Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 16
An duellum sit licitumΒΆ Distin. decime quinte quaestio decima sexta. CIrca hanc distinctionem quintam decimam sexto decimo Queritur an duellum sit licitum
pro elucidatione contionis apperiemus quid nominis termini postea vnam conclusionem fundare conabimur eam paucis rationibus oppugnando vt veritas lucidior euadat duellum est singularis pugna inter aliquos duos ad probationem veritatis alicuius oculti quod aliter per viam humanam prohari non potest nisi per alterius victoriam sufficiat nobis diffinire terminum secundum quod communiter est in vsu licet interdum aliter contingere potest nec ita exacta diffinitio est hic expectenda sicut in methaphisica dicitur duellum quasi duum vel duorum bellum alias mono machia a monos quod est vnum et chia pugna quasi pugna vnica et singularis: et licet quatuor vel quinque tampum simul ingrediuntur cum vnus pugnat contra vnum duellum vocatur in duello potissimum sunt tres bersone de quibus loquendum est scilicet de inuadente defendente et iudice. pono vnicam conclusionem pro om nibus et princeps facultatem certandi in duello pre bens et pugnantes in duello peccant si conclusio de beat pati aliquam exceptionem: argumentorum sequen tium solutiones explicabunt. probatur conclusio. isti temptant deum vt ostendatur veritas sicut populus israeliticus in deserto. exodi. xvii. volens videre an deus esset in eis contra illud deuteronomii. vi. et mathei. iiii. non temptabis deum tuum: sed dicis nec duellantes nec assistentes dubitant an deus est inter illos: sed vt veritatem ostendat per talem pugnam hoc non valet ille temptat deum qui vult habere aliquod occultum reseratum et non adhibet omnem diligentiam hu manam quam potest. xxii. q. ii. queritur et reliquum ad quod venire non potest relinquit in manus dei ita fecit abra ham de sarai in geraris vocauit eam sororem amphibologice. geneseos. xx. licet sciebat se preserua ri speciali ope dei fecit quod via humana facere pote rat reliquum relinquens dispositioni dei: hoc fecit saluator noster. mathei. iiii. cum diabolus precepit ei vt mitteret se deorsum a pinaculo templi noluit: sed per gradus more communi descendit dans nobis exem plum sic faciendi. propterea anthoninus in tertia parte historie inter ceteras virtutes beati ludouici recitat eum numquam admisisse duellum interdum etiam confiscan tur bona victi non sic fecit eneas darhete apud maronem. v. eneidos. Ensem atque insignem galeam solacia victo dicit. Rursus plerumque compertum est quod habens iustam causam pugnandi est victus et iniquam habens victor euasit tres contra tres pugnarunt successiue pro eadem materia et tamen ex vtraque parte aliqui erant victi et possum exemplificare per pugnantes in duel lo tempore meo et ante hec tempora per annales: sed protrite sunt historie: ergo vinci non arguit virum habere lustam causam et vincere iustam hoc ipsum liques apud lucanum. vii. pharsalie vbi tulius incusat pom peum quare pronus non congressus est cum cesare cum iustam causam certandi haberet inquiens De superis ingrate times causamque senatus Credere diis dubitas et paulopost pompeus recte dicit. Dincis apud superos votis me cesat iniquis. propterea lucanus dicit viros probos pompeo adhesisse vt puta cato nem vticensem marcum tullium et reliquum senatum deos tamen fauere cesari ac si honeste diceret causa pompei erat iusta di tamen volebant quod perderet et. ii. eneidos Cadit et ripheus iustissimus vnus Qui fuit in teucris et seruantissimus equi diis aliter visum est idem est facile ostendere per magnanimum robertum bru se qui a principio sui regni innumeris calamitatibus premebatur et a suis et ab exteris totiens victus tandem ita prudenter et animose cum hoste bella gessit vt paucos in britannia ortos ei pares reperires hic pru dentia militaris et corporis robur creberrime inter pugnantes victoriam dat. patet per pittacum mittelenensem qui phrinonem atheniensem inuoluit rethe quod sub clipeo furtim tenebat et demum occidit prohibitio huius patet secunda quaestione quinta monomachiam et de purgant vulgari cura suscepti. simili ratione hone rius tertius scribens ad templarios in liuonia prohibuit iudicium ferri candentis. c. dilecti de purgant vul et eadem ratione prohibendum est iudicium super albam campanam de veddel et campanam sancti lessogi et. C. de gladiato. l. vnica. dicit imperator cruenta spectacu la in ocio ciuili et domestica quiete non placent. qua bropter omnino gladiatores esse prohibemus. Contra probationem conclusionis argumentor Ezechias petit signum a deo de sua sanatione. iiii. regum. xx. et Esaie. xxxviii. idem patet de rore in vellere gedeo nis. iudicum. vi. et in plerisque locis scripture et tamen non dicitur quod isti in hoc peccarunt. preterea si habens iniustam causam est interdum victor deus non bene re git casus hominum rex terrenus non iudicaretur bonus iudex si partem innocentem condempnaret deest omnium sapientissimus et sua sapientia omne possibile videns. Ad primum dico illi patres non fecerunt illud diffidentes de deo vel de eo dubitantes sed qua dem familiaritate id fecerunt instinctu dei. nonne vides archiepriseum glasguensem petere aliqua a rege quae si peteres esses merito torquendus. Ad secundum nego consequentiam. nunquid alie tribus habebant iustan causam bellandi contra beniamin pro turpi scelere commisso in gabaa. iudicum. xx. et tamen bis occubuere in bello propter aliqua scelera in eis impunita roberatus bruse pene attritus est in bello. propterea quia occi derat iohannem tumvn coram sacramento apud dum fresam sunt semper alique cause quas nouit deus nos latentes sinit iustos opprimi a tirannis vt crescat eo rum pacientia et virtus. patet in martiribus et in ve teri et in nouo testamento. etiam vt homines caueant ab istis iudiciis temerariis facit illud dinosci ab omnibus quod non semper iustus vincit. Rulla est comparatio iudicis mortalis ad deum cum alter est obliquabilis deus autem nulli obligatur implicat eum male agere deus permittitcausas secundas habere suos proprios motus quos eis dedit nec semper vtitur miraculis sinit fortiorem prosternere debiliorem per legem communem interdum quando opus est facit oppositum sed hoc non conducit nec suam immensam bonitatem hic decet cum alia via potest adhiberi remedium. et si dicas alia via non clarescet veritas dicitur non opus esse frequenter secundum comicum veritas odium parit sufficit quod aliqua scelera puniantur a deo que ab homine puniri nequeunt sicut homines non possunt expetere equalitatem dei ita nec cognoscere sibi cognita. Secundo argumentor da uid pugnauit contra goliam in singulari certamine i. regum. xvii. et tamen in hoc non vituperatur imo laudatur: ergo hoc licet facta sanctorum sunt trahenda in ex emplum quare alias coram principibus recitantur vi te illorum illustrium et coram deuotis vite patrum es legende sanctorum. huic argumento biphariam responde mus tum primo. hoc dauid habuit illuminatione spi ritus sancti spiritus vbi vult spirat. istud patet ex se rie litere regnorum Tu venis ad me in gladio et hasta et clipeo Ego autem venio ad te in nomine domini exercituum sicut abraham precipiente deo filium oc cidendo vel volendo perimere non peccauit. secus est autctoritate hominis mortalis. Tum secundo. dico quando sunt duo exercitus oppositi licitum est duobus bellum ingredi vt tota lis belli dirimatur hoc fecit alexan. philippi cum poro rege indorum et maior aiax cum hecto re turnus et eneas in fine enei. heraclius religiosus princeps cum filio cosdroe apud histrum hoc obtulit eduardus de vindosora philippo valesio teste gagui no in historiis gallorum id idem robertus stev vardus henrico quarto vt perhibent. hoc fecit robertus bru se in acie belli acerrimi apud torrentem bannolr commissi inter robertum et eduardum secundum dum quidam miles ex meridionali britannia aimosissimus ad magnam inter capedinem precedens suum exercitum impingerrime sonipedem loricatum dirigens hastam tremulam in robet tum vibrauit quem cognouit dirigentem acies septentrio nalium britannorum a quo spectante vtroque exercitu a rege singulari pugna in officium militis receptus est istam pugnam dummodo bellum sit iustum ex parte duellantis vel vtrinque anceps et lis non potest aliter terminari non est penitus reprobandum imite mur viros illustres in laudabilibus vbi similes casus contingunt. Tertio argumentor sortes prouo cans platonem ad duellum scit platonem esse morte dignum ob aliquod crimen occultum in rem publican et nescit probare alia via putat cuadere victor: ergo offerens bellum in illo casu non peccat non valet dicere intendit deum temptare hoc non intendit scit alium reum mortis habet fiduciam in armis quod alium vincet: ergo in illo casu licebit mouere duellum. Respondetur concedendo antecedens: sed nego consequentiam. illa probatio est inutilis. tum primo dabitur palleatio temerariis hac via si id admittatur quod perturbent ex inuidentia innocentes dicent euestigio se habere causas quare is est morte dignus et hoc pro babunt in duello. Tum secundo. inuasor sicut argumentum imaginatur est innocens quare exponit ergo suam vitam in discrimine non sufficit dicere habet spem in armis exploratum est iam millies quod alea belli est anceps. hector putabat achillem deducere ad infe ros cuius femur vulnerauit in duello quem tamen occidit achilles vt apud daretem notum est qui militauit tempore troiani belli. plerumque qui putabatur in exordio bel li euadere gloriosus victor turpiter succubuit vnus lapillus vel concauitas in solo sufficit virum armatum intentum circa mortem alterius posternere. patet in diebus nostris de roberto tochrano et guillermo tor sub inclito. iacobo. iii. et multis aliis relinquitur: e iste modus probandi illegitimus et persequens et iudex dans facultatem in isto casu peccant et alii hoc iudici vel parti consulentes.
ΒΆ Quarto argumentor sunt duo morte digni et hoc constat iudici per famam publicam ticius et seius sese prosequuntur coram rege in duello prodesset rei publice quod tales tollerentur de medio princeps vtrique dat facultatem vt sit minister legis ad occidendum alterum videtur quod iudex hic non peccat nec alteruter cum vtrique datur facultas a iudice et vterque scit alium reum et morte dignum quemadmodum si essent duo condempnati ad mortem licitum est iudici eos dampnare vt se occidant. respondeo est aliquid coloris in isto casu: sed nec iprsum admittimus non sunt dampnandi hac via occisus cii ca mortem debet se recolligere detestando vitam male actam cogitando de deo. similiter minister le gis eelo iusticie sine passione debet dampnatum occidere in isto casu hoc est alienum concitata ira et passione nec est fletus peccatorum nec pacientia communiter. sententia videtur iniqua quod duo sint carnifices inter se et horrendum a christiano viro. Sed contra istud arguitur. sequitur ex solutione argumenti quod non liceret bellare in bello iusto vsque ad mortem nec in martirio licet perpeti mortem pro christo et sua lege ser uanda istud est falsum et hereticum: ergo male dictum est nec valet dicere hoc contingit in bello iusto non au tem hic hoc inquam non iuuat hoc duellum est iustum iste est iuste occidendus et auctoritate iudicis et ponantur iuridice damnati titius licite potest occidere seium patet de ministro legis qui occidit reum et econuerso seius potest occidere titium: ergo isti possunt seinuicem iuste occidere sicut dicit glo. interlineari. gen. iiii. euidentia perpetrati sceleris non indiget clamore accusatoris: ergo princeps eos dampnat eis insciis Ad illud de martirio dico non esse contrapugnationem et sic argumentum non est ad propositum: etiam mar tires equanimitatem seruabant in aduersis arduis: ergo pacientiam habuerunt in gradu heroico / iudex inique iudicaret reum mortis quod se iugulet vel vt proprium cor extrahat omnia ista etiam seruantur in bello iu sto et cum hoc res non potest aliter terminari stan tibus circunstantiis vna pars habet iustam causam deffendendi patriam et gloriam reipublice christiane vbi res potest aliter terminari male actum esset quod expo nerent se homines bello modo hiis duobus potest adhiberi remedium cum sint sub eodem principe alia via eos puniendo et proscribendo et non modo ad hoc tenetur rex sed primores regni. pessime agunt istos fures et sic carios inemendabiles occultantes a iusticia in luem non modicam totius rei publice alias coram stricto iudice scilicet deo rationem reddituri sunt
ΒΆ Quinto argumentor rex permittit ista duella fieri et ei displicet non consulit eis duellare: ergo in hoc non peccat alioquin peccaret ecclesiasticus iudex su mens impudicas mulieres in vrbe modo rex offeri mouentibus bellum et recipientibus iusticiam et sic scimus fuisse practicatum diebus hiis. amplius rex in terdum vel iudex substitutus proiicit virgam pacis quod neuter vincatur in illo casu seruatur vtriusque fama et nulli fit iniuria. Respondetur per distinctionem de permittere in materia de libello repudii in antiqua lege sed vt sufficit in proposito. nego loquendo de per missione de qua argumentum pretendit tunc aliquid permittitur quando non potest adhiberi remedium et homo non tenetur. exemplum de impudicis mulieribus que si tollerentur ab vrbe caste matrone et earum filie essent in maiore discrimine aliqua minus mala tollerantur ne peiora eueniant. tolle dicit beatus aug. meretrices ab vrbe et omnia perturbabis libidinibus propter iuuentutem et procliuitatem ad huiuscemo di vicia sufficit quod tales relinquantur punitioni dei et abiecte reputentur et suam familiam infament etiam sunt reiiciende a locis publicis ne malo exemplo no ceant castis. secus est de istis duellis res publica sine eis potest bene regi citius sunt duella materia scis matis et iurgii quam concordie victores hic honorantur modo honos impellit homines ad multa inconuenientia ad duellum animantur et de modo dimican di eis consulitur. Ad secundum dico quod virga pacis est penitentia troianorum vel sinapium post prandium a paucis diebus quam misere vnus occidebatur nouerint astantes sed rex non interfuit. Insuper fortasse tertio ictu vel quarto alter occiditur mutilatur vel cadit et manet tota vita apud populum inglorius qui fortasse victori in animositate et viribus prestat si ni chil futurum sit quare fiunt tot impense in loco cer tandi et armis et totum regnum illusum gratis accedit ad certamen.
ΒΆ Sexto argumentor probando quod in terdum recipiens bellum non peccat. patet. posito quod videat quod inique condempnabitur si bellum recusaue rit cum licet vim vi repellere cum moderamine inculpate tutele: ergo pro seruanda vita licebit pugnare. Forte dicis et sic dicendum putolicebit huic duellum ntrare in illo casu vbi tenebitur pro conuicto si bellum recuset vel est ei certum certitudine morali quod condempnabitur inique si non prodeat in bellum iden etiam videtur pro omissione rerum suarum aliquis iuste alium occidit pro conseruatione bonorum fortune iuste ab eo possessorum. Sed contra istud argumentor. sequitur quod aliquis potest pugnare in duellone famam amittat et sic faciunt omnes suscipien tes duellum erubescunt recusare pugnare cum inuadentene reputentur timidiin iacturam rerum et fame. Ad sextum conceditur quod in illo casu suscipiens bellum non peccat vt interarguendum respondimus Ad vltimam replicam de amissione fame nego quod illa via periclitatur fama sufficit quod dicat volo iustificari per iusticiam regis et regni existimo me innocentem in casu quem false michi impingis et si quid m chi habes dicere alis nullo presente vel equali nunme ro clientum intelliges quid responsurus sum scio per ampullosa verba et aliorum prouocationem in campum non acquiritur fama glorie parum nactus est hector in prouocatione aiacis (si homero creditur) puta no eam quam putabat sedgloriosum est non posse vit ci a viro forti et ita in ceteris quos superius citauimus in medium et possum innumeros alios ciere nostratium qui alios prouocarunt qui victi turpiter succubuerunt et horum aliqui misere vitam in mor tem commutarunt in campo. O stultum genus hominem post fecundes calices passionem repentinam ire in uidie vel amoris muliebris mouens pari vel maiori bellum in grande discrimen amittende fame turpis postea reputabitur penitentia belli oblati apud vulgus nescis cum pare pugnare dubium esse si vincas minus reputatum non cedet tibi ad gloriam si magis realiter non erat te maior sed talis reputatus et deli re agis. si vincas dicetur lapsus est pes ex inuertentia vel per sortilegium sicut inter tor et suum socium si vi cas parum vel nichil glorie comparas non tibi ascri betur et semper tue anime insidiabitur in posterum. si vincaris ignominiosum est fabula eris omnibus mortalibus subsannaberis a vicinis timidus et sic spretus reputaberis ab vxore et liberis cum maculam in eorum gloriam videris imponere fac indaginem imaginariam et semper in uenies tot reputatos fortes victoriam amisisse sicut importasse. sis memor illius deuerbi optimum est alie na frui insania quod vulgariter nostrates dicere solent: fi lix quem faciunt aliema pericula cautum. Septino argumen tor: licet haste ludere vt communiter fit coram principibus in ma trimoniis vel primis ingressibus vrbium et hoc est certare in duello igitur: assumptum: patet: alioquin dannabimus muf ta facta a deuotis principibus. Ad primum conceditur as sumptum cum capitibus obtusis vel alia via cauendo ne homines occidantur paci hoc occiduntur nec est pariclitatio fa me communiter quod socius meus frangat lanceam et non ego ve equus meus cadat michi non imputabitur. si dicas tor ne amenta prohibentur a pontifice in vtroque capite eiu dem rubrice. Ad hoc respondetur miltipliciter. tum primo ibi pro hibetur ad ostentationem virium et potissimum in modo currendi vbi communiter sequitur mors. hoc dicit. c. felicis. talis ludus tanquam noxius prohibetur. fii. ad. i. acqui. nam ludus. sed currendo sicut apud multos curritur praecauetur a mote et si sequatur mors quod est contingens rarissimum vix vnus in vita hominis occidens non tenebitur. i. acqui. felri. ad. i. acqui. qua actione. Β§. si quis. pugnatio debet ordi nari in excercitationem virium vt tempore belli iusti de fendatur res publica licet interdum incidat cupidi tas inanis gloriole nunquid populo israelitico praecipiebatur hoc vt disceret certare cum hostibus. iudicum tertio. et scipio nasica et aliqui prudentes romani nolebant propterea cartaginem rome emula ni euerti vt romani in armis exercitarentur sicut man serunt aliqui philistinorum in terra chanaam ad ex cercitationem populi dei. iudicum. iii. Tum secundo: non lunt semper verba legis seruanda et potissimum legis pure humane sed intentio verisimilis legislatoris si tur pe est non tueri regnum iuste possessum sic eadem. turpidine indecorum est non prouidere de mediis con gruentibus vt haste ludere vt homines animosiores et exercitatiores tempore belli reddantur. Octauo argumentor: lex federici permittit duellum licitum quando quis dicit se hominem occidisse in deffensione sua et non sunt ad hoc testes. patet. C. de pace tenenda et eius violato ribus. l. federicus. libro. xi. Β§. Si quis hominem inquit imperator infra pacem constitutam occiderit capitalem subeat sententiam nisi per duellum hoc proba re possit quod vitam suam defendendo illum occidit non peccamus legis auctoritate. Respondetur hec lex non est lex dico negatiuam nulla est lex humana nisi con formis legi diuine quando illi dinoscitur repugnare explodenda est non meretur dici lex sed error con tra canones et ius nature sic probare innocentiam con cedo quod non peccatur legis auctoritate sed cum ali quod est inimicum canonibus vel iuri diuino non est lex non omne scriptum in iure cesario est lex. si dicas ergo non erit solidum argumentum ex legibus si ali quiderroneum inueniatur inillis. Respondetur con sequentia est nulla licet aristoteles sacrilege interdum loquutus est vt de perpetuitate mundi non solemus eum in casibus ambiguis vel rationabilibus negare in legibus sic tu potes argumentari. Ius cesarum hoc precepit admittit licitum vel prohiabet et non est contra legem diuinam / legum deam / con tra canones / vel consuetudinem approbatam: ergo sic est iudicandum. patet de multitudine testium in testamentis / de concubinatum / vel de nostro duello: sicut non sequitur / aristoteles ita opinatus est: ergo ita est. sed sic arguendum est hic est modus aristotelis fidei et doctrine sanctorum in ratione vel auctoritate fundatis non contrarius et nullus est philoso phus tante auctoritatis in oppositum: ergo ita est vel saltem est suspitio vehemens quod oppositum sit falsum. Dixi in ratione vel auctoritate fundatis non cuilibet sanctorum est maior fides adhibenda in impertinentibus fidei quam aristoteli: plus credendum e philosopho dicenti alimentum conuerti in alitum quam magistro sententiarum / et ita in aliio materiis de vi ris multo maioribus magistro. hoc liquet sanctitati non repugnat de lege error in intellectu in philoso phia sicut nec semper bonum iudicium in intellectu communicatur deuotio et sanctitas. Dixi et nullus est philosophus tante. etc. quare medici dicunt quando aristote. et galie. in materia medicinali contradicunt difficile est reperire veritatem sufficit vtramque partem tunc tueri probabilem. quo fit applicando ad propositum antequam quis capiat solidum argumentum ex legibus oportet conside rare ius diuinum et canones non semper addimus tantum in astete fundando argumenta in aristotele et legibus sicut adieci mus: petis quodo prudentissimi reges ist d admittunt nunc pauci reges in hac tempestate sinunt duella non occurrit nn in mentem vnus tamen explorationem fecerim vbi exim scotiam ex ercetur duellum eruentum licet quondam in hyspaniam (et quidm male)/ duella erant in vsu. Secundo d co reges cordati decorum censent in audaciam lab vt elongentur a fediore vitio scilicet vecordia: Tertio non omns reges sunt eruditi vt dextrum a si nistro seiungant. vtuntur insuper concilio iuuenum no bilium qui ad hoc suggerunt et non sapientum et si pol leant in claris naturalibus et eruditione vt nunc prooculis intuemur excusatos se iri per leges ciuiles et consuetudines maiorum existimant habitu aimositatis ad hoc fomentum ministrante que de re militaris tractamus iudicio nostri regis inuictissimi iacobi quar ti committimus gratia cuius licet extremis digitis quia ad alia tendimus hec mouemus. in his tricis nos facile posse falli putamus tum propter rei militar inexperientiam tum ob nostri ingenioli paruitatem suf ficit transeunter hec dixisse vt per aliorum explora tionem ad portum veritatis perueniatur.
On this page