Text List

Quaestio 27

Quaestio 27

De pecunia traiecticia vel nautica tangendo casum capitis naviganti de usuris non licet sorti capere pecuniam ultra sortem ratione periculi suscepti ut romanus pontifex dicit in capite praefato

¶ Distinctionis decime quinte quaestio vigesima septima Igesimo septimo circa hanc quintam deIcimam distinctionem queritur de pecunia traUiecticia vel nautica tangendo casum capitis nauiganti de vsuris non licet sorti capere pecuniam vltra sortem ratione periculi suscepti vt romanus pontifex dicit in capite prefato. Respondetur intentio illius capitis est reprobare contractum illum quo mutuans noluit dare mutuo pecuniam nisi in se susciperet periculum et lucrum acciperet et sic non dat mutuo gratis: sed si mutuatarius rogaret mutuato rem post mutuum in se susc ipere periculum vel si vltro mutuator se ad illud offerat potest taliter subire onus periculi sicut non mutuator. ratio bernar di in glosa nichil valet. dicit quod periculum pecunie mutuate pertinet ad debitorem cum sua facta fuisset / alius tamen frequenter in se suscipit periculum sine labe vsure sic potest mutuans post mutuum datum Ceterum de periculo est vnum aliud communiter fit in italia et hispania vt michi recitant hispani sortes existens barchinonie mittit merces suas ad damascum sirie vel alexandriam egipti formidat de mercium discrimine pla to in se suscipit periculum pro certa pecunia vel aliquam pecuniam tradit sorti pro mercibus eius ibi plato est in periculo perdendi pecuniam quam sorti dedi etiam est apparentia quod superlucrabitur exponit se discrimini hic non est vsura sed alius contractus innomninatus nomine speciali accipio si des ex parte platonis: hoc est accipio in me periculum si des centum vel do si des ex parte sortis sortes dat omne ius suum in mercibus si ali det mille et si plato locaret operam suam puta est nauclerus vel nauta pro seruandis mercibus diligentius non videtur contractus illicitus: sed vbi plato quiescit lomdomis et periculum est de naui vlixbone et nulla oper ra locatur: sed casus exponitur fortune aliud est. al quibus placet hunc contractum iustificare. aliis eum reprobare et apparentia reprobationis est cum homines predicent vsuras in lumine naturali excutiendas eo qui si sic liceret viuere iuste homo sine labore plus lucra retur quam alius quocumque labore sic in isto casu bomo a se exueret onus impositum ade quod in sudore vultus sui pane suo vescatur dicet aduersarius hic est expositio discriminis et non est certus casus de lucro et succurritur fratritristi et sollicito de aduentu mereris conducit ei habere mediocre lucrum antequam tabescat tempore more quicquid sit satius est ab isto contractu de sistendum et licet contractus sit turpis et peccatum non tamen apparet quod tenetur restituere lucrum nec est vsu ra nec restitutio est precepta iure nature / diuino vel humano.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 27