Quaestio 30
Quaestio 30
An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
¶ Distin. decime quinte questio tricesima. Irca hanc distinctionem tricesimam quero an aliquis potest vendere vsurario aliquid es an tenetur restituere lucrum vsure. capio potest in titulo questionis sicut dicimus hoc possum quod iure possum proillo supponantur duo modi dicendi varii quorum prior tenet vsurarius non habet dominium lucri vsurari: sed ipse dans pecuniam mutuatarius est verus dominus illius lucri: et hec positio apparet michi rationabilior et pro ea argumentor. nullo titulo vsu rarius incipit habere dominium illius lucri non donatione absoluta non emptione et ita de aliis iustis titulis acquirendi dominia ille non est iustus titulus per mutuum forte dicis licet contractus sit prohibitus. luce. vi. non tamen irritatur acquisitio dominii. Propterea secundo argumentor. nullus habet verum dominium in re quam iniuste tenet per tempus et instans vnde verum est quod mutuatarius tenetur restituere mutuum cuius habet verum dominium tamen licite tenet ipsum per tempus vsurarius nec licite tenen lucrum per instans vel tempus sicut fur vel latro etiam tenendo aliorum positionem vsurarius tenetur restituere lucrum ambe positiones in hoc conueniunt. Secunda positio diceret vsurarium non obligatum restituere idem lucrum numero et potest illud alienare cum est eius sicut mutuum est mutuatarii. prior positio diceret vsurarium deuinctum restituere idem numero sicut fur tenetur restituere rem furtiuam et non potest eam alienare et sic non potest quis vendere vsurario aliquid habenti solum vsure lucrum et cognito tali dato etiam quod relinqueret ita potentem ad satisfaciendum creditori. patet. consentit quod alius contractat rem alienam inuito domino vt de fure: ergo male agit compares vsi rarium bunc furi nichil habenti nisi rem furtiuam vbi lucrum est pecunia potest homo ei vendere vt de fure si sortes furatus est decem aureos quos noui furto ablatos possum dare eiequum pro illis decem dummo vsurarius manet potens vel fur ad restituendum et hi est causa quia mutuatarius vel ille a quo fur hanc pecuniam accepit est contentus vel esse debet sufficit ei habere alios decem similes aureos inter aureum bonum et bonum eiusdem signature non est discrimen. secus est in aliis rebus mobilibus vel immobilibus vne summati non licet ei vendere vel ab eo capere elemosinam do num vel alium contractum facere gratia cuius iste reddetur impotentior ad soluendum. Si dicas ecclesia accipit aiudeis nichil habentibus nisi de vsura decimas diales. probatur extra de decins terrarum. dicitur quod capit il¬ lud quod alias est suum si quis furaretur omnes fructus huius arpentiecclesia capit decimam non quia est res furtiua: sed sibi alias debita. Sed dicis ponamus isaac iudeum quinichil habet nisi rem vsurariam et non pecuniam numquid possum vendere ei victualia si sum conscius rei non possum quia caperem alienum inuito domino sed vbi veniret ad extremam inaiam teneor es donare
¶ Istis prelibatis ponitur conclusio. Vsurarius tenetur restituere lucrum quod capit per vsuram conclusio patet de vsuris cum tu et tua nos non modo vsurarius tenetur restituere hoc lucrum sed illud refundere tenetur quod interim mutuator lucrari poterat mercando.
¶ Contra hanc conclusionem argumentor de vsura mentali sortes dat mutuanti vltra sortem aliquid timens offendere mutuantem vel vt ei det mutuo alias in isto casu plato dans mutuo non tenetur restituere captum vltra sortem cum liberali dono illud accipit.
¶ Confirmatur hoc dupliciter quod heredes non tenentur restituere et hoc dupliciter. Tum primo ponatur quod sortes relinquat duobus heredibus platoni et ciceroni mille scuta quorum centum vsura acquiruntur et cicero sit in non soluendo iam plato non tenetur restituere centum propter inopiam platonis: ergo heredes non tenentur restituere. Tum secundo relinquat a tribus heredibus b c et d vasa argentea e fe et g heredibus sic scilicet quod d vas sit lucrum vsure quod habet ergo et nichil aliud iam ergo non tenetur restituere d totaliter nec e et tf igitur. Respondetur vel sortes dat platoni vero dono et hoc platoni constiterit plato potest licite capere nec tenetur illud restituere quando sortes postea diceret eum nunquam illud contulisse quare plus creditur ei nunc quam a principio tunc illa res est simpliciter platonis qui non est deterioris conditionis ad recipiendum donum quam ille qui nichil mutuauit vel sortes non dat libere sed ne offendat platonem et est verisimile plato ni quod sortes liberaliter illud dat tunc licite illud tenet licet sit alienum ad titulum donationis requiritur ita bene libera collatio donatoris sicut acceptio donatari sed ignorantia inuincibilis excusat platonem quemadmodum de illo qui dat michi equum furtiuum quem credo esse istius dantis vel dare presumentis hic sum possessor bone fidei quod michi sufficit vel sortes dat coacte platoni munus illud et hoc platoni constiterit vel est verosimile tenetur restituere vel sortes libe re dat platoni sed plato non vult illud recipere vt donum sed alia via ratione mutui et tunc plato tenetur restituere libera collatio collatoris non sufficit requiritur quod donatarius illa via velit recipere sed si hoc platoni postea constiterit et mutet propositum volens capere iuste illud tenet quemadmodum aliquis ad me mitteret vnum pallafredum et in itinere illum clanculum accipio sub nomine furti equus hoc modo non incipit esse meus sed si plato consentiat in liberam acceptionem per donum postea sed tunc dissentit sortes ita quod non simul consentiant non est donatio. Ad aliud apparet quod plato tenetur restituere integra centum cum omnia bona relicta ab vsurario obligata manebunt. Ad aliud dicitur quod omnes filii tenebuntur conuenire inter se et quilibet dabit pro sua rata et vas ipsum tradetur mutuatario cum manerem in propia forma vt de pecunia furtiua contingit.
On this page