Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 24
An iste casus sit usurarius: ego habeo unum chorum tritici in festo Sancti Martini valentem viginti, quem volo servare ad augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. Vel econtrario ducatur casus apud bis colligentes fructus annuae ut inter tropicos et prope eos ducatur proportionabiliter licet bis colligant propter sitim terrae nonnumquam habent annos steriles, patet ex Genesi 41 capitulo de Aegypto. Etiam uno tempore propinquo vel vicino collectioni segetum habent annonam cariorem vel minus caram. Accedit ad me Petrus, volens emere A chorum petens dilationem solutionis, ego capio triginta in augusto.¶ Distinctionis decime quinte quaestio vigesima quarta. Icesimo quarto circa hanc distinctionem. Squero an iste casus sit vsurarius ego hati beo vnum chorum tritici in festo sancti Q martini valentem viginti quem volo seruare ad augustum in quo triticum solet esse carius apud britannos vel econtrario ducatur casus apud bis colligentes fructus annue vt inter tropicos es prope eos ducatur proportionabiliter licet bis con ligant propter sitim terre nonnunquam habent annos steriles. patet ex genesis. xli. capite de egypto etiam vno tempore propinquo vel vicino collectioni segetum habent annonam cariorem vel minus caram accedit ad me petrus volens emere a chorum petens dilationem solutionis ego capio triginta in au gusto: ergo lucrum vltra sortem: et tamen non pec co. patet possum consulere commoditati mee sine detrimento alicuius cui non obligor sub pena peccati sed ego intendebam seruare a chorum ad augustum vsque. igitur. Respondeo vel ego eram vi diturus nunc meum chorum si haberem solutionem in promptu secundum forum currens: vel eram expectaturus augustum in quo triticum solet esse carissimum / si primum sum vsurarius / si secundum non sum. illud patet extra de vsuris nauiganti et ego possum multiphariam me habere cum petro vel nunc imponendo ei certum precium puta de dandis triginta et si ita sit quod illo tempore anni chorus interdum valet quattuor vel quinque vltra nonnunquam minus ratione dubii possum vendere triginta te nendo medium ratione dubitationis. istud patet de vsuris nauiganti: et in ciuitate ego non teneo me in tuto et alium in discrimine sed pro vtroque est equale discrimen vel non limito certum precium sed or dino solutionem pro vno ctrmpore. thoc dupliciter vel vno determinato die quem ego volo eligere adnutum meum in quo iudico quod triticum carius vendetur di cens petrus dabit michi precium currens in die sabbati hadingtone immediate ante festum assumptionis christifere virginis augusti et sic iterum non facio vsu ram quia eram illo die venditurus si non superuenisset petrus vel teneo me in pluribus diebus puta sicut venditur charius in tota estate vel in toto ille mense et sic me teneo in securo et alium in incerto et committo vsuram quia si tenuissem triticum penes me necesse fuisset exposuisse venditioni vno die determinato est deuerbium apud nostrates in vitu perium vsurariorum iste vendit sicut farrina chari us incidit hoc anno.
¶ Ex isto patent aliqua primum est nunc in hyeme forum commune de choro tri tici est de viginti ego nunc vendens chorum capio iuste pro estate triginta. Secundo sequitur vendo duos choros eodem die et pro vno recipio viginti tantum et pro alio triginta. patet intendebam vnum chorum seruare ad augustum ad soluendum messo ribus et alium nunc ad satisfaciendum domino soli de firma sancti martini vtor more nostratium loquen di de firma. Tertio patet vnus pro vno choro capis tres choros iuste. patet venit ad me petrus egens choro tritici in augusto valenti quadraginta ob sterilitatem istius anni vendo ei expectando precium ad diem sancti martini tunc chorus valet decem et per consequens capio ab eo quattuor pro vno licet plus in quantitate mathemathica capiam non tamen plus in valore. Quarto sequitur magnam gra tiam facit colono diues in estate dans ei vnum cho rum mutuo pro simili choro soluendo in quantita te in hyeme. patet concedit ei de suo lucro quod iuste consequi poterat. Quinto sequitur facit ei gratiam capiendo duos choros pro vno expectauit solutionem et non petit maiorem quam in promptu habe re poterat sed non debet sub hac forma mutuare mu tuo tibi nunc in estate vnum chorum ea lege quod in fe sto omnium sanctorum michi des duos choros vel chorum cum semis / esto quod frequenter ita fit sed ar ratione periculi potest sic pacisci cum secundum in dicium prudentum nunc vnus chorus valet duos in hyeme. non insisto cum ex dictis potest haberi soli tio. sed videat diues ne agricola sit in extrema pau pertate vel parum ab ea distans in qua non modo tenetur mutuare sed sub pena peccati dare habeat oculum pietatis non opprimendo pauperes non extremos hac via capiunt parum mutuo in estate collectis messibus inn principio anni nichil habet in fine vnde tota estate cum domo tabescit multum meretur di ues ille coram deo et hominibus qui succurreret inprudenti colono mutuando chorum pro choro esto quod in correlariis illatis nescirem virum damnare quod peccet. Sed remanent duo puncta excutienda in sei lutione primi: probo quod volens expectare ad augustum potest statuere ei vnum mensem. patet: potest statuere duos vicinos dies et qua ratione duos ea dem ratione tres quattuor sine statu. de duobus pa tet: quia in die sancti michaelis et in crastino dura inditum sancti michaelis hadingtone: eodemmodo de tribus vel quattuor vt in indito omnium san¬ ctorum edimburgi vel octo diebus continuis vt in indito canthebergie / strubeich. similiter ponatur quod essem venditurus chorum meum partibiliter quartam partem eius primo die forali augusti: secundum chorum secundo die foralieiusdem mensis et sic de aliis duabus quartis tunc possum tibi assignare quat tuor dies. Secundo probatur quod non potes accipere tantum sicut in vno die signato et hoc sic tu habes maldrum tritici nunc in hyeme vel omnino collecta segete primo tu vendes petro dictum est iuste tanti quanti simile triticum venditur hadingtone in vno certo die quia tunc esses venditurus. Contra maldrum tuum in hieme arefiet ante estatem ergo deficiet an augustum vna centesima pars maldri vel sedecina: ergo si pseruares minus in quantitate haberes. Insuper heres curam et sollicitudinem pro conseruatione: ergo in iuste tantum capis hodie in hyeme ac si venderetur in augusto. Ad primum nego quod potest statuere duos dies et hoc si erat expositurus totum venditioni vnico die sed minus inconueniens est pro duobus quam tribus et sic ascendendo: et licet poterat quo libet die forali triticum exponere venditioni tamen solum vnico die vendidisset. dicis sic eodem die fo rum mutatur quod hora nona vna mensura valet duo decim hora duodecima tredecim hora quarta quindecim: ergo inconueniens est capere integrum diem Respondeo raro solet esse notabile discrimen in eo dem die et in istis commutationibus sufficit vti ru di minerua non descendendo ad partes diei quia sic duceres anfractus ad partes minutas hore. sed veni endo ad punctum dicatur reducatur medium extremorum illius diei quod est tredecim ibi est tantum apparentie lucri sicut damni et eatur ad precium medium et ita facile est reducere totum ad iustam equalitatem si ante meridiem fuit venditio duo decim / et post meridiem continuo propter inopinatam sortem quattuordecim eundo consequenter ad tridecim. sed tangitur quod vendens intendebat quatripertiri venditionem tunc dico quod pro qualibet parte po test capere precium currens illius diei et non pro toto: sic dicens pro hac quarta maldri dabis sicut forum currit tali die: pro secunda quarta dabis secundum forum currens forali die immediate sequen ti. Ad secundum videre meo argumentum rationa biliter ostendit quod debet defalcare diminutionem gra num fuisset minoris mensure in augusto: et sic intel ligo prius dicta ego in hyeme vendens triticum quod seruare proponebam vsque ad primam augusti accipere possum tanti quanti triticum venditur in illo dic respiciendo ad diminutionem grani sed quia forte minus in quantitate grani arefacti dabit tantum far rine sicut plus de grano non arefacto: illud non suf ficit cum mensuram est repleturus tritico in estate et non farrina quod equales mensure tritici inequales dant mensuras farrine dubitat pistor nullus homo prouenit a soliditate et corpulentia vnius grani super aliud et modicus aer includitur inter grana. Sed contra non erit notabile damnum sed non con putandum ratione a grani arefacti et similiter ratio ne bspice arefacte: ergo tota condensatio totius maldri erit non notabilis detrimenti. Rursus si in octo mensibus a die sancti martini ad augustum vsque diminuetur vna sedecima pars maldri si ego proposuissem fuare septem annis oportebit defalcare septem se decimas maldri potest esse quod ego volo seruare quia priscius future sterilitatis sicut ioseph vel per cursus syderum more thaletis ostendentis philosophum facile posse ditari quia licet nemo potest cognoscere effectus futuros dependentes ex libero arbitrio tamen potest cognoscere fertilitatem vel sterilitatem terre per aspectus celestes serenos vel obliquos imo eiusdem anni fertilitatem prenosticant egi ptii a cremento nili ad ceteros limites: ergo a fortiori a celo. Respondetur licet cuiuslibet grani sit non notabile damnum bene tamen totius multitu dinis: sicut in paruo tempore non cognoscitur motus manus in horologio vel vmbre causate a perpen diculo in magno tempore illud dinoscitur: nec oportet in equalibus temporibus quod semper granum proportionabiliter arefiat et condensetur quia sic in sedecim annis totum maldrum condensabitur ad indiuisibile quod est falsum. Ex quo patet quod si frumentum non potest seruari non potes vendere secundum exigentiam magni temporis futuri vt solet esse de fru mento allato de sicilia per mare ad maioricarum insulam sed potest capere precium secundum quantitatem temporis per quod potest durare et quandiu intendebat illud seruare in illo. Sed dicis ponamus quod sortes vendens maldrum in hyeme quod seruasset ad augustum quadraginta vbi tamen secundum iudicium prudentum precium non excedet toto isto anno tri ginta tunc committit vsuram: quia capit vltra quam pre cium verisimile toto isto futuro. Sed contra pona tur quod inopinate destruatur bladum in agris ab abumdantia aquarum vt est in locis decliuibus / vel a sic citate in terra arenosa vel montuosa sic quod facile erit excessus maldri ad quinquaginta tunc petrus nichil perdet: ponatur quod tenet penes se totum granum sed superlucratur. Respondetur sortes non excusatur ab vsura transcendens precium verisimile secundum iudicium prudentium: sed an tenetur resti tuere lucrum puta illa decem que capit vltra sortem non est ita clarum. si dicas non tenetur quia petrus nichil perdit sed superlucratur hoc non sufficit sic frequenter in vsu est quod mutuatarius lucratur non obstante mutuator lucrum capiens tenetur ipsum restituere mutuatario. forte dicis non tenetur restituere sed male data est causa: sed erit hoc penitet sortem vsure preterite cum videt bladum sic ascende re quod erat conseruaturus ad primam augusti si petrus non superuenisset ipse capit decem ratione interesse hoc est ratione lucri quod consequi poter at et de facto consequutus fuisset si non fuisset petrus est dif ficilius hunc modum eradicare. Ex toto patet quis potest emere bladum in agris vel granum de nouo seminatum sine labe vsure sicut de ordeo bublase veniente vt hadigtone aiunt prouerbialiter dummodo dat moderatum precium non tantum quanti estimatur in orto collectum est subiectum multis discriminibus pluuie sic citati eimanie loliis et carduis et huiusmodi: secundum illud maronis primo geor gicorum post multa nociua numerata dicit. Quod nisi et assiduis terram insectabere rastris. Et sonitu terrebis aues et ruris opaci. Falce primes vmbras votisque vocaueris imbrem. heu magnum alterius frustra sperabis aceruum. oportet defalcare precium ad quantitatem laborum passorum antequam colligantur ad ortum et periculum celi vel hostium et rursus in orto subiacebit discrimini. teste marone inquiente. Cum habes in orto. Tum varie eludunt pestes sepe exiguus mus. Sub terris posuit que domos atque horrea fecit. Aut oculis capti fodere cubilia talpe. Inuentusque canis bufo et que plurima terre. Monstra ferunt populatque ingente farris aceruum. Curculio atque inopi metuens formica senecte. Si dicas hominem posse se facile tueri ab hiis inconuenientibus secundum consilium poe te dicentis. Area tum primum ingenti est equanda cilindro. Et vertenda manu et creta solidanda tenaci. Ne subeant herbe neu pluere vita fatiscat. hoc non obstat in toto hoc artificio opus est materia et labore: et licet det signa prenostica cognoscendi fer tilitatem frumenti per amigdalum inquiens. Con templator item cum se nux plurima siluis. Induet in florem et ramos curuabit olentes. Si superant fetus pariter frumenta sequentur. nunquam vacabis periculo et improbo labore quod licet ista emere. patet venditor est in ea necessitate qua vendere compellitur tum propter inopiam / tum propter discessum ad loca remota / tum nec ipse nec eius audent laborare propter crudelitatem tyranni vicini sed secumdum iudicium prudentum ponderandum hincinde collectam segetam: ex vna parte periculum et operam ex alia: prudentes voco colonos vicinos. Ex isto patet arpentum grani minus valet in agris soyntonouem et tuedinouch quam coleniganem et lambruch: hoc patet propter concursum hostium. tempore belli idem patet de balachie vel raguse agris. Secundo patet granum prope collectionem plus valet quam quando primo gerebat fructum in culmo et tunc magis quam quando seminabatur. Tertio patet stat emptorem istius bladi moderate lucrari es iuste si non esset spes lucri non assumeret hunc labo rem. pro lucro tu pone diem quocunque laboras. nec propterea sequitur quod vendens perdit stat vtrunque eque participare lucrum licet hoc non requiratur ad medium emptionis et venditionis sufficit quod nithil inique fiat in contractu si emptor caperet hic excessiuum lucrum esset vsura sub mutuo interpretatiuo ratione temporis.
On this page