Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 9
An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum¶ Distinctionis decime quite quaestio nona. CIrca hanc distinctionem stabimus in materia U sudorum an lucrans in ludo acquirat dominium reilucrate et potissimum in ludis taxillori et erit questio nona huius distinctionis quinte deci me. Ad questionem respondetur per conclusiones se quentes. Prima in aliquibus ludis fortuitis victor acquirit dominium rei lucrate. patet. ad translationem domini rerum vnius in alium sufficit voluntas transferentis et accipientis quod transferens habeat liberam translationem huius rei puta est dominus rei transferende vel liberam habet translationem per hunc vsum: capa citas in acquirente dominium et non sit prohibita translatio per legem superiorem: sed sic est in aliquibus ludis. pe tet. currendo in stadio in velocitate equorum in scacario et multis aliis ludis. ludens est dominus rei quam ludit: alius capax et nulla est prohibitio humana vl doceatur de illa. Secunda conclusio. lucrans contra artem ludi vel ab eo qui non potuit transferre dominium rei ludendo non acquirit dominium rei lucrate vel quam lucrari existimat. patet. non est intentio lusorum transe ferre dominium in seinuicem nisi teneant conditiones ludo non repugnantes: sed peccans contra ludum accipiens bonam cartam vel mutans taxillum vel huiusmodi clancu lum capit rem alterius lusoris inuito domino: ergo furtum committit per diffinitionem furti quicumque capit alienum inuito domino clanculum committit furtum clanculum in modo capiendi licet alter lusor videt eum capere rem suam hoc non sufficit capit perfallax medium filiuffamilias vel religiosus non habet dominium transferendi notabilem summam pecunie hoc modo: ergo per artem ludiab hiis lucrans non acquirit dominium rei lucrate non sufficit con sensus partium. requiritur quod ludens habeat dominium rei vel administrationem ad sic exponendum non voco falax medium quando homo caute ludit occultando suum ludum colludenti licite: sed quando contra artem ludi capit. Tertia conclusio. probabile est quod lucrans ad taxillos pecuniam ab illo qui potest perdere dummodo non peccatur contra artem ludi acquirit dominium rei lu crate: per taxillos omnem ludum fortuitum intelligo mul ti theologi oppositum huius tenent et canoniste de vi. et ho. cle. clerici offi. probatur conclusio. ambo consentiunt quod victor habet dominium et sit translatio dominii de victo in victorem. modo voluntas domini sufficit ad trans ferendum dominium nichil est tam naturale quam vt acquisitio fiat secundum voluntatem domini tradentis. institu. de rerum diuisione. §. per traditionem: et consuetudo explicat illum consensum. dato quod perdens dicat in fine ludi se non intendere abdicare dominium rei luse a se lucrans non tenetur credere nec ei restituere victor est capax ludi perdens dominus rei luse si ergo victor non habeat dominium rei luse: hoc non est nisi propter irritatio nem illius contractus a legislatore sed hoc non: igitur: restat solum probare minorem canones bene vetant contractum sed eum non reddunt irritum. irritatio legum non suf ficit scilic. de condi. obtur. cau. l. si ob turpen lex illa dicit. lucrum est pauperibus irrogandum. idem. f. de alearum. li. vltima. si quis in alea rem suam vendiderit non tenebi tur de emptione. simile habetur in. C de religio. et sumpti funerum. l. alearum. vsos iste inquam leges non sufficiunt tat aliud esse repetendum et tamen habens non tenetur restituere ante sententiam de restitutione. insuper in terris non imperialibus suscipiunt leges imperatorum quando videntur rationabiles et quadrare moribus paterie es non aliter numquid constitutum est ab arthuro britanno quod primogenitus succedat in terra nobilium in toto quod seruatur in hodiernum diem in vtroque regno britam nie. forte dicis. nullus erat arthurus hoc non impedit licet multa figmenta de viro illo recitentur incre dibilia: constat illam esse legem vtriusque regni diu ob seruatam sic in innumeris aliis regnis alegare possum Item qui filii sunt legitimi per venerabilem: rex fran corum non cognoscit superiorem. dicis de facto non recognoscit debet tamen de iure glosa illa destruit textum pontificis: poterat nobilis ille gallus petens dispensationem dicere quod non recognosceretactu supe riorem intellexit pontifex de iure. dicis potoestifex fran cos ab imperio absoluit et hispanos quia pateriam liberarunt a manibus infidelium: tunc saltem in francis et hispania nostra conclusio erit vera. insuper si ali¬ quos reges absoluis et non alios non procedis ra tionabiliter non est intentionis nostre de hac materia loqui inter imperatorem et reges. tamen siue reges sint subditi imperatori siue non siue ecclesia irritat contractum siue non per susceptionem et auctoritatem legum. Arguitur sic. omnis lex humana per contrariam consuetudinem est abrogata: sed sic est de lucro in taxillis quod victor capit lucrum et non restituit: igitur. dicis vsus nebulonum et imprudentum quemad modum sunt lusores non facit consuetudinem hoc non sufficit cum multi prudentes prudentia huius saeculi lucrantur nec restituunt. Preterea arguitur ad idem ludant sortes et plato per integrum diem lucretur sortes ante meridiem centum scuta plato eadem post meridiem tunc sit hora duodecima sortes habet cen tum scuta quorum plato amisit dominium in turpi causa potior est conditio possidentis. si sortes est dominus habeo propositum si non habeat oportet dicere pauperes habent dominium illorum centum et eis debentur sub pena pec cati: ergo si plato illa centum scuta lucratur post meridiem sortes tenebitur centum restituere pauperibus cum in hora duodecima sortes habebat centum scuta pauperum post meridiem lusit ea et amisit non con sentiente domino sed contradicente potius: ergo post me ridiem et in die sequenti manet obligatus dare illa centum scuta que habebat hora duodecima paupe ribus: eodem moo in fine ludi amittens amittit dominium rei perdite et pauperes incipiunt esse domini rei perdite et lucrans non potest iterum ludere contradicente omino. si dicas finito ludo pauperes incipiunt esse domini rei perdite et quando homo recedit. contra: si homo pro ponit non ludere post lucrum vt de sorte hora duode cima et interlauandum manus mutat propositum tenetur restituere pecuniam lucratam a platone dare pauberibus. Item queritur quanta distantia post finem ludi facit hanc pecuniam esse pauperibus debitam debito necessitatis. Ex conclusione tertia sequitur quod lucrans secundum quod explicatur in tertia conclusione non tenetur restituere lucratum. patet. est dominus illius rei vt dicit tertia conclusio nec refert siue lucrans persuasit perdenti ludere siue econuerso. Contra secun dam conclusionem argumentor. sequitur quod periculo sum esset ludere cum religioso si laicus fuerit victus amittit dominium rei sue et a religioso non lucratur cum non habeat dominium rei luse. Insuper dannaremus religiosos omnes quantumcumque parum ludentes ad hos ludos. Ad primum istorum concedendo sicut argumentum tangit non est securum ludere cum religioso filio familias vel nichil habente nisi ex paterimonio crucifixi. Ad secundum. religiosus potest aliquid ludere et lucrans acquirit dominium rei lucrate religiosus abbas vel episcopus interdum dat tres vel quattuor solidos honesto mimo vt recreetur propter curas graues vel morbos eget recreatione: et forte religiosus plus re creationis capit in ludendo quam alium audiendo dum ali quod tale ludet seruando honestatem in ludo sine scam dalo. nolo dicere eum male agere nec alium esse deui ctum restituere lucratum et potest esse quod religiosus non egens recreatione hoc facit pro solatio alterius nesti constat non esse idem in paruo et in magno. propterea caueant nobiles lucrantes a religiosis quigentos aureos vna nocte heu interdum mille et supra et a prelatis ecclesie nullum paterimonium habentibus a beneficio nec aliam industriam lucrandi et si velit ludere acquirant laicos habentes plenum dominium rerum et vtentes ratione. Etiam ecclesiastici viri scandalisant alios sic publice magnas summas ludentes im dedimentum prestant principibus et diuitibus benefa cere ecclesiasticis aliis egentibus. ludi ecclesiastitorum sunt libri sacri biblie historie edificatiue et pro informatione gregis commissi. Contra tertiam concluionem argumentor. ex ea do occasionem non restituem di lucratum in ludo et apperio viam peccatoribus extendere cornua ad ludendum vt ista via ditentur et torpeant in ocio. Respondetur negando quod occasionem non restituendi do plus quam multi pateres ante me et nego quod viam apperiam peccatoribus illa est ad mul tos annos ante nos apperta: sed quia video duos modos vulgares neutrum modum teneo: quia iste dicit vel ille sed teneo illum cui michi videntur plures rationes suf fragari. Ad tertium tactum in argumento datur occa sio ditandi per ocium: hoc certe nego raro vel nunquam vide bis virum hac via ditatum creberrine depauperatum et cum homines hoc vident prudentes nulli ponunt se ad hos ludos fortune vt faciant sibi artem per lucrum vt magis apperiemus questione sequenti. at dicis in materia dubia sanior pars est tenenda multi magni vl ri tenent oppositum: ergo debebam dubitare vel tene re oppositum: concedo quod assumis: nego quod oppositum seturior sit opinio licet sit securius restituere. Duo sunt hic dicere virum esse deuinctum restituere lucratum qui non restituit cum videt alios non restituere et multos dicentes eum non esse obnoxium ad hoc dabis ei scrupulum conscientie de restitutione et non re tituet secundum est de opposito dixi probabile. ac si esset scintilla in oppositum.
On this page