Quaestio 17
Quaestio 17
An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
¶ Distinctionis decime quinte quaestio decima septima. Meritur tertio circa materiam homicidii et est huius decine quinte distinc. quaestio septima U decima in ordine / an homo dannatus ad mortem licite potest aufugere. Pro solutione notabis si aliquis est iniuste dannatus: notum est quod sic secundum illud maroecundo eneydos. Eripui fateor leto me et vincula ru pi. Si iuste maior est difficultas et michi apparet illa pars probabilis quod potest aufugere dummodo non in ferat alicui iniuriam cui astipulari videtur. xxii. q. iiii in fine vbi dicit: licet reo corrumpere aliquem pro vn ta conseruanda. idem patet. fr. de bo. eorum qui mor. sibi consti. le. i. vbi dicit lex ignoscendum censuerut ei qui sanguinem suum qualitercunque redemptum voluit et hoc vbi putatur esse mors vel militatio. Sed contra hoc arguitur: talis non habet dominium sui corporis sed lex: ergo aufugiendo illud tollit quod est legis. Insuper sequitur si hoc esset verum quod potest infringere carceres vt euadat cum in extrema nccintate omnia sunt ei communia vt dictum est ad succurrendum sue vite si non potest aliter euadere nisi frangat hostium: ergo hoc on ei licitum quod si concedas: ergo potest bellare contra custoden carceris eum occidendo pro liberatione sue vite cum ali non potest sue vite succurrere quod si concedas contra bellum est iniustum ex parte eius et iustum ex parte custodis. Ad primum conccdo quod non plenum dominium sui corporis habet actu saltem tunc non habet vsum sui corperis: sed ille ei tenens sed postquam aufugit plenum dominium habet et est analogia de seruo. insti. de re. diui. §. item mea quae ex hostibus capimus iure gentium statim nostra sunt adeo quidm vt si liberi homines in seruitutem nostram deducantur qui tamen si euaserint a nostra ptatate et ad suos reuersi fuerint pristinum statum recipiunt. illud patet. fici de cap. i. nichil iure postliminii hoc recipiunt. insti. quibus mo. ius. pa. po. soluitur. §. si ab hostibus: et nego quod tollit illud quod est legis nec legi facit iniuriam intendit emendare melius delictum perpetratum intrando religionem vel sancte viuendo: istud debet habere alias si intendit euadere vt sit grassator et perperam viuat peccat volendo abire propter illum finem. sed rogas si illo malo fine euaserit an redire teneatur peniteat de mala vountate mutando propositum in bonum. potest dari analogia de fera bestia quam habes si aimmum redeumdi deserat non est amplius tua ita quod replice occurrentes equalem pungunt contra iura. Ad secundum argumentum nego quod potest infringere carceres vel occidere cu todem licet cuncta quae homo habet dabit pro anima sua. iob secundo iuxta illud poete. vt vitam redimas ferrum patieris et ignes. potest dici non tamen dicitur alteri nocere bellum esset iniustum ex parte eius: eodemmoo esset violare rem publicam frangere carceres. secus est de cibis appositis quos in extrema necessitate potest cape tanquam suos: nec videtur quod homo potest dannari quod nunquam comedat qui tenetur illud ser uare: si ponatur panis prope condemnatum quod nunquam con medat non vicistur quod perperam agat conedendo non tenetur parere iudici in omnibus licet sit dannatus: si prohiberet ei orare deum non tenetur illi parere / et cum ita est quod potest panem cape presentatum post suam dannatio nem videtur quod potest effringere carceres dummoo in tendit eos reparare potissimum licet sit argumentum pro eo quod ad hoc non teneatur sicut capiendo panem in extrema necessitate non tenetur illum restituere cum venerit ad pinguiorem fortunam. et consequenter potest dicere custodi carceris sine magno errore desine prosequi me bellum est iustum ex parte mea tueri meum corpus cum manus carceris euasi et decet nec sequitur bellum est iustum ex parte fugientis: erm iniustum ex parte deffendentis. nolo dicere eos iniuste agere qui prosequuntur malefactorem vt illum comprehensum readducant cum intendant punire malefactores et eradicare Aizaniam perturbatem rem publicam nolumus eum excusare penitus si occidat inuasores pro deffensione sui corporis sicut captus ab hostibus cum recedit et in quiete in ter mino ad quem acquirit libertatem ac si esset manu missus seruus sed dummodo quis eum prosequitur edeundum est. sic in proposito sed excusatur a tano ipse intendit seruare suum corpus et proponit de ictum emendare melius et hoc patebit reipublice et ita iudicat.
¶ Dubitatur circa hanc questionem quare est quod alique patrie summa beniuolentia sese per sequuntur et alique maliuolentia. respondetur communiter: regna vicina non se diligunt et causa cum certant dilatare sua imperia quod non potest esse sine iactura alterius certant de honore pari sunt vicini honos vnius in dedecus alterius redundare videtur a vulgo cum opposita iuxta se posita clarius elucescunt / iurgia subditorum vicinorum ignem belligerandi praebent fac inductionem per totam europam inter re gna vicina et communem maliuolentiam inter illa inuenies. interdum a prudentibus regibus ob matrimonium vel inimicitiam in tertium vt aristoteles loquitur de sollertia fit pax hic verum habet verbum satyrici / inuidet figulus figulo / et nemo sit propheta in patria sua / quando certant vel certare videnur de eodem honore et non modo in variis regnis hoc prouenit nec duo domini vicini in eodem regno equales bene conueniunt. Quomodo fit bellum communiter fieri inter hec duo regna non arguit hunc populum esse fallacem et malum plus quam alium scimus si omnes homines essent boni inter illos non contingerent bella sed non arguitur specialis malicia: non sequitur galli cum hungaris conueniunt communiter galli non sic vnionem habent cum germanis: ergo germani sunt peiores vngaris. Secundo patet solorum prudentum regum est scire nutrire pacem in regnis vicinis. patet cum magne sint incliationes ad bellum difficile est illis obuiare: hoc imprudentibus et temerariis non est datum et si nullum interstitium mediet vt mare / montes / vel obstacula tanto dificilius est. Tertio patet: reges debent ad hoc summopere inniti: patet regum interest procurare illud quod conducit ad bonum anime et corperis in subditis et in eis: sed hoc per pacem est terpitre belli deuotionlla omnia sunt in motu iacti ra bonorum fortune sine mensura et plus reges in hoc leduntur quam reliqui malefactores fugientes iusticiam de patria in patriam vagantur reges sua exponunt nunc leti si sui victores extiterint cras ob suos victos tabescunt ita quod extrema gaudii luctus occupat. Qua to patet quod inter regna vicina est potissima causa dispensa di pro matrimonio ita quod hic pontifex potest dispensa re in omnibus gradibus non prohibitis de iure nature hic est auctoritas dispensantis et rationabilis causa. potes hic facere dubitationem sortes habet vnum pedem in compedibus quos frangere nequit ponitur solitari et prope eum cultellus est in illo casu si tibiam manum vel aliud menbrum abscindat potest abire et succurrere sue vite si maneat morietur fame in compedibus quid debsortes facere. dicis abscindere menbrum sicut cirurg cus abscindit menbrum reliqua inficiens vt totum compositum viuat de duobus malis pene minus eligendum est
On this page