum sicut hugo et altissioderensis. ad quem modum magis declino sicut ista conceditur corpus christi in eucharistia est longum septem pedibus ita ista est concedenda corpus christi est longum septem pedibus in eucharistia sed non extenditur sextupedaliter in ordine ad locum sed est verosimile quando corpus christi incipit esse hic in eucharistia non admittit albedinem nec aliud accidens quod habet in celo quia in instanti incipit esse hic et non pertransit me dium et nullum agens extrinsecum corrumpit aliquod accidens ibidem deus impedit actiuitatem et non comcurrit cum eis ad actionem. Contra secundam con clusionem arguitur quod non est dubium an omne accidens quod est in corpore christi in celo sit in corpore christi in sacramento et econuerso ocls christi vidit presbiterum leuantem corpus christi in sacramento et audit loquentes habet organum bene dispositum et nullum est impedimentum igitur. ergo habet visio nem presbiteri ad presbiterum terminatam et auditionem et hoc non habet in celo igitur. Respondetur quod argumentum assumit dubium de quo doctores degladiantur multis dicentibus quod requiratur situs ad hoc quod audiat vel videat placet michi op positum organa illa sunt disposita intrinsece sermo audibilis in aere in bona propinquitate quare non pe terit audire si deus faceret hominem instantanee descendere ab alto ad imum quare non poterit audire vel videre corpus maius esse cum minore non impedit visionem vel auditionem et sic de aliis sensa tionibus si clericus prope altare poterit audire praesbiterum legentem sacrificium quare non poterit aur christi eum audire et videre imo illud est probabile si poneretur penetratio partium sicut multi antiqui do ctores imaginati sunt: ergo a fortiore secundum hunc modum et concedo quod oculus christi videt suum pedem in eucharistia et calor cordis calefaceret subiecta vicina si deus ad hoc actiue concurreret et si esset penetratio partium calor magis calefaceret virtus vnita est fortior seipsa dispersa si totus calor a corporis calidi poneretur in eius medietate esset actiuior quam in toto: ergo si diffinitiue in loco erit actiuior non est certum quod tales sensationes sunt in celo sed corpus christi in celo audit presbiterum legentem in altari beati possunt videre et angeli corpus christi in eucharistia. patet. possunt videre angelos et no stras noticias si sibi relinquantur ergo et corpus extem sum dicere quod requiratur extensio in ordine ad locum est dictum non probatum de noticia nostra nichil intuitiue cognoscimus extra nos nisi res sensatas non sentimus corpus christi in eucharistia et eius modum sed an possumus videre corpus christi in eu charistia cum influentia dei generali nondum exploratum est apparet quod sic si deus concurreret corpus suum est coloratum modo color est obiectum visus nec videtur necessarium quod sit extensum cum partibus loci et illud potest vallari per puerum qui interdum in eucharistia videtur de quo loquimur quod rationabilius corpori christi est dandum nec fides nec ratio est in oppositum quod non audiat quare est illud ne gandum cum habeat organa optime disposita. Sed contra illud idem arguitur de visione ponendo penetrationem partium non habet oculum dispositum ad videndum nec aurem ad audiendum et intelligo sem per in tali modo se habendi vel imaginemur sortem esse in vno loco sacramentaliter et non loquamur de visione in verbo. Preterea non videt seipsum ergo a fortiore neque aliud consequentia apparet quia est equaliter sibi presens obiectie sicut aliquod aliud vel ma gis: antecedens probo. oculus sortis si sic esset non videt aliquam partem eius quod probo. nunc oculus pla tonis non videt se: ergo neque oculus sortis vide bit se eadem ratione quia est peius dispositum: antecedens patet ad experientiam saltem perlineam rei ctam et quelibet alia pars corporis est ita presens sicut oculus postquam est partium penetratio ergo nul lam partem sui corporis potest videre. Item sensibile positum supra sensum non causat sensationem ii. de anima. Respondetur negando quod non habeat oculum dispositum ad videndum et eodemmoo de au re non requiritur quod partes oculi vel auris finaliter distent. Ad aliud quando arguis corpus christi non videt seipsum: nego. corpus christi in vna parte hotie videt se in aliis partibus hostie imo in infinitis partibus hostie. Ad aliud sensibile positum supra sensum non causat sensationem. Respondetur quod ar gumentum non concludit quia et si sensationem non cau set vbi est respectu illius partis oculi potest causare in alia digitus christi est simul cum oculo eius in vna centesima parte hostie digitus ille potest sensationem in oculum existentem in alia parte hostie causare dato quod idem digitus sit in alia parte hostie et sic natu raliter sensibile positum supra sensum causat sensa tionem. Accipe analogiam si sortes esset rome et parisius et vnum lignum parisius esset applicatum pedaliter ibi distans et idem lignum rome super oculum sortis iam est sensibile supra sensum et tamen causat sensationem quia bene sequitur causat sensationem parisius: ergo causat sensationem philosophi. propositio est intelligenda nullo praesupposito miraculo non causat sensationem vbi est adequate volo dice re si corpus sortis esset in loco punctuali ad imaginationem ibi non videret se naturaliter sed extrinsecum bene. Contra oculus christi habet obstaculum super oculum scilicet pedem ergo non potest videre secundum naturales. talpa non potest videre quia habet pelliculam super oculum perpetuo. Preterea omne quod videtur sub piramide videtur cuius basis est in re visa et co nus in oculo secundum perspectiuos sed sic non est ibi: ergo ibidem corpus christi non potest videri a nobis. Ad primum respondetur negando quod habeat obsta culum super oculum hoc est impedimentum nulla pars corporis christi penetratiue cum oculo eius armoniam respondit nec impedit quemadmodum in corporibus aliis et hic est aliud speciale. Ad aliud perspectiuorum negant communiter loquentes illam propositionem vni uersaliter dictam quod non tenet impenarum quando visibile est sacramentaliter in loco in argumento multi sunt meandri ponamus corpus sortis diffinitiue in loco sicut corpus christi. primo est dubium quod idem accidens numero naturaliter erit in diuersis subiectis. secun dum est dubium quia videtur quod ibi erit infinita species intensiue in medio. Contra primum arguo et ponamus quod christus non impediat suum corpus ne pro ducat suas species in medio vel sit corpus sortis in loco cum vna simili hostia. Arguitur sic. quelibet pars corporis christi est penetratiue cum alia secundum positionem vnam: ergo corpus christi est in infinitis lo cis quia in qualibet parte hostie illius habentis infini tas partes. Capiatur digitus in tribus partibus hostie in vna parte producit suas species per totum me dium orbiculariter / non potes dicere in vna parte si cut ignis producit calorem quia paries orbiculariter producit suas species sic scilicet quod quelibet pars parie tis in quanlibet partem medii producit species cuius brobatio efficax est quia vbicunque in medio illo habente pecies ponitur oculus potest quancumque partem videre quia in qualibet parte sunt species quia non propter aliud ponuntur: ergo eodemmoo de quolibet alio visi bili. et non est maior ratio quod producat suas species in vno loco quam in alio igitur / rursus si sortes esset ro me et parisius in vtroque loco producit suas species et duplas species quas produceret in vno loco. pa tet ex deductis in questione precedenti: ergo si que libet pars corporis christi et totum corpus sit in infinitis partibus vel pluribus producit suas specles et easdem numero. si dicas alias numero distinctas propter varium aspectum celi contra ponatur eadem influentia in duobus locis vel sic et apparentius tunc erit infinita species intensiue in medio tamen digitus in vno loco produceret species alicuius intensionis et in alio loco tante intensionis et in infinitis locis est ergo producit infinitas species inten siue dicis satius est tenere modum sancti thome et antiquorum quod requiratur modus quantitatiuus ad hoc quod corpus producat suas species sic dices quam docunque occurret tibi argumentum quod diluere ne scis dices satius est tenere oppositum sic flante bo rea curres ad austrum et flante austro mox te conuertes ad boream. potes concedere illatum quod esset infinita intensiue si agens relinquatur sue nature et hoc ego concedo et quod quelibet pars scilicet digitus decima pars digiti producit infinitam speciem intensiue. non insisto de visione canta ab illis speciebus es de modo videndi corpus christi quomodo ibi videatur. dico quod oculus bene videt corpus christi in eucharistia eo modo quo ibi existit secundum positionem de exi stentia corporis christi dicatur consequenter. Item ponatur sortes sicut est corpus christi in eucharistia extensus in ordine ad totum naturaliter sibi relict videtur quod potest diuidi ergo diuidetur in omnem suam partem concurrat deus secundum omnipotentiam eius ad illam diuisionem omnes ille partes erunt in eodem loco ergo qua ratione vna pars diuidetur et quelibet/ resistentia non sufficit cum deus de potentia eius ab soluta ad hoc concurrit. si dicas ponitur infinita re sistentia / ponatur quod deus etiam actiue concurrit cum sua omnipotentia absoluta ergo tunc supernaturaliter continuum in omnem suam partem diuidi est possibile quod implicat tenendo quod non componatur ex punctis democriticis istud non mouet contra modum de existem tia corporis christi in eucharistia cui magis adherec propterea directe non est contra dicta mea solutionem quare tenendo alium modum et si consequenter interdem hunc modum tueri elaboro conducit nonnumquam aliqua tibi relinquere vt vires ingeni tui experiaris vna so lutio subtiliter a te excogitata plus ingenium tuum illustrat quam decem quas reputas superficiales ab aliis Istorum solutionem tibi relinquens pargo ad propositum dubitas quomodo non diuiditur corpus christi ad diuisionem hostie et augetur dubitatio per berengarium sed illo capitulo ego berengarius circa me dium dicitur quod corpus christi frangitur dentibus atteritur. Respondetur quod presbiter ex transuerse tripartiens hostiam corpus christi non frangit quemad modum frangens speculum imaginem in eo non frangit. sed si diuidatur in octo partes bone magnitudinis in earum qualibet manet simulachrum integrum sic de corpore christi est siue effigies illa realiter sit in speculo vel non sufficit ad manuductionem intellectionis nostri propositi. Realius dicam vt potes me lius capere ponantur tres superficies super se inuicem a b et c stat quod quis ex transuerso diuidat a et c cum gladio qui gladius transit per b medium et non di uidetur b sicut duo corpora in celo se penetrant non gloriosum potest esse cum glorioso. corpus christi ibidem habet dotes et sic non diuiditur. ad confessionem berengarii dicit apparatus caue hic ne inci das in peiorem errorem quam berengarius / est sermo de fractione specierum et dentibus atteruntur vel / sic corpus christi est in dentibus et realiter in ore et ho stia fracta in variis partibus est corpus christi hoc sufficiebat contra berengarium qui realem presen¬ tiam corporis christi negabat in hoc sacramento.
On this page