Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem

¶ Distinctionis decime quinte questio septima. VTrum homo tenetur restituere illa que Uacquisiuit per prescriptionem vel vsuca pionem.

¶ Pro enucleatione questionis Q aliquos terminos explicabimus postea conclusiue respondebimus: termini detegendi sunt prescriptio vsucapio: et licet interdum illi termini confunduntur quod vnus sumatur pro reliquo proprie discrimen habent vt prescriptio in immobilibus es vsucapio in mobilibus sumatur: nec capitur mobile sicut in philosophia quia sic quelibet res est mobilis centrum terre et tota spera terre est de se mobilis. capimus immobile vulgariter pro agris / edifiaciis et huiusmodi opposito modo mobile.

¶ Prescriptio sic communiter diffinitur: est quoddam ius ex tempore et auctoritate legis vim capiens alicui dans dominium propter dirimendas lites finaliter ordinatum in re immobili. Eodem modo vsucapio diffinitur hoc dempto quod ponitur mobile requituntur decem anni ad prescribendum inter praesentes viginti inter absentes duo anni absentie ideo putabuntur pro vno presen tie. Istud patet institu. de vsucapio. et longi temporis praescrip. § iure ciuili. et extra de praescriptionibus in variis capitibus diffuse. in. fc. et. C. tangitur. sufficit suc fro cincte procedere ad hoc quod prescriptio valeat aliqua requiruntur iustus titulus vt communiter dicitur. hoc est putatus titulus. si requiritur titulus inanis esset prescriptio vel illa conditio intelligitur in rebus iprescriptibilibus a tali vt de deci mis a laico. secunda conditio requisita est bona fides quod durante tempore prescriptionis credat rem esse suam possessor male fidei nullo tempore praescribit per regulam iuris li. vi et de prescriptio. cap. vigilanti. hoc est verum in prae scriptione vbi requiritur actus positiuus. secus est vbi nullum factum requiritur vt in prescriptione libertatis contra seruitutem rusticam licet sciam me debere tibi seruitutem eundi tamen possum prescribere libertatem cui astipulatur. l. sequitur. §. si viam f. de vsu. Tertium requisitum est quod proprio nomine possideat si alieno nomine vt precario vel coloni fuerint non eis prescribitur Quartum requisitum est quod res non sit vitiosa vt posset prescribi quare res furtiua vel vi possessa non potest pscribi non solum a fure et raptore quia est male fidei po sessor: sed nec ab alio quousque vitium purgetur illud. patet institu. de vsu. §. quod autem. contra ecclesiam romanam rei quiruntur centum anni contra aliam quadraginta. Ex istis sequuntur aliqua. Primum est fructus soli citius vsucapiuntut quam terra prescribatur. Secundo sequitur habens malam fidem ante finem temporis prescriptionis in foro anime tenetur restituere: licet non potest pro bari quod mala fide possiderit in foro ciuili.

¶ Istis notatis pono duas conclusiones. Prima prescribens aut vsucapiens acquirit verum dominium rei prescripte. patet distinctio dominiorum hoc modo vel isto est de iure humano. viii. distin. quo iure: sed sic est quod per ius pontificium et cesareum per prescriptionem tran fertur dominium rerum: igitur. Item si non esset translatio dominiorum per prescriptionem vel vsucapionem hoc ideo esset quia homo non est priuandus dominio suo sine eius consensu / sed hoc non obstat: igitur: probatio mi noris hereticus iuridice declaratus talis. similiter committens crimen lese maiestatis in regem amittit dominium rerum suarum ipso nolente hoc ipisum contingit in bello et in represaliis propter culpam bomo priuatur bonis suis modo ille contra quem prescribitur vel vsucapitur est negligens in conseruanda re sua. Item nisi esset prescriptio sequerentur inconuenientia in politia. cilicet quod terre manerent inculte et sic esset maior caristia et essent lites sine termino si homo tenens pacifice ali quas terras reclamante nemine per quantunmcumque magna tempora non maneret dominus sed alteri liceret ei mouere litem de dominio per perditionem vel surreptionem literarum et probationes in oppositum esset confusum chaor Rursus est consensus virtualis particularis domini cum subditi consentiunt in principem et quod condat eis leges rationabiles: ergo in omnem legem rationabilem principis consentit populus si audiret hanc vniuersalem quicumque diceret statim assentio isti omnis lex rationabilis sta tuta a principe est seruanda si non assentiat illi: sed ponitur esse imprudens sufficit ergo quod consentiat vel consentire debet amplius aliquis punitur sine culpa propria in bonis fortune. patet de herede committentis crimen lese maiestati. Secunda conclusio acqui rens dominium per prescriptionem vel vsucapionem sana conscientia tenet acquisitum: nec tenetur restituere. patet. nullus habens verum dominium in aliqua re tenetur illud restituere: praescribens et vsucapiens est huiusmoni igitur. si dicas maiorem pati instantiam in vsurario qui secundum aliquos acquirit dominium lucri vltra sortem addatur iuste modo vsurarius non acquirit iuste dominium illius lucri. sed dicis adhuc probatio non currit. patet per mutuatarium qui licet non tenetur restituere mutuum cum ex meo sit tuum tenetur restituere equiualens. probatur aliter conclusio iure acquiritur dominium rei prescripte et vsucapte si iure iuste et bene. xiiii. q. iiii. quid dicam. hoc patet. f. de victionibus. et. C. de quadri. pre scrip. bene a zenone et per totum. Ex istis conclusionibus sequitur quod si antiquus dominus peteret terram de qua agitur per horam ante finem temporis requisiti ad prae scribendum vel vsucapiendum homo tenetur restituere: sed si illa hora finita primo venerit non tenetur. secundo sequitur quod in instanti terminante tempus prae scriptionis verum est dicere sortes nunc primo est dominus huius rei et plato desinit esse dominus eiusdem platone dormiente vigilantibus et non dormientibus iura subueniunt si quis fuerit captus ab hostibus vel in remotis partibus detentus iura illi subueniunt potest boc explicare legislatori et ei subuenietur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7