Text List

Quaestio 26

Quaestio 26

An iste casus sit usurarius: Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens pagum valentem annuae centum scuta in pignore tenet Sortes A pagum et eius fructus colligit viginti annos et demum mille suas libras integras recipit

¶ Distinctionis decime quinte quaestio vigesima sexta Igesimo sexto quaero an iste casus sit vsurarius sortes dat platoni duo mille liri bras stirlingorum mutuo capiens pagum Eex valentem annuecentum scuta in pigno¬ re tenet sortes a pagum e eius fructus colligit viginti annos et demum mille suas libras integras recipit huic diffinitio vsure competit et tamen contractus non reputatur labefactus cum passim fiat inter viros honestos talis capit lucrum vltra sortem quia fruotus viginti annorum vi mutui non est alia vi. Respondeturhic casus vbilibet contingit in primis licitum est capere securitatem cirographum accepit a gabello thobias de decem talentis. thobie mo. hoc licet etiam de agris sic erat in terra promissionis. leuitici. xxv. romanus pontifex de vsuris capite primo dicit. habens pignus fructiferum debet computare fructus perceptos in partem solutionis ita quod si dares michi centum ducatos mutuo et habeo a agrum in pignore vel in apotheca extendo ter minum pignus ad vtrunque leuas centum scuta et pecunia etiam collecta supra centum quae sufficit michi pro laboribus et industria quam habeo pro colligentibus fructibus deuintior restituere a agellum si pignus sit meum de iure et alter detinet tyrannice palam est non debeo computare fructus recipio meum / vel pignus est mutuatarii aliquo modo habet dominium vtile et mutuans habet dominium directum et tunc non oportet computare fructus in solutione sortis. patet de vsuris conquestus. hoc patet de feu dis. ca. primo et tunc vasallus non debet seruitium domino feudi: idem est de socero recipiente pignus fructiferum a genero qui non tenetur computare fructus in partem solutionis de vsuris salubriter sed tunc requiritur quod sustineat onera matrimonii ad hoc quod iuste lucretur. patet. lfli. dando. excep. l. pater. nis in hiis casibus vel similibus non licet. dicis tunc do minus feudi habet plenum dominium in terra quia directum et vtile: et per consequens non tenetur resti tuere feudatorio. et vltra sequitur quod non manet ei in pignore cum res propria nulli est pignus imo sequitur quod alius non esset vassalus. dicitur quod vassalus teto tempore durationis non habet actu dominium vtile dominium tamen est ligatum et tollitur ligamen post solutionem mutui non obstante non desinit vocari vassallus potentiam remotam habet ad seruiendum do mino feudi dominus feudi non habet plenum dominium irreuocabile licet pro tempore vtrunque habeat cum va sallus aliquid iuris in re habeat alter non habet perfecte dominium et sic vocatur adhuc pignus. Ceterum est vnum membrum magis prima facie an biguum pagus est ipsius mutuatarii nullo iure spectans ad mutuatorem: sit sortes dominus capiens a platone bis mille aureos dat interim a pagum annus valentem centum aureos platoni in pignus considerando omnes circunstantias contractus. dicitus quod non est vsura nec est mutuum ponuntur vel praesupponuntur per leges municipales et consuetud nem quae contractum interpretatur aliqua contractui mu tuo pugnantia: de ratione mutui est quod mutuator potest a mutuatario petere solutionem mutui quando vult vel in termino assignato iste contractus est irreuocabilis capiens predium vel vocatum pignus non potest cogere recipientem pecuniam ad restitu endum quod est contra substantiam mutui etiam sipa gus pereat casu fortuito vel incursione hostium capiens vocatum pignus nichil aliud habebit: et sic non est prope impignoratio non refert quibus nominibus vocetur contractus vocatur frequenter alie no nomine. quarti reg. sexto. quidam securim acceperat accommodato et tamen dicebat heu heu heu hoc mutuo accepi et tamen palam est quod non erat mutuum cum accipiens non habebat dominium illius rei. simile patet. quarti reg. quarto. de heliseo dicente vidue pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca et tamenibi erat accommodatio similiter leuitici. xxv. non erat emptio et venditio sed potius impignoratio. simile contingeret si quis vellet palliare in vsura diceret / non mutuo tibi centum sed emo annuum redditum quod quotannis obligaberis michi dare quinque vel sex et apud me erit facultas repetendi quando voluero hic est mutuum licet vocetur emptio census annui. patet tales consequentias esse nullas sortes vocatur leo vel vrsus ergo est leo vel vrsus / vel iste vocatur doctor omnisciens vel resolutus: ergo est talis. quo fit contractus prefactus non est vsurarius sed emptiohuius pagi cum conditione reuendendi cum alius pecuniam per soluerit et in emptione non oportet dare fructus receptos alteri quia emptoris sunt si emerem ate amo domini millesimo quingentesimo et de hinc ad decem annos futuros vel viginti leuo tantum quantum dedi et amplius et si a me emeres tantum dabis sicut ego dedi a principio et illud est verisimile quod niehil palliationis sit cum dando viginti pro vno iste poterat emere predium aliud irreuocabile sed si adde retur particula quod periculum maneret apud impignoram tem vel quod pecuniam dans potest reuocare pecuniam ad placitum eius tunc est vsura.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 26