Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 23
An usura sit peccatum¶ Distin. decime quinte quaestio vigesima tertia. Vperius loquuti sumus de alieno clanculum capto domino non consentiente in translationem ¶ vt in furto nunc loquimur de alieno capto domino sciente partim consentiente partim vero dissentiente scilicet de raptu vsos eris hoc est vsura. Et vigesiimo tertio quaeritur an vsura sit peccatum.
In primis inquiramus que res est / et sic describo. Vsura est volitio quae quis vult capere lucrum vltra sortem vi mutui. volitio ponitur loco generis licet non fuerit quidditatiuum ge nus propter peregrinam comnotationem termini vsura cuius comnotatio ex sua descriptione nota euadet: sed est terminus superior vel communior si ponas aliquem habi re hoc propositum nolo dare tibi mutuum nisi habue ro lucrum vltra sortem parum refert illa volitionem parit. patet per exponentes. Dicatur volitio forma liter vel equiualenter satius est sic describere quam per lucrum cum lucrum nichil aliud sit quam res lucrata lucri est materia vel partiale obiectum vsure et vsura est pectatum non capio pro cremento bonorum ibi. luce. xix. Ego veniens cum vsuris exegissem illam per quis est in telligitur que vt crebro in vsu est non capitur sors in presentiarum pro signo distinctiuo vt actuum primo cecidit sors super mathiam nec pro portione hereditatis vt ioseph sorte diuisit possessiones terre canaam filiis israel nec pro euentu fortuito secundum illud lucani. o misere sortis quod non impunita nati sed tantum valet sicut capitale vel principale ponitur ratione mu tui si non fuerit mutuum verum vel interpretatiuum non est vsura sed potest esse alius contractus illicitus ostendatur illud exemplariter. Ego hodie in maio do ti tio centum scuta mutuo vt ipse michi det quinque in festo diui michaelis ratione mutuationis mee iam mea volitio est vsura ecce mutuum in forma demus mutuum interpretatiuum accedis me pro mensura a tritici nunc valente ad summum decem et quia non soluis in promptu sed promittis in festo natali christi capio duodecim iam hic est venditio sed est resolubilis vnus con tractus mutui ac si tu dares michi decem quae tibi mutuo et gratia illius mutui capio vltra sortem et mutuum verum vel interpretatiuum est sedes vsure quo fit ali quis est vsurarius qui in se non habet vsuram. patet de illo qui habuit actum et non detestatus est abeun te et actu et habitu sufficit habuisse et non abluisse penitentia sicut de peccatore abeunte peccato dictum est. Secundo patet stat aliquem esse vsurarium habitualiter et non esse vsurarium omnis vsurarius est malus aliquis vsurarius habitualiter non est malus ergo talis non est vsurarius de quo loquimur in baroco sicut de peccatore. Tertio patet stat aliquem esse vsurarium bis vel ter circa eandem pecuniam. pater quotiens iterat actum capiendi lucrum vltra capitale vi mutui totiens peccat peccato vsure: sed petis an sortes decies eliciens actum vsure puta habendi centum pro bis mille circa idem centum tantum peccet sicut plato eliciens decem volitiones circa alia decies centum dico quod apparet sic ceteris paribus quo ad intensionem actus continuationem pauperta tem vel diuitias mutuatarii sicut ille qui vult decies voluntarie occidere eundem hominem tantum peccas sicut habens decem volitiones equales circa alios decem. secunda volitio est ita mala sicut prima et sic de qua libet sequenti et prima est equalis cuicumque volitioni occidendi decem: igitur. Hac diffinitione primissa respondetur affirmatiue. patet. nichil prohibetur sub pena peccati vel enumeratur inter alia que prohibem tur sub pena peccati nisi peccatum vsura est huiusmodi: igi tur. minor patet. illud patet. Sechiel. xviii. hoc patet Psalmo. xiiii. domiene quis habitabit in tabernaculo tuo. et sequitur qui pecuniam suam non dedit ad vsu ram. forte dicis prohibitio veteris testamenti non conuincit nunc esse peccatum. probo quod sic vel est morale iudiciale vel cerimoniale non duo secunda: quia tunc male ecclesia caperet probationem extra de vsuris quia in omnibus quod vsurarii dannantur vtriusque testamen ti pagina. ergo est morale. ergo nunc manet cum moralia veteris legis nunc robur habent. Item mutuatarius incipit habere dominium rei de meo fit tuum. ergo si ratio ne illius aliquid capis ex alieno lucrum leuas. Item luce. vi. mutuum date nichil inde sperantes in nouo testamento. forte dicis dare mutuum est de con silio nisi in extrema necessitate quandocunque elemosina est de precepto est mutuum de eodem. extra casum ne cessitatis mutuum est de consilio solum: ergo etiam pro hibitio vsure. hoc nichil est ecclesia dicit esse prohibitionem. patet in. c. quia in omnibus quod sit morale patet. aristoteles. iiii. ethicorum. primo dicit. Quidam autem in ca piendo exuperant vndique et conuidius capientes qua les sunt hii qui operationes illiberales excercent vt lenones et omnes tales et feneratores et qui dant parua pro magnis. hoc patet. i. politicorum. vi. et. ii. officiorum circa finem: et isti in lunine naturali loquuti sunt igitur est morale preceptum. Insuper in concilio late ranen. extra de vsuris. c. quia in omnibus. additur peccata ecclesiastica constituimus quod vsurarii manifesti nec ad communionem admittantur altaris nec christianam (si in hoc peccato decesserint) accipiant sepulturam: sed nec oblationes eorum quisquam accipiat. Qui autem acceperit vel christiane tradiderit sepulture et que ad ceperit reddere compellatur et donec veniat ad arbi trium eprii sui satisfaciat ab officii sui executione maneat suspensus vsurarius monitus si clericus fuerit ab officio et beneficio suspenditur si laicus excommunicetur
¶ Contra diffinitionem et conclusionem simul argu mentor vt melius intelligantur et hoc sic licet sprare beni uolentiam mutuo tibi nunc vt michi alias mutues me egente vel propter amorem dei: ergo spero vitam eter nam pro mutuo meo.
¶ Confirmatur do tibi nunc in maio centum scuta mutuo soluenda in festo nata li saluatoris superuenit interim inopinatus creditor te non soluente in prefato termino cogorres meas vendere minoris quam valeant de decem scutis vt ei satisfaciam tu deuinciris me tenere in denem de istis scutis decem postquam tua causa et forte tua culpa cogor perdere decem: ergo michi licet a te capere decem vltra sortem et tamen facio vsuram: ergo vsura est licita. quod fit vsura patet per totam diffinitionem est vo litio capiendi lucrum vltra sortem quia recipio a te cen tum et decem scuta tibi mutuaui duntaxat centum. Respondetur de lucro spirituali non est sermo: sed de temporali mutuans facit actum meritorium si sit in gratia et vult cum hoc iterum leuare sua centum scuta: sed de beniuolentia possum illam expectare hoc est proprium gratre expectare retributionem mutuam v. ethicorum. v. q propter inquit philosophus grtrarum templum in medio ciuitatis codunt: sed vt apparet non licet illud deducere in pactum tunc vi mutui speraret lucrum re¬ mutuationis: licet ille cui mutuo est citius obligatus ad antidota quam alius hoc est solum obligatione naturali ratione cuius non potest compelli in foro exterio re ad remutuandum potest autem si intercedat obligatio ciuilis. sed si mutuarem propter beniuolentiam suam ha bendam quam beniuolentiam refero in vlterius lucrum tunc est vsura: sed hoc non est ratione beniuolenti non video qui sicut celebrans pricipaliter propter deum minus principaliter pro sex paruis albis no peccat sic principaliter mutuo propter deum minus principaliter ol beniuolentiam.
¶ Ad confirmationem fateor possum a te capere decem vltra capitale: sed hoc non est vi mi tui: sed ratione danni vel interesse quod consequor ex mi tuo tibi dato et sic non est vsura. forte dicis si non proecessit mutuum non caperem decem vltra a te: ergo est vi mutui. antecedens est verum et consequentia est nulla vi interesse accipio: sed mutuum est causa sine qua non interesse est terminus vulgatus in hac materia et con sistit in danno meo. puta ego incurro dannum ex mutuo tibi dato quando non tenebar tibi mutare et illud dannum multum mea interest: propterea vocatur interesse ratione mutui tibi dati cogor capere ab alio ad vsuram vel vendo res meas minoris quam valeant tu secundum legenature deuinciris me tenere indennem. et illud ecxhrist se patet extra de fideiussori. paruenit et possum cape re vltra sortem non modo ratione danni occurrentis sed lucri verisimilis hoc est secundum iudicium prudentum tantum lucratus fuissem mea pecunia sicut a te capie non committo vsuram sum transiturus ad damascum sirie et empturus sericum mille ducatis secundum prudentes mercatores possum vltra expensas et operam lucrari tercentos ducatos venis ad me dicis te pluri mum egere mille ducatis quos tibi mutuo te procurante vno anno ea lege quod octuaginta ducatos vltra sortem michi porrigas anno reuoluto ego leuo ian ratione interesse octuaginta ducatos vel centum vltra quam mutuauerim quia secundum prudentes plus lucri consequipoteram vel tantum hic oportet defalcare sumptus quos fecissi in itinere. fortasse exposuissem pro me et equo centum ducatos fuissem etiam in periculo cum rebus meis et meam operam locassem et sic habuissem tercentos ducatos vltra capitale edinburgi vel quadringentos sed subtrahere opereprecium est exponinita et pro mea quiete quia non laboro: mea opera forte valet centum ducatos et pro discrimine: et istud patet. tu teneris succurrere indennitati proximi tui cuius tu eras in car sa quando proximus non tenebatur tibi succurrere. et patet in terminis. si raperes a fabro sua instrumenta me diantibus quibus operatur tu teneris non solum restituere illa instrumenta sed satisfacerere pro tempore perdito. si dicas non esse simile mutuator et mutuatarius consentiunt in mutuo non autem faber. contra ponatur quod faber relinquat suam operam pro tempore tibi locans sua instrumenta. dicis non esse simile adhuc quia in vno est locatio in alio contractu est mutuum hoc non referi equum est quod ille cui ego auxilior cum detrimento lucr mei quia quod consequi poteram quando succurrere non tene bar michi satisfaciat. et istud intelligitur ante interesse an moram mutuatarii sicut post moram eiusdem interesse emergens ante moram debitoris est interesse proueniens antequam proueniat terminus solutionis fortis interesse post moram est ex dilatione solutionis mutuatarii quia non soluit in termino debito.
¶ Sed contra istud argumentor nullus hac via conuincetur esse vsurarius semper dicet non capio lucrum sed ca pio michi debitum ratione mei interesse et sic erit pal liatio. Respondeo. difficile est probare aliquem esse vsurarium qui est bone fame semper subterfugiet hac via de aliquibus palam est qui communiter hoc excercent sed intentio multum facit ibi locum habet quid faciant homines intentio iudicat omnes. duo sunt sortes et plato equaliter lucrantur vel suscipiunt incrementum ex simili pecunia et tamen sortes non committit vsuram: pla to autem committit posito quod sortes disposuit negotiaris et ratione interesse capit pecuniam plato non est expositurus pecuniam sed eam seruaturus in archa vterque leuat decem scuta de centum plato ratione mutui capit decem scuta nichil capit ratione interesse cum non in tendebat lucrari nec aliquid perdidit ratione illius mutui. Sed contra istud argumentor: plato non est solitus mercari dedit hodie mille scuta mutuo cice roni ea conditione vt rehabeat de hinc ad annum: super uenit casus inopinatus de emendo aliquo solo vel aliqua alia merce pena fuit adiecta quod si cicero non soluerit in die statuto daret sexaginta scuta vltra sequitur quod in illo casu plato cum sana conscientia potest capere il la sexaginta scuta ratione interesse. Insuper seque retur quod mercator rothomagi potest capere in scotia viginti libras parisienses dando studenti parisius mu tuo viginti francos posito quod secundum iudicium prudentum potest tantum lucrari in expositione viginti fran corum quia capit ratione interesse quod si concedas pono quod nauis sit submersa inter donerum et calesiam vel re liqua bona sint amissa per piratas iam non lucratur de franco quattuor solidos parisienses imo nichil lucratur.
Ad primum concedo quod potest pena conuentiona lis est rationabilis posito quod mutuans mauult habe re sortem quam lucrum excrescens propter delationem et illud includitur in interesse quinimo aliud prima fratiote videtur ego do ciceroni centum scuta mutuo cum pa cto rehabendi in fine sex mensium quattuor scuta vltra sortem qui nunquam mercatus sum nec mercari quo ponebam cum pecuniam dederim mutuo iam ego eran vsurarius et committo vsuram in medio tempore lap sis tribus mensibus occurrit aliquid emibile in quo lucrari possum quinque vel sex scuta et ego si penes me habuissem meam pecuniam illud emibile emissem. apparet quod possum capere quattuor scuta sana conscien tia non ratione mutui primi: sed ratione mei interesse nunc occurrentis. Ad aliud de mercatore si non potest lucrari quattuor solidos parisienses de fran co deductis expensis inique capit: sed si sic iuste ca pit ratione interesse nec refert quod nauis pereat secundum iudicium prudentum tantum lucrari poterat quando pri mo arripuititer quod sufficit. Ex isto sequitur quod mer cator plus potest capere vltra capitale in patria in quae plus lucratur quam in paeteria in qua minus lucratur. Secundo se quitur tempore hostili vel in hieme minus potest capere vltra sortem quam tempore sereno et pacifico. patet res minus valet cum periculo quam sine periculo: cum maiore per culo minus valet quam cum paruo. Tertio sequitur sor tes dat platoni mille scuta vno mense vel quattuordecim solum diebus et capit iuste in fine illorum sexaginta vl octuaginta vltra capitale. patet sortes lugduni dat pla toni qui vadit landetum ad emendas merces in qui bus plato lucratur supra centum etiam deductis expensis quam pecuniam sortes lucratus fuisset et lucra ri proposuit landeti vel alibi interim. Quarto sequitu industrius mercator et gnarus in contractibus plus iuste leuat quam parum tritus in ea arte. Quinto sequitur sortes mittit mille scuta cum suo famulo ad calicutiam ad mercandum et dat platoni mutuo totidem tanti capitiuste a platone vltra sortem sicut lucratur de aliis mille expositis mercantie. patet si non dedisset pla toni mutuo exposuisse mercature illa scuta imo for te nichil lucratur de propriis mille scutis et nauis pe rit. Ista sunt multum consideranda in proposito quod mu tuator mauult vel ita libenter habere suum sicut cre mentum vltra et quod non sit assuetus sic dare ad lucrum et teneat suam famam vbi non est species mali fo ma sua in casu est praeferenda centum scutis.
¶ Secundo principaliter argumentor: sortes habet mille scuta ociosa quibus plato eget et in eis lucratur ducenta scuta in turchia mercando plato nihil perdit nulli fit iniuria quia scienti et volenti non fit iniuria. v. ethi. ergo in illo casu licet saltem non erit contra legem nature in illa vpothesi: esto quod communiter fiat in parniciem rei publice. Confirmatu deutero. xxiii. non fenerabis fratri tuo ad vsuram pe cuniam nec fruges nec quanlibet aliam rem sed alieno: g li capee ad vsuram vel licuit et per consequens non est contra ius nature. Ad primum dico stat vtrumque habere lucrum in archa et mutuatorem et mutuatarium sed mutuans male capt dicitur mutuum quasi ex meo fit tuum mutuo tibi centum est mea erant tua esse incipiunt et desinunt esse mea quare preter rationem ex pecunia tua aliquid capio. pecunia vs dicit philosophus non est nata vt pecuniam parit et propterea der vsura raptus vsus pene: hoc est rapitur vsus con tra quem fit: accommodatio et mutuum debent gratis fi ri / vnum in dominio rei / aliud in vsu eius. sed quicquid sit de le ge nature in qua non luctor in vpothesi volenti sim pliciter non fit iniuria volenti secundum quid bene fit iniuria sicut das centum raptori ne te perimat quod si ponas mu tuatarium simpliciter velle dico quod contractus fit in luenm totius rei publice: illa via homines ocio torperent et vel lent eis lucrari cum ociosa pecunia necessaria vite etiam contractus est irritatus a deo et legibus humnis consensus sortis et platonis non sufficiunt ad con trahendum quando est inhibitio a superiore. Ad se cundum illud intelligitur permissiuene comitterent vsuram suis fratribus ad euitandum minus malum illud est permissum iudei propensi erant ad auarium tiam. Secundo dicitur sermo erat de chananeis qui iniuste detinebant eorum terram et acceperunt proprium Istud patet. xiiii. questione. iiii. ab illo exige vsuras cui merito nocere desideras cui iure inferuntu arma: dicis ergo vsura est licita in casu respondetu impossibile est vsuram bene fieri capiendo sicut ca pimus in diffinitione sicut impossibile est mendacium et adulterium bene fieri: ex illo sequitur non pos sum dare hostibus ad vsuram hostis tenet a me cen tum que iuridice habere non possum do ei centum mutuo vt rehabeam ducenta non capio lucrum sed solum meum nec capio vi mutui sed vi debiti quod ali as habere nequeo suppleo ius. Sed contra ponatur quod deus precipiat michi vi mutui capere crementum tunc erit vsura: ergo vsura potest bene fieri in sensu composito. dico quod tunc capio crementum sed non erit vsura. istud patet extra de vsuris super eo dicit pontifex respondemus quod cum vsurarum crimen vtriusque testamenti pagina detestetur super hoc dispensationem aliquam posse fieri non videmus quia cum scriptura sacra prohibeat pro alterius vi ta mentiri / multomagis prohibendus est quisne est pro redimenda vita captiui vsurarum crimiue inuol uatur comparat mendacio quod non potest bene fieri et dicit esse maius. sed dicis tunc diffinitio nichil va let cum sortes accipit vi mutui aliquid vltra sortem et tamen non est vsura. dicitur diffinitio datur de le ge vel melius non capit vi mutui tunc subiret nomen alterius contractus nunc innominati. vel non capio lucrum postquam deus michi dat sic illa vicapio si cut iudei vi donationis diuine acceperunt accommodatum ab egyptiis beatus ambrosius in auctoritate premissa. xiiii. questione. iiii. pro cremento accipit vsuram sicut interdum est modus loquendi: sed licet capiens ab hostibus suum sub nomine vsu re vel ratione mutui peccet non tamen tenetur restituere tenet alia ratione scilicet sui non tenet alienum et si restitueret non potest rehabere et sic iniuste re sua spoliabitur: si aliquis deberet michi centum scuta vel furto vel rapina a me tenet quae ego non possum habe re iuridice / vel quia non exercetur iusticia in patria / vel quia est potens tyrannus / vel quia probare nescirem eum tenere meum / sed me non fugit quin mea centum scuta detinet tunc possum dare ei centum scuta mutuo vt in fine anni rehabeam ducenta dummodo hoc non facio cum laceratione fame mee furto possum etiam capere commodius dum ego caueam quod non restituet michi nec meis heredibus in posterum. hic non ca pio lucrum sed in modo loquendi vocatur fenus: quia ita apparet aliis: sed quia tangebatur interarguendum de lege nature: dicitur licet dispensauit deus cum viro vt haberet duas vxores sine peccato: patet de patriarchis abraham et iacob: tamen non videtur idem esse de vsura in veteri lege propter auctoritates pro phetarum sonantes in oppositum. dicet aduersarius ille intelliguntur suo fratri: sed quicquid sit certum est nunc tempore legis gratie non minus obligantur iudei ca uere ab vsura quam nos christiani cum lex gratie omns con plectitur et volentes et nolentes licitum est michi redimere vexationem meam iniustam. extra de simonia. dilectus. et de magistris prohibeas. secundum illud apostoli redimentes chrmptus quoniam dies mali sunt et sic facere poterant iudei cum chananeis vt dictum est. et c. Tertio potest dici fenerabis tantum valet sicut mu tuabis: et sic glosa marginalis Heuteronomii. xv. dicit super illo verbo: fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum. Tertio argumento regens dat scolastico pecuniam mutuo vt visitet eius lectionem et hoc facit sine peccato vt apparet et tamen capit lucrum vltra sortem. patet mutuat decem scuta que in fine termini capit et cum hoc alius mora tur in sua regula et alter lucratur quattuor vel quanin que scuta ratione totius cursus et sic capit lucrum vl tra sortem sic facit molendinarius pistori vt venias ad eius molendinum. Rursus mercator vendit par tem exteriorem panni sorti decem scutis in manu platoni similem vendit expectando pecuniam di cem scuta cum dimidio: et tamen est mutuum interpretatiuum et ratione temporis aliquid capit. si dicas est vsura Contra tenet se indemnem. Ad tertium dico triphariam potest se habere molendinarius vel regens in artibus primo pricipaliter mutuat pistori vs veniat ad eius molendinum: secundo mutuat pisto ri propter deum actualiter vel virtualiter sperat ta men beniuolentiam sed non obstante vult dare mu tuo pistori siue sit beniuolus siue non. tertio modo principaliter propter deum minus principaliter pro pterea vt veniat ad eius molendinum vel lectionem duo secunda membra non videntur reprobanda sed solum primum. Sed contra dicis tu capis lucrum preter sortem vi mutui: quia illud non est tibi debitum. Item si non veniret ad molendinum tuum non dares ei mutuo: ergo illa est causa magis principa lis cum ea seclusa secludatur effectus. nego quod capio vi mutui sed solum ratione debiti ratione congruitatis et hoc si ego doceam ita vtiliter sicut alius regens vel molo ita bene et ita parum capio sicut ali us non capio indebitum cum ego lego ita vtiliter si cut vicini mei huic nec leuabo plus pecuniarum quam debeam ex consuetudine quid obstet quod oculum hi beat alius ad mutuum sum gratior huic quam quiuis alius quia mutuum superaddo aliis bene concede quod mutuum est causa sine qua non quare iste moratur in cursu et dat michi quattuor scuta finalite sed illa leuo ratione improbi laboris mei. si dicas non minus laborarem eo absente. dico tu hac via concluderes quod a nullo debeam leuare turonum quia quocunque oblato ob defectum eius non minus legerem. dico secundo tantum lego ei sicut omnibus aliis quia potest audire sicut tota multitudo. Ad aliud si non veniret ad molendinum non dares mutuo concedo: sed illatio est nulla seclusa causa minus principali remouetur integer effectus quan do sunt due cause partiales et neutra se sola sufficit et illud patet in simili in simonia. perinde est in pro posito. sed dicis capio aliquid appreciabile pecunie tollo ei libertatem alium adeundi que est auro appreciabilis secundum quod dici solet non bene pro fuluo libertas venditur auro. dico non tollo ei liber tatem non est mecum maior seruitus quam cum alio et possum mutuare ei pecuniam quamdiu visitat lectio nem meam et prefinire terminum ipso abeunte sum pecuniam rehabiturus dato quod ipse doctus sit causa quare plures alii accedunt et plus lucror hoc ha beo ratione laboris mei qui est eque vtilis sicut alte rius. Ad aliud argumentum stat quod non sit vsura vl na panni habet precium non consistens in impartibi li. capio michi debitum saltem non capio indebitum Si dicas ratione solutionis in promptu minus capio per francum. dico illam non esse causam sed nulla est alia nisi voluntas mea volens vti beniuolentia vni et non alteri si esset ratione interesse mei pos sum ab vno capere vndecim scuta vbi cepi solum decem ab alio: vel quia alius est malus debitor citius dicam bonus debitor et malus solutor semper ma neat venditor in hoc quod teste eius conscientia non leuat precium ratione dilationis quod ita libenter haberet iustum precium in promptu: sed petis an potest proportionabiliter leuare precium secundum quod emptor est malus solutor vel an ratione anxietatis quam ha bebit ratione expectationis an secundum hoc potest leuare precium quamquam est aliquis color quod sic sed quia est species turpis vsure non est sanum illa via procedere quiescendum est in tali venditione citius non vendat.
On this page