Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

An ludere ad ludos sit honestum

¶ Distinctionis decime quinte quaestio decima. DEcimo circa hanc distinctionem quintam deEcimam quero an ludere ad ludos sit hone¬¬ stum:

supponatur pro enucleatione quaestionis non ponimus nunc discrimen inter ludos et iocos: sed omnem recreationem sub ludo comprehendimus hoc est quod est recreatiuum de se communiter quando est habitus genius agricola viticola capiunt recreationem in eorum laboribus vel moti spe lucri secundum quod dici solet. Omins in orbe labor si compensetur honori. Fit leuis et lucrum mitigat omne malum. aliqui boni gaudent de infirmitate et equanimiter fert patiens aduersa sicut prospera a suo habitu patientie non tamen vocamus egritudines ludos quia non sunt recreatiue de se licet bene ab extrinseco: similiter habens surem fractam in pila pedali non multum recreatur sed hoc est per accidens et non ex parte ludi de se de hoc non est multum insistendum cum in comestione et potu est voluptas diceres ibi esse ludum loquendo vt plures de ludo. Dicamus vlterius quiddam innituntur fortune vt taxilli a lidiis inuenti quidam ingenio vt in tractu regis regine et similium quidam parti incenio partim fortune vn in scacario inuento a palamide apud troiam. Istis prelibatis pono conclusiones. Aliquis ludus est honestus. probatur. aliquis potest excedere iocando vt schi tophante scurre loquentes plus quam oporteat vel quando non oportet et vbi non oportet vt tersites homericus. ii. iliados. aliquis non loquitur quando oportet vbi et qualiter oportet vt crassus agelastus qui solum semel in vita risisse fertur secundum alios nunquam vtrunque istorum deficit: ergo per doctrinam. ii. ethicorum. contingit dare medium. propterea eutrapelia ponitur talis virtus. iiii. ethicorum. cuius extrema sunt bomolochus et agrestis. Insuper seria multa nostrum ingenium ob tundunt et impediunt: ergo interdum opus est recreatione sicut arcus debilitatur semper tensus opus est interdum pro eius vigore recuperando vt eius rectitudini naturali relinquatur sic de nostra vita. Item catho puerorum Interpone tuis interdum gaudia curis. Et quod caret alterna requie durabile non est huic assignamtur dies campestrales pro studentibus et apud artistas quos aliqui aristotelicos vocant et apud gran maticos. forte illo modo recreationis vsus est aristoteles post studium. dauid vsus est cithara. patet ex primo libro regnorum. ecclesia vtitur organis secundum illud psalmi. laudate eum in timpano et choro laudate eum in cordis et organo. laudate eum in cimbalis benesonantibus. psalmo. cl. hoc patet. viii. politicorum. eneas pro anchise patere instituit ludos. v. eneidos et achilles pro patroclo apud daretem et homerum Secunda conclusio. aliquis ludus vni statui homini est honestus qui alii est inhonestus. patet. haste ludere luctari aucupari venari decent laicos non autem religiosos et presbiteros. patet de cleri. venato cap. episcopum. dicitur eprisum presbiterum ac diaconum canes aut accipitres aut huiusmodi ad venandum habere non licet tales ludi nobiles decent haste ludere luctaricurrere / saltare / balista et arcu sagittare isti conducunt ad prosequendum hostem et ad cuadendum tempore et loco venari feras. pila ludere manuali cum iuuentus est instabilis requiritur aliqua honesta recreatio ad euitandum ocium. Tertia conclusio. aliquis ludus est honestus vno tempore qui non est honestus alio. patet. tibia est honesta ad congregandos viros principis vel tempore quo pugnandum est accendit mentem ad bellum sicut cornu leporarios ascendit et tamen tibia esset inhonesta tempore quietis et prandii oppositum delira cithara et historia. propterea apud maronem. vi. eneidos. fit mentio de misceno qui furo rem bellicum in hectore excitauit dicentem miscenum eolidem quo non prestantior alter. sciere sciere viros martemque accendere cantu Hectoris hic magni fuerat comes hectora circum Et licuo pugnas in signis obibat et capto arimino a cesare primo pharsalie apud lucanum stridor lituum clangorque tubarum Non pia continuit cum rauco classica cornu. sic nostri inuetanei corintines mentem incendere solent quorum sonus olim emissus in altum aera post primum bellum et quidem acerrimum in octuburim dura¬ menses in secundo attonitos retrocedere coegit vt apud frosardum clarum est intueri recreatio tempore prandii vt solet apud britannos esse de recitatione virorum illustrium vt ceteri animentur / dum modo impudica non infuerint) laudanda est. hoc tirii fecerunt in conuiuio enee apud maronem inquientem Cithara crinitus iopas personat aurata docuit que maximus athlas hic canit errantem lunam solis que labores Unde homom genus et pecudes vne imber et ignes Arcturum pluuias hyadas geminos que triones Quid tantum oceano properent se tingere soles hiberni vel que tardis mora noctibus obstet. Quarta conclusio aliquis ludus est omnium hominum inhonestus. pater ludus fit ob recreationem potissimum et ad hoc finaliter ordinatur quod victor voluptatem capit in vincemdo sicut qui alium prosternit in lucta vel vincit. disputatione: sed in ludo taxillorum nulla est recreatio nec pulcrum est victori vincere cum demens ita bene ludit sicut vlixes vel achitophel ascensus sex punctorum super vnum: vel contra est pure fortuitus: ergo hic non est voluptuosum vincere bene tamen nonnumquam est voluptas sed non gratia ludi vel victorie: sed gratia lucri consequuti numquid ille est ridiculus qui po nit magnam summam pecunie super talem casum fortuitum vt in osse canis vel alterius bruti: idem est quando luditur ad asardum in cartis: propterea recte dicebat catho. troco lude aleas fuge. et. iiii. ethicorum. i. aliqui capiunt vbi non oportet vt aleatores de vita et hone. cleri. clerici officia ad aleas¬/ ad taxillos non ludant nec huiusmodi ludis intersint publice aleator remouetur a promotione de. exces. prela. inter dilectos nec debent esse inspectores huiusmoni ludi in autentica de sau. opis. §. interdicim col. ix. Preterea argumentor. ille ludus est inhone tus in quo communiter multa mala inuoluuntur: sed sic est in taxillorum ludo fraudes contra ludum et per consequens furtum periuria iuramenta sine necessitate de vero que sub aliqua specie periurii includuntur anathema rixe pugne dissipatio paterimonii comessationes et potus superflui homicidia conscientia lacerata ante omnia inconuenientia recitata que sequum tur ad bunc ludum ante diem clauso componet vesper olimpo Quare hic ludus non est libero homine dignus. Si dicas ludus taxillorum est illicitus et inhonc stus: ergo lucrans tenetur restituere lucrum. consequentia est nulla. patet in histrionatu meretritio vendente equum in festo et in multis contractibus in quibus peccatur ita quod medium acquirendi est illicitum et manet res acquisita et ita in turpi lucro non tamen iniquo

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10