Text List

Quaestio 34

Quaestio 34

An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios

¶ Distin. xv. quaestio. xxxiiii. SUperius locuti sumus de emptione et venm ditione in epithomate: et quia solet esse disi ficultas de emptione vitaliciorum propterea. xxxiiii. circa hanc distin. xv. quaero an licet emere redditus fructuarios et pecuniarios.

Pro solu. nonbis ¶ aliquas distinctiones in primis quod reddituum quidam certus vt quando leuas determinatam pecuniam decem vel viginti vel aliquid aliud vnum modium tritici vel duos. Alius est incertus vt quando emis quintam partem fructuum vt fecit ioseph. genesis clvii. licet erat specificatio per nomen tamen determinate nescitur quid futurum sit. Alia diuisio cuus vnum membrum est perrarum quod reddituum quidam est personalis qui constituitur in alicuius persona potentis vltra victum et vestitum lucrari aliquid alicui vendere vel dare. Alius est redditus predia lis.

¶ Tertia diuisio: reddituum quidam est fructuarius vt redditus dandi res vtiles a pecunia. Alius pecuniarius vt ille qui in pecunia constituitur

¶ Quarta diuisio reddituum quidam est perpetuus ui me et meis heredibus constituitur. quidam temporaneus quinon est ad perpetuum tempus semper intellige genus diffiniti et talis redditus habet tres ramos: quidam ad decem annos vel vltra / et dicitur redditus non ad modicum tempus. quidam sub decem annis et dicitur ad modicum tempus: quidam est ad annos incertos puta ad vitam hominis et dicitur vitalicium et dicitur a vita pro qua ordinatur ipse redditus. Insuper redditus perpetuus est duplex / quidam irredimibilis qui redimi non potest saltem si ego emens non consentiam / hoc est di tere tu non potes extinguere ipsum ius quod ego hapeo in reditibus quandocunque vis. Alius est redimibilis vt quando ego emo ducentis scutis in terra tua ius leuandi quotannis decem scuta illa conditione adiecta quod quandocunque tu das michi ducenta scuta non habebo vlterius ius in terris tuis. Secundo notabis licet ita ordinate multiplex vniuocum potest diffiniri et postea diuidi tamen in idem redit et non est lucidum quae res est iste redditus placuit incipere a faciliore. Postquam a multis et magnis concenditur quod non licet eme re redditus pecuniarios eo quod redditus pecuniarii sunt decunia et propterea dannarunt redditus pecuniarios. Alii et melius tenent oppon sed fugientes a pecunia visum est eis licet emere redditus pecuniarios et non licet emere decuniam ponunt redditus pecumiarsos esse ius leuandi pecuniam quod quidem ius non est pecunia: et sic vmbratice per transeunt non modo canoniste et legiste quorum modus est sine radice loqui sed theologi: propterea opus est petere quid es redditus et quae res ius habendi redditus. postea secundum doctrinan ii. de ce. et mum. loquendum est vt ptules et descendendum est in contionis mote dissolutionem. Notandum est tertio cum non placeant min relationes reales nec rationis. Di co redditus pecuniarii sunt pecunie redditus vini sunt vina redditus bladi sunt blada et ita de similibus redditibus. probatur conclusio redditus pecuniarii sunt aliqui vel aliqua et non nisi pecunia et eodemmodo de redditibus vini sunt vina. probatio minoris da oppositum peto quaeres est illud ius substantia vel accidens. si primum corporea vel incorporea oportet descende re in hoc quod intendimus ius recipiendi pecuniam non est vnus baculus nec domus et ceteris: eodemmodo de accidente petetur et respondens non confugiens ac relationes non potest inuenire aliud et tunc restabit quid dicet nominalis tales relationes negans. Insu per si aliqua ratio probaret quod redditus pecuniarius non esset pecunia hoc ideo est vt aduersari arguunt: sicut de hoyta in suo tractatulo et alii. frequenter homo emit illud quod non est illi redditus vini non sunt ante autumnum et tamen homo in hyeme dicitur eme re redditus de predio tuo: hec ratio nichil valet emo ampliat importat actum anime interiorem. Rursus ratio henrici de gandauo que plus ponderatur a pluribus est equaliter debilis quod pecunia non potest emi cui de hoyta alii innituntur sed pecunia debet esse medium in commutationibus et non terminus: hec ratio est parui momenti homo emit taceas argenteas / cathenas aureas que sunt eiusdem speciei essentialis cum pecunia: res artificialis non distinguitur a re naturali vel rebus naturalibus vt probabilior tenet sententia quare oportet concedere illas de obliquis temporibus sortes pecuniam emit. patet sortes hoc argentum antequa erat redactum in pecuniam emit hoc argentum est vel fuit pecunia: ergo sortes pecuniam emit: quamadmodum oportet concedere hic denarius creuit in monte / hoc aurum reperiebatur in tago / hec camisia super dorsum tuum creuit in orto patris tui: ille de presenti non conceduntur pecunia est terminus connotatiuus supponens pro auro vel argento vel alio metallo connotando quod habet sculpturam et cetera que requiruntur que dependent a voluntate superioris vel si periorum alia non est pecunia: modo non licet emre istud boc inquam non valet quia licet ille terminus sic connotet tamencum constat pecuniam et non pecuniam esse eiusdem speciei essentialis: quia res non labitur de specie in speciem essentialem: ergo vnum est ita emibile per legem nature sicut aliud nec legitur aliqua prohibitio illius emptionis per aliquam legem positiuam igitur: si dicas. v. ethicorum. inuenta est pecunia vt esset medium et non terminus in com mutationibus hoc conceditur regulariter est medium: sed interdum potest esse terminus quam admodum indubie ante inuentionem nummisinitatis homines poterant capere aurum vel argentum sine sculptura pro medio ita quod agricola poterat dare calceos pro frustro parui auri vel argenti. sicut hispani mercantur cum aliquibus insularibus vltra equatorem et cum illo frusto emere calceos vel necessaria sed sic fuissent multe deceptiones in materia: propterea legunlatores et principes statuerunt artificiose et subtiliter sculpere aliquod metallum ne fierent. deceptiones: et aliquod rarum parui ponderis statuerunt esse magni valoris / difficile esset mercatori bus variarum patriarum bene negotiari sine talibus aliquam monetam minoris valoris statuerunt propter necessaria vite humane ad parua emenda et ad distributiones pauperum et aliarum terum: es hoc erat magis consentaneum: ergo non est contra legem nature emere pecuniam: ego etiam nunc li cite possum emere pecuniam aureos solis sicut pos sum emere domum vel equum: item quando est causa bium paruum est discrimen ab emptione. Ex quo toto patet ego emo interdum redditus qui non sunt nec vnquam erunt. ad hoc quod ego emam a te redditus sufficit quod ego volo habere ius leuandi redditus vel volo te obligari ad dandum michi redditus pro praecio et tu vis ad hoc obligari.

¶ Istis notatis descendo in conclusiones questioni responsales.

¶ Prima conclusio est: licet emere redditus perpetuos siue fructuarios siue pecuniarios dummodo datur precium secumdum consuetudinem patrie equiualens probatur conclusio per commune factum hominum ita est vbilibet illud est de iure gentium quod redditus vendantur si quis eget magna summa pecunie vel dest derat aliquod honestum quod habere non potest sine pecunia licet ei vendere terram perpetuo vt habeat pecuniam. hec conclusio non debet alicui esse ambigua quo ad redditus fructuarios vel prediales: sed idem est de pecuniariis vt supra probatum est. dicitur in conclnsione dummodo datur precium secundum consuetudinem que interdum minor erat nunc vero maior. centum scutis in manu emuntur quinque scuta in redditibus: et vnum scutum pro viginti. et licet in successu temporis plus recipietur in fructu quam erat pecunia primo data: tamen centum scuta in vnica datione secundum consuetudinem patrie tantum valent sicut quolibet anno leuare quinque scuta. fortassis homo cum centum scutis in anno lucrabitur quinque scuta / octo / vel decem vel supra. difficilius est homini dare magnam pecuniam simul quam successiue / homines minus curant de heredibus quam de se / et minus de nepotibus quam filiis / minus de pronepotibus et abnepotibus quam nepotibus / et sic consequenter procedendo: ergo sic vendendo seruatur medium iusticie in venditione. ex quo sequitur sortes et sui heredes iuste recipiunt centum mille scuta pro centum scutis et si mundus esset perpetuus homo iuste pecuniam infinitam potest per se et suos heredes suscipere potest pro centum scutis imo pro decem vel quinque scutis. multi gentiles existimarunt mundum perpetuo duraturum non tamen obstante vsi sunt isto modo vendendi redditus et emendi nec aliquid iniuste videtur inuolutum esse in talibus contractibus nisi aliunde ab extrinseco proueniat.

¶ Secunda conclusio et est ferme ad hanc primam sequens. licet emere redditus temporaneos: puta possum emere pro vita mea fructum viginti scutorum puta vitalicium. patet possum emere mille scutis ius leuandi quotannis quinquaginta scuta hoc est realiter quinquaginta scuta perpetuo hoc est pro me et heredibus meis: ergo a fortiori possum mino ri pecunia emere ius leuandi quotannis quinquagi ta scuta. tenet consequentia quia secundum iudicium omnium minus est estimabile emere pro me solo quam pro me et heredibus meis. Ex quo iterum sequitur secundum quod homo verisimiliter est victurus secundum hoc debet quotari quota pecunie cum qua vitalicium emitur ita quod sexagenarius minus debet dare quam quadragenarius ceteris paribus / et valitu dinarius iuuenis minus quam bene sanus coetaneus

¶ Tertia conclusio licet emere redditus cum conditione adiecta quod emens reuendet quando vendens pabit pecuniam que dabatur a principio: hec conclusio licet a multis interdum negabatur apparenter ex prima sequitur saltem cum adiectione verorum lucidorum sequitur licet emere et vendere perpetuos ex prima conclusione et seruatur iusticia per hoc quod vendens tantum recipit in valore secundum consuetudinem patrie sicut emens licet non in successu temporis: sed hoc idem hic seruatur vendens hapuit totam pecuniam a principio datam in eius do minio et vsu: et hoc secundum iudicium prudentum et consuetudinem patrie. dicitur tantum valere sicut fructus quem interim emens suscepit. sic factum est in terra promissionis leuitici vigesimo quinto: ergo illud est licitum. Forte dicis in illa lege permittebatur vxorum pluralitas in ista lege non licet: ergo probatio nulla hoc non excludit argumentum in noua lege vxorum pluralitas est vetita et non venditio cum conditione adiecta reuendendi nec par ratio pro vtroque suggerit cum vnum sit contra legem nature extendendo legem aliud vero non. nec valet dicere quod quilibet nunc tenetur vendere reddi tus cum illa conditione adiecta vel computare fructus in sorte solutionis quia deus voluit illos ad hoc obligare pro tempore illius legis modo illud non est morale ergo nunc non obligat. Item deus seruauit sibi specialius iudeam quam ceteras regiones erant coloni et terra domini vt ibi patet ipse miraculose cum eis bellauit: non tamen nego quin idem potest facere cum quacunque terra si vellitet expresse. illud habetur C. de pac. inter empto. et ven. l. sifundum. patet in tuenti. Hoc iterum probatur auctoritate martini quinti in quadam extrauagantem que incipit: ad futuram rei memoriam. et in extrauaganti calixti tertii que eodemmodo incipit hec conclusio ergo non est dubia. inane est cartas replere probationibus.

¶ Contra primam conclusionem arguitur et sic potissimum circa illam particulam de redditu pecuniario x ista conclusione datur vsurariis et malis via palliandi circa vsuram et opprimendi pauperes hoc est in conueniens: ergo et origo quae antecedit. antecedens patet: quia diues dicit protinus pauperi petenti mutuo non dabo tibi mutuo: sed emam a te redditus annuos quousque michi persolueris dabo tibi scuta mille et leuabo quinquaginta scuta quousque reddas sed quid est hic nisi palliata vsura.

¶ Preterea vel cui libet licet emere istos annuos redditus vel alicui sic et alicui non: non primum aliqui nimis habent et es set contra vtilitatem rei publice quod plus haberent eo quod ipsi et eorum liberi postea ocio torpent et in alia fa¬ cinora incidunt: quia ocium est mater flagitiorum: sicut labor eorum nouerca. non secundum quia vnus biues emere potest / pauper emere nequit / et qua ratione vnus et alius: ergo quilibet potest et non est status in emptione reddituum: et sic sine termino dapuntur auaricie cornua que crescit ad crementum pecunie. dicente satyrico. Crescit amor nummi quamtum pecunia crescit. Ad primum nego quod malis datur via palliandi et incidendi in vsuram quia per opus iusticie non datur occasio ruine / licet alii interdum accipiant. licite diues pauperi cui non obligatur ex pcepto mutuare. potest mutuum negare et subiungere quod ei placet emere annuos redditus pecuniarios vel fructuarios in omnibus bonis vendentis vel in determinata terra vel bonis. dixi cui non tenetur ex praecepto quia cui diues tenetur dare elemosi nam tenetur dare mutuo de precepto.

¶ Sed contra illud arguitur: iste contractus in nullo nisi in solo verbo et denominatione differt ab vsura: ergo contractus est illicitus. probo antecedens: capio sortem qui dicit platoni dabo tibi mille scuta mutuo dabis michi quotannis quinquaginta scuta: cicero dicit titio emo a te ius percipiendi quinquaginta florenos annue istis mille scutis videtur quod equaliter isti duo icite vel illicite leuant quinquaginta aureos. Respondetur quod non est idem ille qui mutuat dat alteri ominium rei mutuate si ergo leuat aliquid ratione mutui illius illicite leuat: etiam potest petere totale quamdo vult vel in termino signato alter emens non potest petere capitale et leuat ratione sui redditus empti. Forte dicis sortes emit suis mille scutis quinquaginta scuta a platone habente in bonis et terris centum mille scuta: ergo hec quinquaginta emit vel ila vel omnia quinquaginta que plato habet: secundum non est dicendum / nec primum: quia non est maior ratio de vno quam alio. Respondetur emit quinquaginta scuta et hic potest esse talis solutio sicut solet ibi fieri debeo tibi equum quod omnem equum michi debes sed dando vnum equum satiffacis debito: sic potes in proposito dicere non inuocemus auxilium sanctorum in materia nostra nec valet iterum dicere quod hanc pecuniam recipit ratione pignoris imo ratioe nercis quam emit. quinquaginta scuta sunt merx empta nec valet iterum dicere tenet se plus in securo quam alium tum primo ipse non est omnino securus si alter omnia bona amittat negligentia sua vel casu fortuito aqua vel igne ipse nichil habebit: secundo non inconuenit quod pars sua sit securior quam alterius situt mercator vendens predium facit mercantias pat alteri terram mercatoris lucrum fortassis non est ita securum sicut alterius sufficit quod secundum iudicium prudentum pecunia reputabatur equiualere n valore merci non autem in quantitate molli vel mathematica. si dicis si mercator a quo emis reddi tus quinquaginta scutorum isto anno nichil lucratur an potes leuare totam pecuniam tuam: dicitur quod sic quamadmodum do mercatori mille scuta pro a terra ua ipse nichil lucratur sed omnia in fortunio amittit non teneor ad restitutionem.

¶ Extoto illo se¬ quitur quod homo potest tantum lucrum licite habere sicut habet vsurarius tamen alia via intensio mu tum hic facit. Et si dicas si sortes dicat platoni mu tuo tibi viginti sic quod des michi quotannis vnum es restitue illos quandocunque volueris hic est vsura et solo verbo differt ab alio contractu dicendo emo a te. Respondetur quod hic non est mutuum in mutus datur facultas mutuanti petere pecuniam hoc est lus repetendi siue repetat siue non: et sic licet vtatur verbo mutuo ex vi contractus mutatur in alia specie contractus Ad aliud an cuilibet passim licet emere huiuscemodi redditus. Respondetur multa licent que non expediunt tamen aliquibus expedit vtputa pro fundationibus altarium religiosorum hospitalium pauperum / impotentium / et membris orbatorum. Si dicas aristoteles precipit tales membris orbatos abiicere. vii. politicorum. xvi. ex translatione leonardi sic est clara littera. Circa expositionem autem vel educationem puerorum lex sit nihil orbatum natura fore educandum. et idem videtur plato tenere in tertio dere publica. Respondetur quod ar stoteles in hoc multum aberrat a ratione / pariformiter et plato paruulorum studentium et laborantium pro re publica et alios docentium in sacris eloduis et similibus: sed an liceat fortioribus et diuitibus non videtur ratio sufficiens licet non omns tales damnen sed citius debent prouidere sibi laboribus quam per red: ditus ocio vitam inertem transigere et volentes illud excutere ab eorum humeris ade dictum in su dore vultus tui pane tuo vesceris. et iob. v. homo enim nascitur ad laborem sicut auis ad volandum. frequenter irrationabiliter pauperes opprimunt nobiles et diuites partim fraude partim minis eorum terras acquirentes finaliter vt domus eorum extollant in altum que postquam subleuate sunt corruunt: ex male quesitis vix gaudet tertius heres. et dicente alano quomodo stare potest titubantis machina muri

¶ Arguitur contra secundam conclusionem argumentis henrici gandensis. vsus pecunie est eius distractio et alienatio igitur pro nummo nullus potest aliquid leuare et si accipiat aliquid capit illud pro quo nichil dedit et sic capit alienum. declaratur exemplo si quis det centum scuta alicui vt quotannis leuet decem scuta iam in vndecimo nichil debet leuare quia capit aliquid vltra sortem: ergo est vsura Item talis minus intendit dare de suo quam accipere de alieno quia alias non emeret tale vitalicium: igitur. Respondetur talis dans centum scuta emit ius leuandi quotannis decem scuta et realiter emit scuta vel eorum valorem ante ostensum est non incon uenire quod quis emat pecuniam non video cui legi est dissonum non nature / nec diuine / nec humane in vndecimo anno nego quod capit alienum imo suum ius es hoc non est vltra sortem sed includitur in ratione sortis quamdiu viuit: et licet successu temporis plus recipiat quam primo dedit in quantitate molli vel mathematica non tamen in valore secundum iudicium prudentum. illud argumentum probaret equaliter quod illicite ate emo equum cum cuius locatione lucror successu temporis quadraginta scuta. probaret pariter quod illicite emerem aliquos agros successu temporis plus leuo quam a principio dederim. si dicas non esse idem quia equus et ager sunt nati fructificare non autem pecunia hoc non valet si equus relinquatur sibiipsi sine hominis applicatione: et similiter ager parum vel nichil fructificabunt et sic pecunia est nata fructificare id est importare suo domino fructum si dominus prudenter applicet puta in mercantiis mobilibus vel in emendis agris. Ad argumentum quo dicis talis intendit minus dare quam recipere. Respondetur stat quod non vel dubitat nescit certitudinaliter an sit victurus quousque leuet totam pecuniam sed dato quod sic concedo quod intendit lucrum sic etiam intendit venditor et hoc regulariter contingit inter omns ementes et vendentes. cui astipulatur casus illius qui in nundinis dicebat se scire cogitationes omnium in illis tandem in hanc sententiam prorumpens quilibet venditor vult care vendere et econtrario emptor. imo si sortes emeret ducentis scutis redditum viginti scutorum a platone quotannis et relinqueret totam pecuniam in manu platonis viginti annis vel platone petente ad eius vtilitatem ad mercandum vel ipsis in hoc conueni entibus iuste potest sortes capere a platione in fine ten poribus viginti annorum quadringenta scuta / hoc est duplum ad capitale quod primo dedit et recipere vlterius quamdiu viuit viginti scuta quia solum capit suum. accipe analogiam semper in aliis redditibus quia semper ibi erit manuductio solutionum. Secundo arguitur emens vitalicium et vendens exponunt se fortune et illi totum casum committunt sicut lusores ad taxillos sed talis ludus est illicitus eo quod lucrum et damnum committuntur fortune igitur. Insuper si quis debet emere vitalicium oportet habere oculum ad vitam ementis si sit iuuenis vel senex / valitudinarius vel robustus / et secundum hoc proportionabiliter ponere: sed probo quod non capio vigenarium qui emit vitalicium / et sexagenarium: et ponatur quod est verisimile secundum iudicium prudentum et secundum eorum bonum regimen quo vtuntur viuent. lxxxi. annos sicut plato vel. lxii. sicut aristoteles: tunc iuuenis vigenarius debet dare plus in triplo quam sexagenarius qui putatur viuere ad annos platonis: quia qualis est broportio inter annos / talis debet esse inter pecunias datas. si dicas ratione periculi non oportet. contra ratione periculi tolle parum quid et sic iuuenis semper debet dare ferme triplum vel triplum ad se nem qui fortassis morietur ad duos annos. Insuper vendens vitalicium semper desiderabit mortem alterius vitalicium ementis eum intoxicando vel ei nocendo ergo contractus est illicitus: nec valet dicere quod argumentum equaliter concludit deheredibus qui desiderant bona parentum quia caro et sanguis eos retrahit ab illicito communiter heredes sanguine coniunguntur eis derelinquentibus hereditates. non alias est prohibitum beneficium non vacans promit tere. Ad primum nego quod committunt se fortune sed rationi vtrinque est apparens ratio vterque lucratur vel verisimiliter secundum iudicium prudentum lu¬ crabitur: secus est de ludis quod vni est bonum alteri est nociuum lusores se habent sicut due contradictorie quod est vni bonum est alteri malum et econuerso ementes vitalicium et vendentes magis participant legem subcontrariarum que in materia contingenti sunt vere sic inisto contractu communiter contingit quod ambo lucrantur. Ad secundum argumentum conceditur quod oportet habere respectum ad longitudinem verisimilem vel breuitatem vite sed non oportet proportione arismetica procedere in pecunia danda pro vitalicio sicut est inter annos ementium vitalicia sed oportet alia etiam considerare periculum vite illius iuuenis. interdum moritur agn culus ita cito sicut antiqua ouis vt antiquo dicterio dici solet sed hoc est rarius. Secundum ad quod respiciendum est homo multum simul vendens vel emens meliori foro emit vt patet per mercatores / institu tores / et anxiatrices quam pauca simuls emens vel vendens et propterea vendens iuueni vitalicium respicit ad periculum vite future. respicit insuper ad totalem summam leuatam quam similis capit supra quam tantum lucrabitur secundum iudicium prudentum vel fortasse amplius quam capit. Ad tertium dicitur quod si ven dens vitalicium desideret mortem alterius male de siderat si sit bonus hoc non desiderabit et dato quod de siderat liberari a solutione debiti quod fieri non potes nisi per mortem alterius non tamen oportet deside rare mortem alterius. actus desiderandi potest cade re in vnum obiectum et non in aliud argumentum equaliter concludit de heredibus non consanguineis et quando dicebatur non alias est vetitum conferre beneficium alicuius viuentis et vbicunque est eadem ratio debet esse idem effectus: distingo vel in rationibus naturalibus vbi naturalis ratio et non lex positiua est causa prohibitionis et sic concedo: in po sitiuis non oportet penosa sunt tenenda in propriis terminis sed non ad alia amplianda: quod clare patet quia adhuc romanus pontifex dat gratias expecta tiuas vbi est ferme eadem ratio. Sed hic notandi est quod non licet cuipiam passim emere vitalicia sed illi de generibus ante dictis. de studiosis viris patet. bonus in foro malus in studio dici solet: propterea conduceret pro tempore quod homo licteris deditus haberet necessaria vite in quibus non esset inuolutus de quo esset spes profectus in posterum in eo clesia dei: nec emat aliquis portionem certam a lai cis quia plerunque bona portio a principio mutaretur in malam et finaliter ad non gradum descenderet hoc frequenter euenit postquam pater propriis liberis omnia relinquit ipsi de patre demum fatigantur sed emat certam quo tam annue per obligationem certam: tali securitate vsus est thobias senior / vel emat ab vno bono cenobio boni cenobite eum ementem vitalicium non decipient. Contra tertiam comclusionem arguitur: vel emens redditus cum conditione adiecta reuendendi quando placet venditori debet dare tantum pro redditibus emendis ac si illa conditio non apponeretur vel non neutrum est dicendum igitur: breuiter sine discursu argumenti respondetur dico quod minus potest dare quia minus valet habere incompletum dominium alicuius rei quam habere completum in conclusione tertia venditor preser uat ei ius vendendi ita quod si quis licite decem scuta reddituum perpetuo ducentis scutis emeret potest paulo minus dare secundum arbitrium boni viri pro illis decem adiecta conditione reuendendi quanto minus datur tanto citius alter liberabit: sed emens potest ita parum dare quod non seruatur iustum precium siue alter mox redimat siue non. et si arguas vel vem dens redimit terram vel non. si secundum oportuit dare equaliter cum conditione adiecta vel non ad secta. si primum emens habebit suum et illud quod interim recepit et sic ei non fit detrimentum: ergo ei equaliter valet / siue ponatur conditio / siue non ponatur. Respondetur siue redimat siue non terra minus valet ementi: cuius causa est non ita bene colit agros acceptos vel domum quia dubitat quando alter redimit si sit liber taliter emptus non audet emens eum notare in margine / vel facere fructus uos. Item est sollicitus et anxius quid faciet de pecunia quam alter est forte allaturus et illa anxietas est estimabilis precio et per consequens minore pecunia potest terram emere ista condictione adiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 34