Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 6
An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta¶ Distinctionis decime quinte questio sexta. Irca istam decimam quintam distinctio nem magister loquitur de satisfactione cui annectitur restitutio alieni et quia non cognoscitur alienum nisi cognoscatur proprium: ergo pro fundamento dicendorum. quero hunc contionis titulum: an rerum dominia fuerint distincta iure nature / diuino / vel humano supposito quod dominium rei nichil aliud est quam res quam aliquis habet in proprietate / vel est homo rei proprietatem habens et vsus interdum est eadem res: sortes habens domi nium sui orti vel gregis dat michi eiusdem vsu fructum tunc grex potest dici proprietas sortis et idem grex potest dici vsufructus respectu mei: eodemmodo dicatur de vsu: potest etiam non insulse dici / vsu arius realiter est vsus rei: vsufructuarius est vsufructus: proprietarius rei est dominus rem possidens: sed illi termini sunt impertinentes et differunt in connotatis et in suis rationibus formalibus: intendimus loqui de dominio ciuili. vnde multiplex est dominium quoddam est beatificum / et nichil aliud est quam con ditio beatis competens. aliud originale et est dominium competens homini in statu innocentie vt terram nichil noxium producere / non herbam venenatam non arborem sterilem: tunc homines non vescebantur animalibus sed fructibus et herbis dicit glose marginalis. genesis primo. tunc cocodrilus non emis sisset lachrymas pro vorandis hominibus tunc ba silisci virus ceteri serpentes non effugissent. dominium gratificum nichil aliud est quam illud quod comper tit habentibus gratiam. Aliud est canonicum: quir tum euangelicum de quibus non intendimus loqui hic: sextum est dominium ciuile de quo est nobis sermo cui impertinens est charitas / predestinatio / vel fi des: vt patuit de regibus infidelibus in lege mosa ca. heresis per se non est causa perditionis dominii sed constitutio pontificis: quia nisi sic incerta essent rerum dominia. Ex quo habeturcolor quod papa non des nit esse capunt ecclesie propter heresim occultam: et licet non vniatur menbris in fide infusa vnitur in signo fidei id est in caractere baptismali. Dices hoc non concludit pro non baptisatis vel muliere vt io hannis octauo. hoc non sufficit cum in vno est mul to maior certitudo quam in alio et remedium adhiberi potest ab hominibus non autem in alio. Insuper ipso protinus penitente de occulta heresi quis con stituit eum papam: illud potest vallari per episcopos inferiores et summos pontifices legis mosaice: domi nium etiam multis modis acquiritur: per emptionem hereditariam successionem / donationem / prescriptionem / donatione inter viuos / donatione inter mortuos / vsucapione / alluuione: quod in nullius potestate est id ocupanti conceditur: et multis aliio modis patet. ff. de acquiren. re. dominio. institu. de rerum diui sione per totum. Istis paucis prelibatis pono conclusiones.
¶ Tertia conclusio i appropriatio rerum in particulari est iure humano introducta: patet prima conclusio quia in illo statu omnes vsi fuissent rebus secundum dictamen recte rationis: ergo inane fuisset habere res in particulari locatas. Insuper illud est indicium magne vnionis et tranquillitatis que in illo statu fuisset sicut aristotelis. secundi politicorum tertio explicat de equis et canibus lacedemoniorum in via repertis. preterea inconuenientia que sequuntur ex opposito secumde conclusionis in illo statulocum non habuissent. Secunda conclusio probatur ab aristotele luculen ter secundi politicorum quarto primis capitibus contra vtranque rem publicam socratis ostendit aristoteles contra socratem et platonem nec vxores debere esse communes / nec alia particularia bona: terra red deretur inculta et penitus desolata cum homines mul tum de rebus propriis curent parum vero de commu nibus: fortiores fortitudine corporali et mali pulsarent debiliores: bella et iurgia pro rerum vsu non extinguerentur. Tertia conclusio probatur auctoritate beati augustini omelia sexta super iohannem et gratianus recitat octaua distinctione ca. quo iure deffendis villas ecclesias diuino aut humano: et sequitur iure ergo humano dicitur / hec domus mea hec villa mea: tolle iura imperatoris / quis audet di cere hec villa mea est. idem patet. xii. questio. i. dilectissimus. ex beato clemente. et marcus tullius pri mo officiorum: sunt autem priuata natura nulla sed aut veteri occupatione vt qui quondam in vacua venerunt / aut victoria / aut qui bello potiti sunt / aut lege / aut pactione / conditione / sorte. Ex quo fit vt ager arpinas arpinatum ducatur tusculanus tusculanorum. Contra primam conclusionem argumen tor: rerum dominia erant communia ante peccatum de le ge nature: ergo nunc post peccatum separatio est comtra legem nature. Et confirmatur: terra promissionis fuit a deo specialiter data populo israelitico: ergo dominia rerum sunt de iure diuino. Ad primum argumentum dico quod proprie capiendo legem nature in statu innocentie non omnia bona erant communia: licet erat conueniens: poterant homines tunc vti diuisione dominiorum sicut nunc / licet non tantum expedie bat illi statui sicut nunc. Secundo nego consequen tiam concesso antecedente: lex nature nunquam inclinat ad opposita rebus similiter stantibus: secundum legem naturalem debeo restituere depositum sorti et tamen si ipse esset tumulentus / furiosus¬ vel demens petendo gladium non debeo reddere imo reddendo deliro: quem admodum pauloante cibum caro coctaneorum suapte natura constipat: post vero cibum dissoluit. lex nature in statu innocen tie non ditabat tunc pro quocunque statu esse exped ens habere bona in communi sed pro illo statu bibere vinum est naturale sano non autem infirmo. Ad secundum dico quod est sermo de distinctione per sonali: licet terra promissionis fuit data a deo toti populo non tamen hec pars isti persone / vel illa pars illi persone: satis liquet in libro iosue de partione terre promissionis.
¶ Contra secundam conclusio nem argumentor ipsa est contra doctrinam christi in actibus apostolorum actuum quarto scribitur mul titudinis autem credentium erat cor vnum et anima vna: Rec quisque eorum que possidebat aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia ex illo facto christi venerabiles patres suas religio nes fundarunt volentes omnia esse communia. basilius augustinus et reliqui: ergo conclusio et eius proba tio est inualida. Regatur quod conclusio sit contra do ctrinam christi et institutiones cenobitarum: et distingo quod expediat habere omnia in communi / vel in toto orbe / vel in eius magna parte et sic nego: vel in vna parua communitate que penitus abdicat bona in particulari contenta solis necessariis: et sic concedo. aliquid expedit vni parue communitati quod non conducit toti populo: patet de non esu carnium in carthusiensibus: sed non expedit toti populo. Potes inopportunam replicam cudere: centum posunt habere omnia in communi vt cluniaci et non est slatus in centum precise vt patet consideranti vi tas patrum: igitur totus mundus licite potest. vel da precisum statum: hoc tibi missum facio.
¶ Contra tertiam conclusionem argumentor probando quod dominia rerum separata sunt de iure nature. institu. de rerum diuisione. § fere. fere igitur bestio dicit iustinianus) volucres / pisces / et omnia anima lia que in mari / terra / celo nascuntur: simul atque si albi aliquo capta fuerint iure gentium statim illius esse incipiunt. Quod enim ante nullius est illud natural ratione occupanti conceditur: non alio iure fingusius filius sarchradi sceptrum in septentrionali parte britam nie accepit. Hoc idem patet de aliis contractibus qui de iure gentium sunt. in institu. de rerum diuisi one. § per traditionem. iure naturali res nobis acd rantur: nichil enim tam conueniens est naturali equi tati quam voluntatem domini volentis rem suam in alium tran ferre ratam haberi. Respondeo isti contractus et multi iusti tituli quo ad genus hoc est in communi vel in contractu sunt de iure naturali / sed cum tal specificatione quali communiter res acquiruntur et proteguntur h oc est de iure humano et constitutio nes principum robur dant. non est de iure nature quod fera bestia cum manus tuas euaserit est occupantis et non domestica nisi per constitutionem imperato riam: idem de prescriptione vsucapione / de deceptio ne vltra dimidium iusti preci: et breuiter in omnibus istis contractibus inuoluitur communiter ali¬ quid quod est peregrinum a iure naturali quamquam illu non repugnet. rerum prima diuisio videtur fuisse ab hominibus introducta vel per sortes a filiis noc vel a patre diuidente: sic geneseos decimum capunt sonare videtur: et beatus hieronymus in libro de pebraicis questionibus: sem asiam illa via iure accepit: cham affricam: iaphet europam: licet in asia aliquid obtinuerit ab imao et tauco montibus vsque ad fluuium famatissimum tanaym secantem asiam ab europa: idem videtur fuisse factum de terra quam acceperunt abraham et loth. gene. xiii. fortasse adhuc terra non erat sufficienter inhabitata. Interdum iniuste ita inhiat humanum genus libidini dominandi corpus et animam pro imperiis augendis exponi vt de venatore nembroth et nembrothide nino babiloniorum et posteris clarum est videre non modo pro habendo sibi dominio sed aliis patet de sopiro qui sibi nasum labia et aures prescidit vt babiloniam dario lucrifaceret: idem de sinone (si maroni creditur pro capienda troia agamenoni et grecis. sic atheniensium crodrus rex se morti exposuit: interdum illud heroice fit: aliqui reges honestam habuerunt ori ginem regnandi vt saul et dauid primo regum apud gentes in lumine naturali ambulantes aliquis magnus habens familiam in vno regno et non regnum broficiscitur in aliud inhabitatum cum suis et ibi dya dema capit: cum in nullius potestate est id occupanti conceditur sicut fecit fingusius de hibernia quae tunc scotia vocabatur proficiscens in britanniam sedem accepit in septentrionali parte eiusdem occidentem versus tercentis et tringinta annis ante incarnationem saluatori christi: alii reges communiter sic promoti sunt quand equales occuparunt vnum regnum vel patriam primo conuenerunt inter se vt aliquis inter eos eorum iudicio optimus ad regendum assumeretur quinno centes in quiete protegeret et peccatores secundum grauitatem delictorum mulctaret ei a tota communitate dati sunt agri amplissimi vel tributa vt vnumquenlipet et multos in potentia superaret: alioquin sperneretur et non posset punire malefactores: ei magna militum cohors data est in custodiam ne ab aliis potentibus opprimeretur ne ipso perturbato vel extim cto mutaret res publica regem. quo fit rex est propter bonum patrie et patria non fit propter regem. Secundo patet quod rex debet se seruare immunem a periculis tenendo grauitatem regiam ne contemnatur a potentibus pro bono publico policie. Tertio sequitur quod debet se exponere periculo vite quando casus ho nestus vrget pro deffensione patrie et bona pace eius dem et non se temere exponere periculo nesuus ca sus sit toti politie calamitas. Quarto sequitur quanm to maius est periculum de herede futuro tantosollicitius debet se preseruare. ceterum licet heres regis non sit prudentissimus et optimus tamen est optimus ad regendum. prestat habere regem per successionem quam per electionem cum in cuiuslibet regis electio ne essent trice sine fine et concurreretur ad arma in ruinam totius politie: potentes haberent factones inter se et cum hoc esset exaltatio noue familie in maiestatem regi am inopinate talis rex contemneretur: propterea prouisum est quod tali familie et heredibus prorimis detur regnum: non est sic de maximo pontifice et inferioribus cum supponantur ecclesiastici viri esse spirituales et raro vt intuemur pro huiusmodi electionibus ad arma cruenta concurritur: multo melius est regnum regi per vnum quam per communitatem raro communitates diu durarunt: quia multi certant de paritate felicia tempora bonorum auxerunt romanorum im perium sed diu sub senatu non stetit sed bella intem siua sequuta sunt vt inter domum marii et sille in stran gem innumerabilem ciuium nec cessatum est quo ad cesar ad monarchiam totum reduxit: nulla com munitas nunc est alicuius momenti nisi sola veneta: attenuate sunt ferme ad nichilum omnes alie con munitates in hac tempestate in italia: et nunc sicut intelligimus in materiis arduis dissensiente senatu et patriciis opus est reducere onus totius materie in paucorum deliberationibus. quocirca prestat ha bere vnum supremum monarcham in regno a cuius nutu omnia diriguntur dummodo is vtatur consilio sapientum et postea eis conuenientibus vel dissentientibus concludat a parte que sibi placet. Ex istis patet quod regnum prestat timocratie et aristocratie et hoc concedit aristoteles octauo ethico. et homer secundo iliados. Secundo patet quod reges habentes vix terras statui regio sufficientes non liberaliter ( imo prodige / agunt dantes terras has vel earum partem suis famulis vel familiaribus in hereditatem nisi a liud speciale occurrat.
¶ Sed hic mouebo vnam du bitationem cum est sermo de dominio rerum et policia an sit bona policia in regno in quo agricole et rurales non habent territoria perpetuo soluendo pensiones debitas veris dominis quotannis: et mouetur du bitatio propter nostrates: in scotia per totum coloni variantur ad nutum dominorum soli: quod dico de vno agricola idem intelligas per totum regnum: sortes agricola habet terram locaticiam pro tempore quattuor vel quinque annorum et non amplius in fine ter mini dominus potest illum eiicere sicut plerunque fit. Re spondeo ad dubitationem affirmatiue est mala poli cia: probatur: illa policia que est causa multorum detrimentorum reipublice: et nullum bonorum est mala: sic est de policia data: igitur. consequentia clares cum maiore: probatio minoris: sequuntur hec incon uenientia quod terra inutiliter colitur / quod domus sunt ca duce / paupertas / iniusticia / et innumerabilia mala:¬ quod terra infructuose colitur: probatur: nescit qua ho ra terra spoliabitur propterea non audet operam nauare improbam et impensas in paucis annis timens ne alius coligat mel ab illo mellificatum: ex hoc timet struere domus statui ruralium et patrie conue nientes: cum lapidum cementi et materie opposito modo fit ad campum sennaar: per hoc apparebit diues vel a domino vel eius consanguineis vel seruis eiicietur domini in fine termini capiunt nouam pecuniam vltra firmam communem breuiter isti nichil audent negare domino soli suis consanguineis vel famu lis. iniustitia: patet cum vnus capit terram quam ali¬ habuit cedes non pauce sequuntur cum isti quamquam aduersitatibus premantur post nobiles saltem aptissimi sunt ad bellum et inhabitantes vrbes fortitudine bellica audenter nimirum assueti sunt dura perferre ab ineunte etate et tenuiter educantur secundum illud maronis secundo georgi. Et patiens operum paruoque assueta iuuentus. Ex altera parte magna iniusticia cum dominus aliud ei precipit siue phas siue ne phas illud complere satagit et se omni discrimini exponit ne ipse et familia a terra eiciatur. propterea oeni non diligunt eos nec libenter terras locant eis nisi animosi extreme fuerint si terra perpetuo daretur sicut in aliis regnis terra plus valeret in duplo quam valeat domus essent pulchre et robuste vt videre est in vrbibus vbi domus sunt multo meliores quam in par tibus istis. oppositomodo est de domibus ruralibus more casarum constructis: et tamen constat agriculturam cuiuslibet artis et regni esse basim. vnde marcus tullius in de senectute. et primo officiorum de ea loquens ait. omnium rerum ex quibus aliquid oritur nichil est agricultura melius / nichil vberius / nichil dul cius / nichil libero homine dignius / et eiusdem tempestatis. poeta. O fortunatos nimium sua si bona norunt agricolas quibus ipsa procul discordibus ar mis: fundit humo facilem victum iustissima tellus. at secura quies et nescia fallere vita. hoc ante hos de ducit scite philosophorum princeps. sexti politico. quarto. et primi economicorum secundo. et secundo ge brgicorum. sacra deum sanctique patres extrema per llos: iusticia excedens terris vestigia fecit Et adhuc ponam aliquas conclusiones. prima est. Nunquam terra perpetuo dabitur sub annuo censu nisi omnes domini conueniant vel maior pars. Secunda conclusio iudicio meo omnes tenentur consentire de danda terra agricolis pro annuo censu. prior conclu sio probatur. minus curabunt suos dominos qui terras perpetuas habent quam illi habentes terras temporaneas nec cum dominis ita facile ibunt ad bellum sicut alii ergo pauci domini non consentient nisi omnes voluerint vbi hoc vbilibet in regno contingit omnia essent consona. Secunda coclusio probatur: omnes de regno tenentur procurare vtilitatem rei publice regni et maxime rex et domini qui curam debent habere Secundo arguitur ad idem qui possunt succurrere et tenentur inopie subditorum sine eorum grauamine non sucurrentes non bene agunt: rex et domini huius re gni sunt huiusmodi igitur. Probatio minoris sicut plebei et inferiores honorem et census debitos non reddentes indiscrete agunt: ita maiores curam eorum habentes tenentur iusticiam et bonam policiam inter illos seruare et potissimum vbi possunt sine eorum iactura: sed hoc possunt vt in solutionibus argumentorum dicetur: igitur Alius error est inter agricolas ex parte eorum pro ueniens erubescunt suos liberos arti mechanice tra dere / calcificibus sertoribus et huiusmodi ipoteca abiectissima irrisorie tradunt: sed eos curiis principum vel aliter indisciplinatos relinquunt inertes vt sue vite cum adoleuerint vix prouidere sciunt hic ex ror non solos colonos tangit sed multos alios in regno. Fortasse dicis artes mechanice sunt viles et non libero homini digne. vt cicero dicit primo officorum inquiens. Opificesque omnes in sordida arte versantur nec vero quicquam ingenuum potest habere officina minimeque artes probande qui ministre sunt voluptatum. Cetarii lanii coci sartores piscatores. Multifa riam respondeo: tum primo romani habebant seruos sicut pecora: tales non reperiuntur in britannia vel in gallia et sic serui poterant ista exercere. Secundo ipse loquitur de magnis et diuitibus. loquitur ad ciceronem filium et similes. Insuper si quis vult habere artem reperiet aliquas honestas sed ne cessarium est toti corpori mistico habere varias par tes sicut alique partes corporis humani habent ho nestius officium quam alie tamen sine officio partium vi lium corpus existere nequit: sic est in proposito nul la ars mechanica est inhonesta popularibus vel sal tem plebeis.
¶ Contra secundam conclusionem argumentor: hoc dato quod darentur terre in perpetuum plebei dominis non perent nec cum suo domino vero equita rent in eius deffensionem contra inimicum eum iniuste vexantem nec gratis irent ad bellum contra hostes regni cuius oppositum nunc faciunt hec sunt incomnuenientia et illud dannum esset maius quam bonum sequens ex perpetuitate census: hic non tantum respi ciendum est ad bonum priuatum ex vna parte sed ad malum ex parte opposita. rursus capio sortem dominum arguitur sic. a terra est huius domini sortis: ergo potes locare eius terram temporanee pro paruo vel magno tempore sicut ei libet et tenere totam terram in manibus propriis et habere seruos qui colunt suas terras cum propriis bobus eis soluendo pro laboribus: ergo non tenetur locare aliis perpetuo sicut de terris in vrbe contingit. Preterea domini non tantum haberent de terris sicut nunc habent et sic per petuitas census esset in dannum dominorum. Ad primum nego quod plebei dominis non parerent constituerentur eis leges sicut est in francia anglia et aliis regnis. nunquid videmus in anglia nobis contigua plebei et agricole vnanimiter surgunt in deffensionem sud rum dominorum amor plus facit ad hoc quam rigor et pa riforma propriis sumptibus irent ad bellum sicut nunc vadunt vt est in aragonia et catilonia potest rex vti eisdem penis circa eos non euntes ad bellum sicut nunc vtitur. Ad secundum argumentum nego consequentiam de institutis de his qui sui vel alient iuris sicut. §. in ptate. Expedit enim reipublice ne sua re quis male vtatur. interdum rationabiliter pro hibetur alicui ferre arma propria: prohibetur carthusiensibus parisi emere vlterius agros vt aiun sic est vetitum incolis loudoniarum emere terras do minorum in campis et relinquere terras ecclesie sine scitu regis. in anglia potest res publica cogere aliquem vendere sua in casu statuendo ei precium et ei prohibendone proprium vendat. si dominus vellet tenere aliquas terras pro seipso quae colerentur a suis bobus dummodo reliquas locaret in perpetuo cemsu nichil mali est. Ad vltimum vbi dicitur domini non taui tum haberent de terris sicut nunc habent: hoc ne go imo multo amplius videat titius dominus a pagum quem habet qui dat ei annue centum scuta et in fine septem annorum capit centum scuta iam dominus non habet quotannis centum et viginti scuta pro firma et illa pecunia leuata reperiet platonem plebeum qui ti dabit quotannis pro eodem pago centum quadra ginta scuta in annuo censu vel in emphiteosi anne tendo etiam conditiones aliquas vasalli qui feudum te net vt teneat fidelitatem domino in bello iusto vel quauis alia via et hoc potest agricola quamquam non multum lucratur in primis annis vt amphiteota solet tam post terram impinguatam lucrum non modicum habebit: nichil tunc relinquetur incultum: non est qust tio quomodo prouidebitur filiis dominorum vt pater in aliis regionibus: si istud fieret opinione mea regnum in quadruplo plus valeret tunc fructus domus et similia haberentur tanta vbertate sicut in reliquis regnis secundum proportionem patrie fatemur quanuis hoc vtile: quinimo vtilissimum foret non esse temptandum imperiose a principe sine consensu eorum ad quos spectat propter simultates et scismata que interuenire possunt. vtendum est etiam bona prudentia ne terra totius regni simul offeratur plus offerenti ne multitudo colonorum statim a sede ex pellatur in disturbium reipublice et eorum iacturam prodesset eis dare dummodo rationabiliter offerarent egre istud amittetur in parliamento dominorum vni uersaliter congregatorum nisi contionatores verbi diuini ad partem ante congregationem bonesta tem et vtilitatem dominorum et subditorum ostenderent videntes in quo latet impedimentum vt suadere pos sunt et persuadere oppositum.
On this page