Text List

Quaestio 29

Quaestio 29

An liceat recipere ad usuram

¶ Distin. decime quinte quaestio vigesima nona. Veritur vigesimo nono an liceat recipere ad vsuram. Respondetur petens ad vsuram duobus modis potest se habere vel est in magna necessitate vel in necessitate quod non habet sufficienter pro suo statu et eius familie vt manuteneatur vel habet superflua quo ad naturam et quo ad statum. primomoo potest capere ad vsuram prudenter tamen incedat non petat ad vsuram quia iam directam occasionem vsure prebet suo fratri sed petat mutuo vbi alter non vult pare nisi ad vsuram non consentiat illi modo petendi sed consentiat in dando modo dare vsuras non est illicitum licet sit illicitum eas accipere sicut dare rapto ri pecuniam non est malum sed nephas est eam hac via accipere possumus vti malo proximi ad bonum vtia cob vsos est iuramento labam per ydola ad bonum. gen. xxxi. pro stabilimento posteritatis sue sic iudas mathabeus cum romanis. i. machabeo. viii. solitet dari ana logia in proposito pulcra mulier scit vel scire debet quod incessus eius per talem viam est causa ruine proximi si eat quando iustam causam eundi habet puta ad ecclesiam vel forum facit quod debet non est vis si alter capit occasionem peccati: sed si iret quando non haberet causam rationabilem vel comptius quam deceat ipsa peccat sic est de capiente ad vsuram vbi si egeat pro se vel familia vel aliis piis causis et alium habere non potest non peccat facit quod iuste facere potest si superflua habeat hoc non licebit vbi cognoscit quod alter non dat nisi ad vsuram non debet eum adire praeberet ei occasionem vsure et peccat ecus est vbi habens superflua adit aliquem quem non suspicatur facile procliuem ad vsuram sicut pulcra mulier pudicum adit vbi non potest impudicum adire cognitum talem egens est causa occasionalis peccati non tamen propterea peccat faciens actum licitum sicut reformans minores est causa occasionalis multi eximunt se ab obedientia superiorum et in colluuiem sordium in cidunt non tamen sequitur quod alii eos reformantes peccant sed deo brestant obsequium nec sequitur accipere ad vsuram est peccatum: ergo dare ad vsuram est peccatum licet nemo accipit ad vsuram nisi aliquis ad vsuram dat sicut non se quitur pater est peccator actu malus vel albus: ergo talis est filius. si dicas bene sequitur: sortes dat plato ni lucrum vltra sortem vi mutui: ergo plato accipit lucrum vltra sortem vi mutui: antecedens est licitum et licite volitum ergo et consequens: prior consequentia est bona nemo accipit nolens vel non volens: sed nego istam comsequentiam antecedens est volitum: ergo et consequens per locum a omuniter accidentibus et sequitur. dionisius tirannus est rex rgo parum quietis habet antecedens est volitum et non consequens. patet manifestius sortes est in luto pro centum sollidis: ergo sortes est in luto: antecedens est volitum et non consequens. ex istis possunt solui multi aliica sus speciales dummoo est oculus ad interesse vt petr tenetur soluere iohanni in fine vnius anni centum aureos iohannes egens nunc. xcv. petit in promptu remittens petro reliquam partem puta quinque ratione interesse licitum est hoc petro semper supposit quod mauult dare centum in fine termini vel ita libenter vult sicut nunc. xcv. et eodemmodo petrus debet niniano centum aureos ninianus non potens habere in promptu vendit michi ius illorum centum scutorum xcv. scutis et sic possum ratione interesse mei.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 29