Text List

Quaestio 22

Quaestio 22

An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius

¶ Distin. decime quinte quaestio vigesima secunda. Igesimo secundo queritur an tenens colum baria tenetur ad restitutionem danni illati a Iacolumbis eius. Pro solutione respondetur vel quis tenet columbarium in propriis agris sic scilicet quod columbi non volant extra territorium proprium quandiu sunt eius vel sortes et plato habent terras vicinas et columbaria sic scilicet quod columbi vnius transiunt in agros alterius et econuerso ita quod sit recompensatio danni et lucri et de istis non querimus: sed loqui proponimus de columbariis omnibus quorum columbi pascuntur non nunquam in terra vicina partialiter interdum totaliter et pono conclusiones quaestioni responsiuas.

¶ Non sufficit ad excusandum tenentem columbarium dicere quod tenet columbos pro patria vel pro venditione hoc patet. idem potest dicere de bobus et ouibus et sic habens plurimas oues in cocis valdis non teneretur ad restitutionem danni illati ab ouibus quod non est dicendum

¶ Secunda conclusio non sufficit dicere quod columbi tantum prosunt quantum nocent terram stercorizan do et impinguando vel quod vescantur enizaniis et colligunt nociuas herbas quas diligunt aliqua est terra vbere glebe et si plus impinguetur deteriorabitur cum ib est defectus potest esse excessus: etiam non apparet quod eorum impinguatio tantum prosit quantum noceat nociue herbe tolluntur per famulos ad hoc deputatos bona grana reperiuntur in eorum gutteribus cum paucis malis sed non sunt facile dannandi passim tenentes columbaria.

¶ Propterea sit tertia conclusio tenentes columbaria excusantur per omnes istas causas agminatim prouidetur prudenter paterie per animalis quorum fera est natura vt carnes domesticorum animalium habeantur meliore foro per impiguationem terre et consensum interpratatiuum qui tenet columbarium est paratus sic alere columbos vicinorum et cum hoc vt cini tacent: ergo consentire presumuntur et interdum capiunt columbos vel interdum eis dantur non est simile omnino de eis sicut de ouibus et bobus quor mansueta est natura columbi naturaliter sunt feri licet per accidens domesticantur nec refert de eorum reditu vt dicitur. f. de acquere. do. et institu. de rerum diui. sic faciunt apes et cerui. quo fit male agunt tenentes columbos nutritos in agris aliorum aliis conquerentibus: iam patet non consentiunt nec licet cul libet hos columbos capere fere bestie que in nullius potestate sunt occupanti conceduntur tunc sunt in potestate alicuius quandiu animum reuertendi habent naturalem libertatem acquirunt. dicit imperator cum oculos tuos effugerint vel difficilis sit eorum prosequutio quare male agit ponens in loco columbis deputato pisa melle intincta vt capiant columbos alterius. secus est pro capiendis eis qui a nullo nec a multitudine pascuntur.

¶ Hubitatur quae rest itutio debet esse de inuentis. Respondetur quando non sunt pro derelictis (quod est rarissimum) illa tenens est fur. patet tenet alienum clanculum inuito domino et licet principium sit honestius quam principium furti: detentio est ita turpis sicut detentio furti quo fit illud quod est proiectum extra nauim causa leuande eius non sit occupantis sed remanet ipsius proiicientis vel ipsorum et istud etiam patet c icr. ad legem rodi. de iac. l. qui leuande nauis dixi vel ipsorum propter legem primam eiusdem rubrice vbi dicitur lege rodia cauetur vt si leuande nauis gratia iactus mertium omnium factus est omni contributione sartiatur quod pro omnibus datum est. istud etiam patet. istit. de rerum diui. §. alia sine causa. Ex isto patet quod res naufragorum sunt eis restituende tenetur ibi expississime alienum cum humane debent eis succurrere quia afflicto non est danda afflictio aliqui inhumanissime eorum res ante eorum ora rapiunt et rapta conseruant nostri britanni multum hic aberrant in vtroque rei gno non est lex quod nauis fracta in prope solum talis domini efficiatur eius vel aliqua portio bonorum in illa naui sed est error pestiferus et intelligo de fidelibus mercatoribus si pirate fuerint teneantur bona et restituam tur veris dominis si reperiantur alioquin oportet dare pauperibus pro talibus. istud patet. ff. de inten. rui. et nau. l. si quis. ex naufragio missilia habentur pro de relicto fiunt occupantis. Institu. de re. diui. §. hoc amplius quare non licet surripere a primo occupante. thesaurus repertus insolo proprio sacro vel religioso fit occupantis in alieno non data ad hoc opera fit in uenienti potius reperienti vna medietas altera domini soli insula nata in mari sit primo occupanti in fluine eorum qui habent praedia vicina pro modo latitudinis fundi si est in medio alioquin est illius cuius praedio est vicinior Insti. de re. diui. §. insula. et hoc reges hispaniarum de insulis in nostro euo in mari ath lantico practicarunt multa alia tangi possunt quae tanguntur. f. de acquirem. re. domi. Institut. de re. diui. que missa facio. at petis si quis ceperit pecuniam mu tuo nolens restituere quomodo peccat. Respondeo licet cepit quo ad honestum principium ab initio tamen peccat more raptoris in detinendo postquam alius instanter petit et iuste et non minus peccat in retinendo quam raptor. et sicut raptor tenetur restituere alienum raptum sic iste tenetur sub pena peccati restituere mutuum cum petitur iuste hoc dixerim si peterit an terminum conuentionis vel est pressus inopia quod restituere nequit non peccat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 22