Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

An proximi lacerans famam tenetur eam restituere

¶ Distinctionis decime quinte quaestio vndecima. ndecimo circa hanc distinctionem quintam decimam Queritur au proximi laceprenilrans famam tenetur eam restituere

suppo natur quod multiphariam bomo detrahit rame alterius. vno moo quando mala fama est publi cata et ille proprie non detrahit cum iam detracta est vel dicendo paucis quibus est nota vel dicendo ali quid quod parum famam ledit vt vocando eum iracum dum loquacem non studiosum vel addens aliquid quod de natura loquendi diminuit a certitudine diminutionis fame vt dicendo intellexi talia esse relata de sorte vel plato michi maledixit de sorte nescio quid veri sit. de istis non intelligimus: et licet fama capiatur pro bona fama vel mala cum fama nichil aliud est quam iudicium quod homines habent de vita alterius si tale iudicium sit de malo est infamia si de bono bona fama intendimus loqui de fama in bonam partem sic satis vulgariter capitur in vsu et tria sunt menbra de quibus loqui proponimus. vno moo quis ledit famam proximi ei falsum crimen notabiliter malum imponendo vt vxor phutifaris ioseph senes danielis susanne. alio modo verum crimen sed occultum alteri imponendo hoc est pretermisso ordine iuris. tertiomoo quis negat verum crimen ei impositum sed occultum. Istis notatis circa tria membra ponuntur tres conclusiones. Prima in qua omnes conueniunt imponens alicui alsum crimen tenetur illud reuocare vt si quam voluptatem male dicendo acceperit eam reuocando amittat et concedere publice quod mentitus erat vt fama rei stituatur innocenti coram hiis apud quos infamia alterius deuenit non tamen coram hominibus. forte infamia vadit per totum regnum innocentis eat ad forum vel ad ecclesiam parrochialem et ibi publice confiteatur se mentitum fuisse nec sic dicendo se infamat radicaliter licet nunc primo reputetur infamis a populo cum primum falsum crimen fri imposuit radicem dedit infamie analogia est sortes furatur in conspectu duorum crimen illud iam paucis innotescit illi duo testantur contra sortem in iudicio nunc infamia sortis vagatur apud populum radicaliter quam do furatus est citius homo debet seruare famam propriam quam alterius ceteris paribus modo cetera sunt mltum imparia innocentis fama iniuste dente camino laceratur et fama istius nocenter putatur bona tenetur rgo innocenti reddere ablatum si necessarium est reddere proximo bona fortune ablata a fortiore necessarium est reddere famam que bonis fortune prestat secundum illud prouerbiorum. xxii. melius est bonum nomen quam diuitie multe: et Ecclesia. xli. curam habe de bono nomine hoc autem magis permanebit tibi quam mille thesauri magni et preciosi si imposuit falsum crimen et credebat relatu aliquorum esse verum sed finaliter capit illud esse falsumiam tenetur famam innocenti restituere: et cum hoc potest famam propriam parti ser uare dicendo publice si publicauit vel vni / duobus vel tribus si coram illis solum dixit ratus sum sortem sic fuisse malum fornicatorem vel periurum sic eram informatus ab aliquibus quibus no debebam credere nunc comperi oppositum verum iam reddit alteri debitum et si bipi imponit solum quandam leuitatem qui cito credit le uis est corde et tantum de fama sibipi tribuit sicut au fert cum seipiium solum notat de leuitate et innocenti sic restituit famam indicium est bone conscientie et quod deum timet et proximum diligit pestifera res est hec laceratio fame et quanto ille cuius fama leditur est maior tanto illam lacerare peccatum est maius et crescit magnitudo peccati per hoc quod infamatus distrahitur a bono quod impendebat communi populo quibus omnibus tenetur infamans. dicit forte de curato vel predicatore quod est fornicator adulter vel homicida iam curatus retrahitur a sermone cum est notatus vno vitio non audet sicut ab oli predicare contra illud vitium nec contra alia timensne ei dicatur vocaliter vel mentaliter. verbum euangelicum. Eiice primum trabem de oculo tuo postea labem de nostris qui cupit ex oculo consortis tollere labem primitus ex proprio diluat ipe trabem non proficit aliis ergo sicut heri et nuduistertius nec in seipso sicut honos alit artes ita est altrix vir tutis et in se tabescit ecce quid facit vir belial alterius famam lacerando. Secundo quis lacerat faman alterius verum crimen sed occultum imponendo talis cum contra ordinem charitatis processit occultum crimen fratris propalando tenetur illud retractare non potest dicere mentitus sum de tali quia tunc peccaret. dicunt aliqui debet dicere non processi bono modo contra istum sic dicit ricardus alii dicunt sic non credatis eum esse talem male enim dixi et hoc est verum quia non seruaui ordinem iuris. Sed contra vtrumque istorum arguitur ex isto modo dicendi non redditur alteri fama sed putatur esse peior quam ante cum ex modo dicendi apparet alium fuisse occulte malum sed hunc est difficile seruare se a mnendatio ad quod obligatur sic consulerem credebam tempore quo locutus sum de isto ei hoc crimen imponendo verum dixisse postea ponderando casum faciendo indaginem repperi me leuiter processisse hoc totum est verum nec iste mentitur seruat propriam famam per hoc quod dicit credebam me verum dixisse et hoc est verum et hoc scit esse verum adhuc sed pro cautela vt famam alteri reddat dicit post indaginem factam de scelere fateor me leuiter dixisse et hoc iterum est verum. si dicas docti per nostrum consilium intelligent quod crimen erat occultum et magis lacero famam quam tacendo respondeo in primis vulgus non sic intelliget et occultiorem modum videmur dare quam alii pro seruanda fama lesa et pauci docti etiam boc intelligent et licet approximen lacerationi fame proprie non obstat: cum hoc demeruerim detrahendo. De tertio membro dicunt aliqui non tenetur retractare negationem suam qua negauit in publico verum crimen sibi impositum tenetur tamen per quedam verba sobria restituere famam accusanti quem ndirecte not auit de calumpnia dicendo. non habeatis eum pro calumpniatore credo quod habuit bonam intentionem proponendo vel forte credidit se proba turum intentum suum sed deceptus fuit quo ad priorem partem negatiuam placet michi illud secunda pars etiam habet aliquid apparentie sed nego secundam ppinione mea no tenetur ad restitutionem alicuius fame huic intentio sua non valebat saltem non proces sit debite intendendo: et quando proposuit publice michi crimen occultum quod probare non poterat suam famam inique lacerauit ipse ego non tenebor ei restitue re quicquam sed ipse erit deuinctus michi restituere modo praetacto. Sed circa dicta dubitatur sortes dixit de platone curato quod tenet occultam concubinam in domo postea plato dicit de sorte vel dici facit per alium quia ei non daretur fides cum putaretur dicere maliuolentia quod sortes est adulter vel tenet concubinam ponatur vtrumque crimen falsum an possunt facere recon pensationem mutuam et patet quod sic. si sortes furaretur equum a platone et plato duos boues a sorte faciunt recompensationem. Respondetur quod non pos sunt facere recompensationem sic mutuo sed vterque tenetur retractare male dictum non solum peccatur in personas ipsas sed in communitatem quando infamia hinc inde est publica peccatum apertum boni. scandalisat vehementer indoctam plebem diminuit fidem et bonam vitam in aliis. aliqui malefactores a natura habent perperade bonis loqui vel vt eorum mala vita non appareat secundum quod dici solet est consolatio miserorum habere consortem in pena vel ac si nulla esset deuotio in mundo et vt magis fallant assimulantur sophistis assumunt maiorem rationabilem minorem falsam adiungunt tandem concludentes falsum si maior premissa non esset rationabilis non esset causa fallatie deficeret causa ap parentie in minore est causa deffectus pro maiore es tollunt virum in scientia in sermone ad populum in grauitate prudentia vel huiusmoni subsumunt pro minore dicunt eum esse impudicum vel vehementer laborare pro beneficiorum pluralitate vel esse superbi Postea inferunt propositionem in parte veram et in parte falsam vbi debent inferre propositionem in toto veram. Ex isto patet quod si quis iniuste lesit faman alterius in publico non sufficit petere veniam ab illo. Si ego percerem viro qui res meas furatus est non tamen dimittere possum emendam iusticie communis quin subiaceat pene communi. Insuper si quis faman tuam iniuste lacerauit debes ei dicere rancorem non hbeote fratur dedisti tamten grande impedimentum progredi in via morum tolle illud retractando iniuste mn imposita: consulta cum sapientibus an possum tibi illud remittere vtar eorum consilio an remittere possum hanc iniuriam vel ne nullo modo est simile de rebus ablatis nisi loquaris de pena debita pro perturbatione res publice. Insuper vir impedit famam proximi augeri et hoc est detrahere indirecte vt quando audit alios tali extollentes in vita scientia et in talibus que conducunt ad dei gloriam et promotionem proximi in via morum tunc hoc impediens dicens non credit et re sistit vel conuertit se ne audiatur gloria alterius stat in aliam materiam: vel porrigit eis aliud os (vt aiutem) vt in ore rodant. dixi que conducunt ad gloriam dei et edi ficationem proximi si est verisimile quod per hoc impediet bonos vel hoc conuertetur in parniciem rei publice dicat illud catonis. parce laudare memento.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11