Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima

¶ Distinctionis decime sexte questio vnica. CIrca decimam sextam distinctionem in qua magister petit an contritio / confessio / et satisfactio sunt partes penitentie de quibus facile est respondere ex dictis. Alii petunt an gratie infusio et peccati remissio sint vna mutatio et an brius introducatur forma introducenda quam eiiciatur forma expellenda constat quod sunt due mutationes de brioritate temporis non prius vnum introducitur quam reliquum expellatur: sed primum instans inductionis vnius est primum non esse alterius vel vlti mum instans non esse vnius est vltimum instans esse alterius hic inter peccatum et gratiam nulla est repugnantia formalis sicut inter calorem et frigus sed incompossibilitas ex pacto diuino de mortali loquor sed in inductione formarum aliarum non est priori tas aliqua temporis licet bene perfectionis / ignis introducens calorem expellit frigus potest expelli rigus de potentia dei et non introduci calor deo ad hoc non concurrente sic calor et frigus in quibuscum s gradibus nullam habent repugnantiam vt opinor: et sic proprie non est prioritas licet sit similitudo cum prioritate quod prius eiicitur forma expellenda et disponitur subiectum sicut prius materia est disposita in vtero antequam deus introducit animam. intellectiuam. etc. frigus et humiditas expelluntur a ligno antequam ignis introducit formam substantia¬: lem sic in iustificatione impii peccator detestatur motale commissum antequam deus infundit gratiam. secundum illud beati augustini: nullus sue voluntatis arbiter constitutus nouam vitam inchoare potest nisi penituerit eum vite preterite in martprio vt opi nor in casu est virtualis detestatio alium casum non posui superius actus actiuorum. ii. de anima sunt in pa ciente et disposito. propterea prius natura est contritio anquam gratia infundatur attritio tempore praecedit iustificationem impi sed peccator ratione attritionis non est iustificatus. at si quis eliciat contritionem pure partibiliter et sit a instans in quo sumus vltimum non esse productionis eius an quodlibet instans futurum erit gratia et ante quodlibet instans futurum erit contritio et tamen contritio erit prius natura. non sequitur nulla contritio erit immediate post hoc et immediate post hoc erit gratia ergo gatra omnem contritionem futuram prece dit cum immediate post hoc erit contritio immediate post hoc erit contritio quae non immediate post hoc erit si eli ciatur contritio instantanee in eodem instanti infundetur grstra: sed est prioritas nature contritionis et hic loquutus sum de adultis paruuli aliqui iustificantur sine actu proprio per sacramenta et in vtero aliqui. vt hieremias baptista.

¶ Isto pretermisso peto hanc questionem. an peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima.

¶ Ponitur vna conclusio negatiua ad quaestionem quia da oppositum talis si decederet dannare tur et saluaretur postquam in peccato mortali et in gratia discedit. et procedo secundum legem stipendia peccati mors gatra ei vita eterna.

¶ Contra conclusionem arguitur praecipiat deus sorti nunc existenti in gratia quod diligat eum ane a instans terminatiuum huius hore omittat sortes et simus nos iam in a instanti. Arguitur sic iam sortes est in peccato quia culpabiliter omittiti( de mortai culpa intelligo)/ et est in gratia. quod probo. quia in quolibet instanti intrinseco huius hore ante a instans est in gratia: ergo in toto illo tempore siue capiatur cathe goreumatice siue sinchac e consequentia tenet quia ex opposito sequitur oppositum quod in quolibet instanti intrinseco illius temporis sit i grata probo quia si non hoc esset quia culpabiliter omittit an a instans sed hoc non quia quocumque instanti dato ante a instans inter illud et a instans mediat tempus in quo poterat adhuc adimplere praeceptum ergo tunc non culpabiliter omittit. Et pro nunc super ionatur quod voluntas potest actum elicere in instant hoc probabilius est opposito. et quando solum esset probabile per regulam obligationum omne possibile est admittendum non debes impedire argumentum nec tenendo oppositum illa via abibis. Forte concedis propter argumentum quod sortes est in gratra per totum tempus ante a instans et per quanlibet eius partem. Contra vocetur tempus vna hora b sortes in b est in mortali peccato quia est ei preceptum ante a instans diligere deum sub pena peccati mortalis et cum omittat ergo ante a sortes est in peccato mortali. Forte negas consequentiam et apparenter imo solum sequitur quod in a instanti est in peccato mortali primo.

¶ Contra hoc arguitur peniteat sortes primo suum peccatum in a instanti casus est possibilis cum potest elicere actum in instanti vt iam argutum est nullum alium actum habendo in illa hora illo dato arguitur sic. sortes in illo casu culpabiliter omittit tamen in nullo instanti est verum dicere primo culpabiliter omittit nec in aliquo tempore. Forte dicis non potest primo detestari suum peccatum in illo instanti. Contra potest nolle peccasse in quocumque in¬ stanti primo ex ipothesi et maxime si nullum actum habeat ante illud instans quemadmodum est in proposito. forte dicis deus non potest precipere alicui sub pena peccati mortalis quod diligat eum ante a instans qui includat etiam a instans. et sequitur contradictio vt argu mentum arguere videtur. Contra hoc non soluit an gumentum quia argumentum ad hoc deducere conatur vbi tacile soluendo resistetur: ergo non est negandum de potemtia absoluta dei huic argumento communi. Respondetur admittendo totum casum dicitur quod sortes peccauit ante a instans puta in tempore terminato ad a instans Et conceduntur iste conclusiones immediate ante a instans sortes erat in gratia / in qualibet parte huius hore sortes est in gratia / et in aliqua parte huius hore sortes est in peccato mortali / in quolibet instanti huius hore sortes est in gratra: sed hanc nego in aliquo instanti huius hore sortes est in peccato mortali.

¶ Contra istud arguitur sortes peccauit an a instans est propositio de preterito vera: ergo habuit vnam de pre senti veram sortes est in peccato ante a instans vel sortes peccat ante a instans semper est falsa: quia si in quo cunque instanti ante a instans dicessisset fuisset saluatus. preterea pono quod primum moriatur in a instanti per suum primum instans non esse talis damnabitur per te quia decedet in peccato mortali: sed probo quod non quia in quocunque instanti sortes erat in rerum natura fuit in gstra: ergo non decedit in mortali peccato. Eodemmo potes argumentari si sortes viuat et primo incipiat detestare suum peccatum in a instanti. Respondetur concedendo quod est propositio de preterito vera. et comceditur etiam quod sua de presenti est vera sortes peccat ante a instans vel sortes est in peccato ante a instans et in quolibet tempore terminato ad a instans quantumcumque magno vel paruo: sed non datur tempus adequatum ante a instans in quo est in peccato secundum se et quodlibet sui: sed bene secundum aliquid sui capiendo semper tempus terminatum ad a instans. Sed contra immediate ante boc instans erat in mortali: ergo in aliqua parte hore precedentis caruit gratia si in tempore terminato ad boc instans sit in mortali: ergo in illo tempore non habet gratiam: sed hoc est falsum in hoc tempore habet gratiam. nego consequentiam primam in eodem tempore est in gratra et in mortali peccato: si in qualibet parte huius hore sit in gratia in nulla parte huius hore caret gratia vbi ponis quod sit contrictus in boc instanti terminante horam. Insuper vocetur gratia quam habebat in tota hora preterita a illa gratia perditur quae to quando perditur vel an manet in boc instanti terminante horam. dico quod a gratia nunc primo perditur et gratia contritionis nunc datur: sed dabitur equiua lens gratia annichilate cum ponimus hominem resurge re semper in maiori gratra et cum peccatum mortale quodlbet sit gratie ablatiuum non inconuenit quod deus vnam gratiam annichilat in vno instanti et similem producat in eodem instanti vt contingit quando producit in aliis instantibus vel dicatur quod a non perditur in casu cum ponatur impedimentum scilicet detestatio que si non posita fuisset in hoc instanti gratia primo fuisset perdita et sic non semper peccatum mortale tollit gratiam quodlibet est ablatiuum de se gratie et in quocumque in stanti homo est in peccato mortali in illo non habet gratiam stat cum tota nostra solutione. Ad aliud conceditur quod si discedat per primum instans non esse primo in a instanti dannabitur pro peccato ante perpetrato. conceditur in illo casu quod in quolibet instanti vite sue erat in gratia et dannabitur quia tunc primo anima est in peccato. Et etiam diuidendo tempus precedens a instans per partes proportionales partibus minoribu terminatis versus a instans in nulla parte proporti nali huius hore sortes peccauit: sed non sequitur quod in nulla parte huius hore sortes peccauit quia in parte ter minata versus a instans includente infinitas partes proportionales sortes peccauit. Contra dicis ergo lapsa illa hora verum est dicere sortes incepit peccare mo taliter et non per vltimum instans non esse. patet quarendo de illo nec potes dare intrinsecum illi hore: ergo incepit peccare per primum instans esse: sed non in aliquo instanti in trinseco illius hore: ergo in illo instanti extrinseco primo quelibet res incipiens esse vel incipit per primum instans esse vel vltimum instans non esse et hoc pate capiendo totum tempus in quo res non est et totun tempus in quo est et dando medium instans a vel in illo instanti res est et nunquam prius fuit vel in illo non est sed immediate post illud erit si primum datur primum instans esse si secundum datur vltimum instans non esse. Respondetur per neutrum incepit nec argumentum habe colorem. patet. in simili deus potest immediate post instans in quo sumus scilicet b creare vnum angelum ergo eo demmoo ante instans in quo nos sumus poterat creare an gelum vocetur ille c nunc verum est dicere c fuit et incipit esse: sed nec per primum instans sui esse nec vltimum instans non esse. patet aduertenti licet boc instans in quo nos sumus est primum esse instantaneum c angeli non tamen est primum esse istius cum ante habuerit esse nec separas totale tempus in quo est a totali tempore in quo non est cum non datur maximum tempus per quod erit. alius est modus rationabilis in philosophia et satis communis quod aliquid acquiretur et gntonabitur anquam genitum et acquisitum sit ita quod calor generandus in hora sequenti gantonabitur et in instanti terminante horam totus ille calor erit genitus et secundu hoc. Secundo respondeo ad casum principalis argumenti quod sortes primo peccat in a instanti et in nullo instanti ante a instans nec in aliquo tempore ante instans: et hec via satis quadrat cum dictis aristotelis quomne quod factum est prius fiebat et omne quod corruptum es prius corrumpebatur nec modus precedens aristoteli et veritati repugnat prius fiebat secundum partes quando successiue fiebat hunc secundum modum multi antiquorum tenuerunt patet per altissiodererensis. xpresse et multos doctores illius eu licet apud eosdem prior erat in honore licet facile sit prieorem modum opugnare difficile est solutiones dabiles ab ingenioso expugnare. Et quando arguis deus prece pit sorti diligere eum ante a instans et sortes non dilexit deum an a instans: ergo sortes culpabiliter omisit ante a instans nego consequentiam: sed solum sequitur quod primo peccat in a instanti. Et quando contra illud replicas precipiat deus sorti detestari suum peccatum in a instanti. Respondeo quod replicans non intelligit seipsum penitere et detestari sunt respectu culpe praeterite modo nulla est culpa precedens a istans ex casu non deleta per gratiam: quia licet sortes peccauerit antea per annum pre teritum ponimus eum in hora tota ante a istans esse in gratia. Si dicas sortes potest elicere peccatum mortale in boc instanti et ipsum simul detestari. Respondeo negando contritio et mortale non se compatiuntur in eodem instanti. illo dato est difficultas extrinseca huic argu mento. Sed contra istud arguitur detestetur sortes suum peccatum immediate post a instans sequitur quod illud peccatum durabit praecise per vnum instans. et sic habetur quod rei permanentis datur vltimum istans esse secundum se et quodlibet sui imo quod raptim fluit de cursu communi Preterea pono quod sortes diligat deum primo in a instanti sequeretur quod sortes non esset transgressor praecepti tunc consequens est falsum: igitur. Et quod sequatur arguitur quandocunque quis diligit deum super omnia est in gratia quia dilectio dei super omnia videtur esse vltimata dispositio ad gratiam. falsitas consequentis patet quia precipiebatur ei diligere deum ante a istans et praeceptum erat rationabile ergo si non impleuit preceptum toto magno illo tempore erat deo ingratus et peccauit. Respondetur admittendo quod sortes immediate post a instans detestetur peccatum suum quia siue successiue siue in instanti actum detestationis eliciat si successiue illa detestatur incipit per vltimum instans non esse detestationis. Et illud vltimum instans non esse de testationis est primum instans esse huius peccati. Si in instanti erit perinde ac si de duobus angelis quorum vnus producitur immediate post alium: sed nego quod illud peccatum durabit praecise per vnum instans illud peccatum omissionis realiter est anima vel homo omittens. et sic hec est falsa peccatum hoc durabit praecise per vnum instans quia bene sequitur hec anima durabit ineternum a parte post hec anima est vel erit hoc pecca tum omissionis ergo hoc peccatum omissionis durabit ineternum a parte post: sed hanc concedo. hoc peccatum durabit hoc peccatum omissionis praecise per instans siue aliqua res durare potest precise per vnum instans vel ne non est michi cure: sed argumentum assumptum hoc non ostendit. Ad aliud admitto quod sortes diliga deum primo in a instanti et esto quod ipse sit tunc in gratia nichil contra argumentum quia secundum aliquos ponit obicem peccato mortali. modo solutio vult dicere in instanti terminanti totum thrmstus precepti primo peccatur si in illo non ponatur obex quomodo dilectio dei tollit peccatum alibi dictum est nobis sufficit ratio non vincit oppositum. Forte petis solutionem argumenti tenendo quod voluntas nullum actum potest elicere in instanti communiter dicitur quod omittit an a instans oportet dare aliquod tempus propter cuius paruitatem voluntas non potest elicere dilectionem dei et dabitur minimum tempus in quo potest elicere dilectionem dei vel maximum in quo non potest elicere dilectionem dei dando primum sit illud tempus b terminatum ad a instans. si no incipiat diligere deum in b incipit esse culpabiliter omittens. si detur secundum menbrum puta maximum tempus in quo non potest elicere dilectionem dei tuncante illud tempus culpabiliter omittit.

¶ Sed contra istud arguitur da vnum menbrorum minimum tempus sit illud tempus millesima pars hore terminata versus a in stans volo probare quod illud non est minimum temp in quo potest elicere dilectionem dei nec aliquid esse potest sit instans inchoatiuum b temporis c. Et incipiat sortes in c instanti per remotionem de presenti et positionem de futuro diligere deum. Arguitur sic sortes nunc incipit in c instanti diligere deum ergo nunc non dili git deum et immediate post hoc diliget deum illa consequentia est bona in proposito et per consequens ane fineb temporis diliget deum ergo b tempus non est minimum in quo potest diligere deum. si dicas dicatur vnum minus termprus quam b. puta eius octaua pars vel alia minor et illa est minimum tempus in quo possum diligere deum. Eodemmodo arguam contra te sicut supra. forte dicis non datur minimum tempus in quo voluntas suum actum potest elicere: sed datur minimum in quo potest actum certe intensionis elicere. et hoc requiritur ad dilectionem dei. Contra quecumque dilectio gradualis sufficit ad impletio nem precepti de dilectione dei vt alias probatum est videtur michi vt argumentum deducit oporter dicere quod sortes culpabiliter prio omittit sicut alia opinio tenens quod voluntas potest producere actum in instanti et adam male ponderat et hoc potest esse dupliciter solutum vel quod primo peccat in instanti terminati illud tempus vel in tempore terminato ad boc instans alibi tangemus aliqua que concernunt euiscerationem huius argumenti de sorte et platone qui continue merentur et demerentur per vnam horam et alter in instanti terminante illam horam non sit altero existente. Sed contra omnem solutionem datam replicatur probando quod sortes non peccat vsque post a instans. Contra illam solutionem tenentem quod tunc in illo instanti primo peccat vel quod peccat in tempore terminato ad a instans secundum aliam solutionem. Et hoc sic praecipiat deus cum casu sortis stante platoni quod diligat eum ante finem intrinsecum hore et omittat iam plato omittit an sortem et non omittit vsque ad a inclusiue secundum priorem solutionem nec vsque ad a exclusiue secundum aliam solutionem et plato omittit cu pabiliter ane sortem. patet. quia est praeceptum diligere deum antquam labatur hora per instans intrinsecum vel finem intrinsecum quae omnia precedunt a istans extrinsecum quod non peccat ane a instans secundum primam solutionem. patet. da istud et sit b. Contra adhuc pot implere preceptum ergo in b non omisit. Eodemmo arguam de quolibet alio instanti ante b sic facile potes argumentari si teneatur alius modus dicendi casus iste non petit aliam solutionem a casu principali. secundum vnam solutionem dicatur quod peccauit ane lapsum omnium partium proportionabilium sed in qualibet parte proportionali erat in gratia secundum aliam in istanti terminante horam primo peccat. sed dicis tunc aliquis inuitus peccat in casu pricipalis argumenti. patet. in illo instanti terminante horam verum est dicere is primo omittit. ponatur quod displicet sorti quod non dilexerit deum in tempore preterito et nunc diligat deum iam adhuc peccat peccato omissionis tenebatur diligere deum ant a instans et non dilexit deum ante a instans per te primo contrahit maculam hoc est dictu est in culpa omissionis primo in a instanti ergo aliquis inuitus peccat. Respon deo siue diligat siue non diligat in illo istanti peccabit: sed an poteratcauisse propterea non inuitus peccat.

¶ Secundo arguitur gratia expellit peccatum mortale et contra ergo oportet quod simul sint in anima. consequentia tenet quia alias expellere sese non possunt. Item vel prius peccatum dimittitur anequam gratia infundatur Et sic dabitur de lege aliquis neque filius regni neque carceris vel peccatum stat quousque gratia infundatur et habetur intentum.

¶ Respondetur distinguendo quod gratia mortale peccatum expellat vel ex natura res vt calor frigus et sic negatur vel ex pacto diuino et sic concedo. ex cuius cocessione non sequitur quod gratia et peccatusm mortale sunt simul in anima: sed illud non soluit vniuersaliter scientia huius qualibet linea opposita maiori angulo est maior et econuerso expellit opinionem quae habetur de eodem et tamen numquam simul sunt per instantia sicut explicabimus secundum materiam subiectam de gratia et mortali peccato vnde hic aduerte. si sortes sit nunc in gratia vel elicit mortale in instanti vel successiue. si primum gratia desinit esse per primum instans sui non esse primum instans peccati mortalis est primum non esse gratie et est idem istans numero si successiue homo elicit mortale peccatum tunc vltimum instans non esse peccati est vltimum instans esse gratie et sic res permanens secundum se et quodlibet sui habet vltimum instans sui esse nimirum a solo deo adnichillatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1