Text List

Quaestio 21

Quaestio 21

An iuste pro furto infligatur mors

¶ Distin. decime quinte quaestio vigesima prima. Igesimo primo circa distinctionem hanc decimam quintam Queritur an iuste pro fur Vto infligatur mors. Respondetur est sero mo de simplici furto in lege moysaica in infiigebatur mors pro furto quando constat quod non venit ad occidendum. patet. exodi. ii. vbi ponitur pena furum nec per ius cesareum prohibetur ne occidantur vel demenbrentur. patet. C de ser. fu. autem. constat quod canones non infligunt mortem ex hiis colligitur vna conclusio negatiua nec per legem moysaicam nec cesa ream nec ecclesiasticam nec precipit euangelium pro sim plici furto infligatur mors nec est de lege nature fur est puniendus bene est de legenature sed quod puniatur hoc modo puta vltimo supplicio est vnum purum positiuum Secunda conclusio iuste pro furto simplici vbi presum tur fur incorrigibilis infligitur mors. probatur si non liceret hoc maxine esset quia illud non precipit lex scripta imo potius vetat: sed hoc non obstat cum consuetudo vbi est stabilita legem positiuam humanam tollit es oppositum ponit: sed sic est de furto simplici consuetudo obtinuit quod tales occidantur. patet in multis partibus. et istud est rationabile cum oportet tollere de medio incorrigibiles perturbatores rei publice et impedientes pacificam vnionem adinuicem sicut est de furibus aliena auferentibus pro quibus lictes et iuf gia oriuntur non semper maiora peccata grauius punii tur ab homine superbus pro superbia nec inuidus pro inuidia occiduntur quia hoc non perturbat pacificam vitam ciuilem. secus est de furto quod est multo mi nus peccatum a genere et secundum quod res subiacet maiori per culo ad furandum tanto pena augetur. propterea exodi. xxii. pro ouibus erat restituere quadruplum et non pro aliis rebus domi quia oues maiori discrimini exponebantur et cum boues non ita gregatim viuunt sicut oues maiori dispendio subiiciebantur quare quinque boues erant reddendi pro vno boue et nullum scelus apd schitas crudelius hoc peccato punitur et ratio suffragatur cum in curribus viuant et domorum sint expertes et istud patet. xxix. particula probleumatum vbi queris philosophus quam ob causam qui ex balneis furatus est aut ex palestra aut ex foro autm ex aliquo eiusmoni loco morte mulctatur qui autem ex domo priuata furti precium duplum exoluit inter multas causas dat illa primam quam dedimus et est potissima an quia in domib rem custodire melius possumus nam et paries firmus et clauis est et familiaribus res domestice cure omnibus sint vt tuto seruentur. at in balneis ceteris que publicis locis facilis cuique facinoris perpetratio est nil enim ad custodiam satis qui sua posuerit habet praeter oculos et que sequuntur. dixi quando presumitur incorrigibilis vt post binam vel trinam correctionem non desi¬ stit primo est leui pena mulctandus vt virga in confusionem. secundo solent abscidere aurem quod si adhuc non desistat presumitur incorrigibilis in arbitrio iudicis erit aliam auriculam adhuc extrahere ex quo patet contra iusticiam faciunt qui hominem occidunt pro primo furto: et interdum modico et forte erat etiam in magna necessitate in hoc non potest esse consuetudo sed corruptela certa debet esse probatio in occidendo viro et certum debet esse quod id non faciat pro magna necessitate vt quando capit aliquod commestibile tempore famis et non habet vnde alatur etiam pro re modica (secundum iudicium prudentium quantitas rei iudicanda est) non debet occidi.

¶ Hubitatur an fur vel raptor grauius peccat similiter auferendo. Respondetur raptor communiter expresse contra voluntatem domin in presentia boni ablati habet nolle in re furtiua non habet nolle sed non velle habet anquam ei consteterit Secunda causa principalior est maior perturbatio rei publice et maior temeritas non modo subtrahunt res sed violentia et ignominia fit persone quod fur magtis verecundetur quam raptor non arguit maius peccatum interdum de minori peccato plus verecundamur cum apud homines turpius reputatur. patet de furto et iniuria apud aristotelem in fine. xxix. particule probleuma tum: etiam in furto simplici nichil animositatis videtur inesse. secus est in rapina. prior comparatur vulpe cule secundus leoni. fur reputatur infamis et dedecus est non modo progeniei sed patrie dicit commentator aristotelis in loco allegato fur non modo inhonestat vrbem sed patriam et infert statim vno in furto comperto concluditur bohemus vel anglus est sed forte male sillogisauit commentator ingallia dum picardis normanis britonibus et ceteris attribuunt appropriata britones fures appellant et angeli apud multos loquentes britanni vocantur ex hac parte maris nomen antiquum adhuc manet licet tamen male in re sit appellatio. propterea forte appropriatum paruorum britonum anglis adiecit corruptela in aliquibus locis re gnat quod hoc turpe vicium non putatur probrosum. patet in limitibus scotie et anglie circa arintagium echsdail et partes illas non erubescunt nomine glorioso a vicinis vocantur boni equites et actiui qui furca digni sunt: esto quod specimen honestatis induunt furando vt scoti ab angelis et econuerso tamen scoti plus a scotis et angeli ab angelis subtrahunt quam a seinuicem Insuper tempore pacis est furtum scotis capere ab angelis et econuerso et potissimum hiis a quibus nichul est subtractum. Insuper isti sunt perturbatores pacis inter res publicas. primo per furta. secundo per ra pinas. tertio per homicidia quare ad vtrunque regem partinet tales castigare sub pena peccati vt innocentes viuant in pacereges sunt propter regna et non econuerso. at dicis pena furti secundum leges est maior quam pena rapine. patet. instit. de vi. bono. rapto. §. quadruplum. pena furti manifesti est quadrupla non manifesti dupli. institu. de obliga. que ex delect. nascum. dicitur consequentia est nulla vt superius meminimus etiam assumptum est falsum pena rapine semper est tripla furti communioris dupla rarioris quadrupla: ergo tota pe¬ na rapine cathegoreumatice exuperat penam furt istud triplum vel quadruplum non est reddendum de necessitate salutis: sed solum post condemnationem iud cis sufficeret restituere ablatum ante condemnationem cum tota iactura quam interim carens re sua passus est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 21