Quaestio 25
Quaestio 25
An iste casus sit labe usurae infectus vel licitus: est Sempronius campsor, dans tibi albam pecuniam pro scuto, accepit parvum album supra scutum vi mutui.
¶ Distinctionis decine quinte quaestio vigesima quinta. UIgesimo quninto queritur an iste casus sit Tlabe vsure infectus vel licitus / est sempronius campsor dans tibi albam pecuniam pro scuto accepit paruum album supra scutum vi mu¬ tui: ergo committit vsuram: et tamen non peccat cum vides viros honestos artem exercere cum sint vti les reipublice tu petis aurum pro alba pecunia quam attulisti de partibus vel pro danda elemosina vel rebus minutis emendis / vel attulisti pecuniam de vna patria existimans quod valeret in alia ad quam vadis quae nichil tibi prodest vtile est habere permutationem. Insuper vpotecharii dant in actibus scolasticis parisii vasa argentea et tamen capiunt lucrum vltra sortem vi mutui si non esset ratione mutui essen alius contractus scilicet locationis sed hoc non si ego conducerem equum tuum qui esset a me ablatus sine culpa mea res peribit in manu locantis et non conducentis cum locans est dominus rei. sic non est hic multi in doctoratibus suis experti sunt oppositum igitur. idem potest deduci de pecunia que datur ad ostentatio nem banchario / vel illi qui ducit vxorem antem fores ecclesie vel alibi quod ibi sit mutuum et non locatio. patet: aliter tu non deuinciris reddere eadem scuta sufficit similia sicut fit in mutuo et non in locatione vel comductione. Respondetur concedendo quod campsor capit lucrum vltra sortem: sed hoc non est vi mutui sed est alius contractus permutationis ac si tu dares michi triticum sicilie et ego tibi salmones clide isti caus psores sunt vtiles rei publice et locant suas domoet operas pro vtilitate communi parisii omnem pecuniam habebis commutatam in monetam gallicam nunquid istum oportebit habere labores ad expor nendam pecuniam aliarum regionum. idem est de banchariis das sorti parisius centum scuta dat tibi vnas licteras ad platonem venetiis vt habeas nonaginta quinque vel nonaginta sex est tibi et reipubli ce vtilis tibi fuisset penalius ferre hanc pecunian quam vnas exiguas litteras sollicitudo in itinere pro conseruatione eius et forte fuisset causa tue necis vnde nunc non putatur te habere vltra sumptus in promptu: et sic sospes a metu hostium euadis oportebit eum interdum per famulum capere curam de satis factione pecunie recepte et onus periculi subibit es sicut tibi vtilis est ita cuilibet alteri et per consequens toti rei publice. sed an lanius vel pistor potest capere ratione permutationis aliquid lucri incertum est non locat operas suas ad hoc et capiens album more cau psorum videtur eos defraudare a sua arte et a lucro debito perinde ac si vnus artifex poneret falcem in messem alterius artificis hec ratio non est magni ponderis quia hac via non posset permutare gratis quod non est dicendum eo quod esset in grauamen campsorum si capiat turonum vel duplum pro labore quem habet numerando tenuem pecuniam et pro placito impenso vbi campsor capit quattuor turonos vel liardum non videtur peccatum. dicis forte lanius dans tibi albam pecuniam pro aureo nummo mauult habere aureum vel ita libenter: ergo manebit placitum pro obsequio. dico quod hec ratio concluderet etiam contra campsorem qui crebro ita libenter haberet vnum sicut aliud: etiam non nunquam homo permutat in vna patria cum pecunia que minus valet in illa et portat in aliam vbi plus valet sine labe vsure vt grossum anglicanum valet quattuor denarios scotus dat anglo quater mille denarsos pro mille grossis / grossum apud scotos valet quinque denarios: non capit lucrum ab anglo vltra sortem in patria angeli et etiam est permutatio. idem est si ducatus plus valet ratione quam parisius ratione patrie ad quan proficiscor. capio a banchario parisii ratione ducatorum quos ei do proportionabiliter rome non hoc vi mutui sed ratione patrie ad quam pergo et poteram mecum portasse ducatos. Ad secundum argu mentum ibi est locatio et non mutuum et sic non est vsura / vasa non sunt recipientis sicut est in mutuo sed manent locantis: et sic de pecunia data ad ostentationem vel de auro dato ad curandum a le pra. Dicis distractio pecunie est eius destructio vsus non distinguitur a dominio. Respondetur superius locuti sumus de dominio et vsu rerum pro modo tamen loquendi in aliquibus vsus rei distinguitur a dominio hoc est quando bomo vtitur re ipsa dominio et proprietate manente penes alium vt in accommodatione et in conductione in rebus vsu consumptibili bus vsus non distinguitur a dominio hoc est qui vtitur re ipsa ad finem ad quem ordinatur eam consumit vt in cibo et potu vsus communis pecunie est eius consumptio vt fit in mutuo vel emptione: non quod pecunia en titatiue consumatur sed transfertur a commutante ita quod non sit eius ac si esset totaliter extincta sed quando manet eius non consumitur vsu vt in ostentatio ne vel in auro pro curando morbo tunc non est eius distractio sed locatio et conductio et tunc potest mode rate cape pecuniam et vero domino debet idem restitui alioquin detineretur alienum sed quia est pusillum discrimen inter scutum et scutum ducatum et ducatum non refert an restituatur idem: secus est in aliis rebus que raro reperiuntur eiusdem bonitatis demonstra duos equos iudicio tuo in valore simili mos vnus vocabit a b meliorem alius asseret b anteire a: propterea in talibus non solet esse mutuum De amissione vasorum respondetur in re que non requirit diligentissimam curam vt in equo tenetur conductor solum locatori de dolo in culpa lata et le ui cum vtriusque gratia contrahitur. insti. qi. mo. re. contrahi. obli. §. vltimo. hoc etiam patet in. l. si quis domum. §. celsus. fic. loca. sed in re que eget diligentissima cura conductor tenebitur de culpa leuissima patet in. l. si merces. §. qui columnam. f. loca. quis alias tibi vasa argentea vnquam locaret: non insisto an bancharius capiens ad ostentationem pecuniam vt credatur diues et ei adhibeatur fides / vel de illo qui vult diuitem vxorem habere illa via an peccet mentiendo et dissimulando vel alter secum ad hoc cooperans quia hoc spectat ad materiam tertii.
On this page