Quaestio 2
Quaestio 2
an fraterna correctio sit de praecepto.
¶ Distinctionis decime none questio secunda. SEcundo circa hanc distinctionem decimam s nonam queritur an fraterna correctio sit de precepto.
¶ Pro solutione questionis noto quod fraterna correctio est caritatiua admonitio de peccato cauendo. et affirmatiue respondetur ad titulum questionis. Ecclesiast. decimo septimo. vni cuique mandauit deus de proximo suo si elemosina corporalis in necessitate sit de praecepto a fortiori spiritualis de impedimento peccati si non annunciaueris ei sanguinem eius de manu tua requiram. Ezechielis tertio. facientis culpam habet qui potest corrigere negligit. octuagesima sexta distinctio ne. Culpam. sed error correctio fraterna est preceptum affirmatiuum obligans pro loco et tempore hoc est certitudine morali mihi constat hic est corri gibilis a me et nunc est optimum tempus nec sunt alii ad quos magis correctio spectat qui iudicio pru dentum eum corrigent si iudicem quod eum exasperabo et ad iram prouocabo tacendum est vel nunc est neptus correctioni vel iratus vel iudicatus absor ptus tristicia non est procedendum quare Eliaphathemanites baldach sintes et sophar naamachites septem diebus et septem noctibus cumiob sederunt antequam secum disputare orsi sunt iob secundo putantes eum absorptum tristicia et ira. Quo fit stat sortem non corriplinter platonem et ciceronem sine illorum peccato quando vterque credit alium elatorem animarum inter scabella duo cecidit anus humo si vterque de alio dubitat et putat alium scire de peccato conueniant inter se secundum personam viri corrigendum est si superior mansuete et sine strepitu contumelia vel verbere. vnde apostolus prime ad thimotheum quinto. seniorem ne increpaueris sed obsecra vt patrem. propterea dionysius redaraguit demophilum monachum quia sacerdotem et se maiorem correxerat irreuerenter eum percutiens et ab ecclesia eiiciens de casu inter petrum et paulum. ad galathas secundo. peccantem coram omn bus argue coram omnibus vt ceteri timorem habeant. vt prima questione septima. capitulo. paulus. non oportet vagari ad corrigendos proximos et eorum vitam explorare: sed peccata incidentia remo uere oportet. iuxta illud beati augustini in libro de verbis domini admonet nos dominus noster non negligere inuicem peccata nostra non querendo quid reprehendas. sed videndo quid corrigas alioquin effice remur exploratores vite aliorum contra illud prouerbiorum vigesimo quarto. non queras impietatem in domo iusti et non vastes requiem eius etiam de venialibus et paruis non est insistendum. Preterea notabis circa illud math. decimo octauo. Si peccauerit in te frater tuus peccatum fratris potest triphariam se habere vel est publicum et notorium / vel sic occultum quod probari non potest nec est diffamatus vel est partim occultum partim manifestum hoc est apud aliquos graues fama est lesa vel aliquibus duobus vel pluribus constat in primo membro non requiritur secreta admonitio cum prelatus potest talem corrigere bonum est tamen illi dicere ac si esset aliqualiter occultum secreta admonitio de qua loquimur est ad seruandam famam que nunc est amissa si peccatum sit omnino dccultum solus ego scio: et tunc distinguo vel est in detrimentum temporale vel spirituale aliorum vtputa est clauiger vel custos porte vel curam habens vt anthenor et eneas de troia secundum daretem vel est hereticus ad inficiendum populum si credam quod propter meam secretam admonitionem quiescit ibi sistendum est sinautem dicam illi qui potest occurrere salua eius fama secundum quod est possibile bonum commune et salus innocentum est preferenda fame hulus mali. si peccatum sit nociuum ipsi peccanti soum quod non potest probari ego solus scio nec peccator est infamatus tunc est monendus et si audierii bene est sinautem sistendum est nec denunciandum est prelato. Si peccatum sit preteritum nescirem probare et factum est si futurum iudicio meo sanior est modus ille quod non debeo adducere primo vnum te stem et postea alium vt sic habeam duos testes. secundum illud beati augustini non debeo esse explorator vite aliene et hoc prelato inquantum prelatus si videatur esse bonus potens tenere materiam secretam et alium impedire a peccato possum ei dicere inquantum paulus vel petrus. et illud roboratur vicesi¬ ma secunda: questione sexta. capitulo. hoc videtur de illo qui audit alium falsum iurare si peccatum sit partim occultum puta fama publica non est contra hunc sed pauci sciunt possum procedere secundum doctrinam euangelicam primo vnum testem adducendo eorum qui sciunt postea alium. Sed contra dicis ioseph Senesis trigesimo septimo. accusauit fratres super crimine pessimo et tamen non loquitur scriptura de correctione secreta. Insuper beatus augustinus dicit in regula qui non corrigitur per secretam admonitionem fratris denunciandus est plato non tanquam publice persone. Respondetur for te ioseph admonuerat eos in secreto etiam iuuentus reddidit eum in hoc incircunspectum non valet dicere accusauit et non denunciauit in accusatione si probationem non inducat punitur pena talionis. secus est in denunciatione de beato augustino potest dici intelligit dummodo peccatum est partim publicum vel loquitur de occasionibus vel aliquibus leuibus aliqui solent aliqua parua errata confiteri publice in capitulo que non lacerant famam.
¶ Dubitatur que res est fama et an eam rodere sit grande peccatum. Dicitur fama nonnunquam capitur bro gloria. vt virgilius primo eneydos. Sum pius eneas raptos que ex hoste penates. Classe veho metum fama super ethera notus. Interdum capitur pro iudicio hominum quod habetur de aliquo qui interdum est inter paucos: interdum inter plures secundum quod plures habent iudicium actuale vel habituale de aliquo et in vtranque partem capitur in malam. quarto eneydos. Fama malum quo non est aliud velotius vllum. Mobilitate viget vires acquirit eundo. et que sequuntur. Dicitur quod est grande peccatum. quod patet: est frenum retrahendi hominem a peccato: ergo illud tollens vt homo in vitium pre ceps ruit magnam iniuriam fratri facit. Insuper fama prestat opibus. Ecclesiast. quadragesimo primo. curam habe de bono nomine hoc enim permanet magis quam mille thesauri magni et preciosi. vide hoc in lenonibus et abiectis mulieribus: imo sicut dicunt cum habetur aliqua mala opinio inter aliquam mulierem cum aliquo est periculum perdende incontinentie detrahere fame alterius causat rixas scismata et reddit detrahentem inuisum et comtemptibilem: propterea patres ordinarunt lectiones salutares in mensa ne homines sinistre loquantur et religiosi: propterea sedent super vnam partem et non ex opposito solent nostrates dicere si auferatur portio a monito mehosensi silebit. silentium in claustro silentium post completorium hinc beati augustini carmina in luce prodierunt. Quisquis amat dictis absentum rodere vitam. Hanc mensam velitam nouerit esse sibi. Quare quodam magno prelato detrahenti aliis dixit vel abiret vel carmina de leret. vnus bonus religiosus incipiens studere cum venit ad dixi custodiam linguam meam: noluit pro cedere vlterius dixit satis se habere de hac vna lectione. et cum quidam iusserat cuidam prudenti philosopho adire macellum et optimas carnes et pes¬ simas emere quiattulitlinguam si bona est lingua est optima caro: si mala pessima. Propterea ligurgus apud lacedemonios statuit vt nullus adolescens in publico consersu loqueretur nisi rogatus. E pytagoras samius auditoribus indixit silentium aliis maius aliis minus secundum eorum capacitatem vt intelligerent antequam loquerentur hinc duos oculos et duas aures et vnam linguam nobis contulit deus dentium multitudinem cum labiis vallatam et cum quidam soloni in conuiuio exprobraret quod stultus esset eo quod taceret cui solon scito stultos nescire tacere signum sabientis est scire silere detractio et contumelia differunt in connotato: aliqui dicunt detractionem esse circa famam / contumeliam contra honorem seiugent queso illi honorem a fama. dico quod detrahere est male dicere de aliquo in absentia. contumelia est ipisum afficere iniuria in presentia contingit dente canino famam alterius ledere de per se ei falsum imponem do vocando eum malum vpocritam rusticum vel negando eum ita doctum ita probum esse vt asseritur. interdum crimen occultum preter rationem dicendo. sed hic nota corrosor fame qui est dicatulus acerans famam huius et illius sua in absentia peramplius denigrabit te non mireris cum doctioribus te et melioribus detrahit et tibi similiter detrahet a liquis de per accidens hoc est preter intentionem ex nimia dicacitate famam alterius denigrat et illud peccatum est minus. Sed subdubitas an peccator teneatur fratrem corrigere. dicendum duplex est peccator scilicet publicus et occultus: similiter est correctio publica et occulta occultus non deobligatur ab hoc precepto nec in occulto nec in publico potest reniti peccato fratris nec aliquem scandalisat in publico non decet si sit publicus peccator. secundum illud psalmiste. peccatori dixit deus quare tu eneruas iusticias meas et assumis testamentum meum per os tuum. Psalmo quadragesimo nono. glosa interlinearis augustini hoc contra predicantem securus tamen qui audit a quocunque audit. et glosa marginalis cass. quare eneruas id est quasi communi sermone ad hierusalem profers aliquid de mes maiestate hoc contra predicatores inquit: non enim lectionegatur ad boc allegat illud prime corinthiorum non. Castigo corpus meum et in seruitutem redigone cum aliis predicem reprobus efficiar notanter predicem et non legam stat virum bonum dicere et non bene sicut grammaticum et non gran matice secundo ethicorum cui quadrat illud beati grego rii cuius vita despicitur restat vt eius predicatio con lemnatur et est auctoritas canonisata. iii. questione vii. capulo. infames. § finali.
On this page