Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus

¶ Distinctionis decime quinte quaestio octaua. perius loquuti sumus de rerum dominio quo modo res acquiruntur et an prescriptio es vsucapio dent iustam causam habendi dominia. et quia duplex est dominium quoddam directum et primarium quoddam vtile et quia est trita distinctio domini vtilis scilicet de vsufructu et vsu quibus in multis materiis vtimur. Queram octauo quomodoconueniunt et differunt vsufructus et vsus. vsufructus sic diffinitur institu. eodem titulo. §. vsufructus et. fli. eodem. I. i. et. ii. vsufructus est ius alienis vtendi fruendi rebus salua rerum substantia in re propria nemo habet vsufructum formalem causalis est tamen in re propria dicitur vtendi ad differentiam creditoris qui non debet vti pignore. patet institu. de ob. que ex delicto nascuntur. §. furtum. dicit fruendi ad differentiam nudi vsuarii qui vti possunt sed non frui salua rerum substantia data cautione ne res pereat vtetur rebus que non consumuntur vsu arbitrio boni viri et finito vsufrnctu restituet proprietario quod superest / vel quia non videtur esse essentiale vsu fructuario semper dare cautionem. patet. vbi nulla esset suspitio de infidelitate eius dicatur salua rerum substantia. sublata substantia rei aufertur vsufructus. vsufructus in omnibus rebus constituitur qua non consumuntur vsu quemadmodum sunt vinum oleum frumentum vestimentum quibus proxima est pecunia numerata dicit impator. et ne proprietas esset iutilis si vsufructus semper duraret finitur in morte fructuari vel quando est consolidatio duabus capitis diminutionibus scilicet maxima et media cedendo. vsus est ius tantum vtendi alienis rebus salua rerum substantia sine facultate alienandi propterea minus iuris habet in re dicit imprator institu. de vsu et habitatione. §. pars minus autem ex isto patet. quomodo conueniunt et differunt interdum parificantur vt accursius et bene colligit in glosa vt in fundo de quo tantum feni tollitur quam tum soli sibi sufficit. Item in silua reota ex qua vterqu ligna vendere potuit. ff.eo. diuus alias vsus esset viro inutilis cum crebro plus exponeret pro portatione lignorum quam valerent. Sed circa ista dubitatur. sortes habet vsum in tribus nemoribus vel pratis arguitur sic aliquis vsus erit ei inutilis vel potest vendere sicut fructuarius. insuper si reliquatur vsufructus vni uersitati ille numquam finietur cum secundum doctrinam politicam aristotelis ciuitas manet eadem variis hominibus sibi succedentibus. Ad primum dicitur. sortes potest capere vsufructum vbi vult et aliis facere gratificationem. Ad secundum dicitur quod vsufructus legatus ciuitati durabit spacio centum annorum. fric eo. l. an vsu fructum. Secundo videtur quod non erit salua substantia vsu et fructu. sortes potest tollere hoc lignum et illud et sic de quolibet et tandem corrumpetur nemus nec valet currere ad radices arborum. vnam radicem potest extrahere eadem ratione quanlibet et sic non mi nebit nemus. insuper ponatur vsufructus legatus ali cui donec filius pupillus ad pubertatem venerit et talis moritur pupillus tunc videtur quod inutilis est proprietas: eodem modo legetur fructus quousque iste furiosus resipiscat et antequam resipiscat moritur. concedo quod potest vnum lignum tollere et equa est ratio de quolibtut sed stat quod non sit equa ratio de duobus et vno nec par ratio de tribus et duobus et sic gradatim ascendendo. Ad aliud dicitur quod vsufructus durabit vsque ad etatem completam non curando de morte. Ad fecundam partem casus cum vsufructus est legatus sub incerto tempore durabit tota vita vsufructuarii quis possibile fuit vt toto eius tempore in furia perseuerat set vt in. l. ambiguitatem. C. eo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8