Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
An sacerdos potest uti clave in quolibet?¶ Distinctionis decime none questio prima. CIrca decimam nonam distinctionem queritur an sacerdos potest vti claue in quolibet
¶ Pro solutione questionis notabis omns transferentes secundum aliquam similitudinem transfe runt sicut hostium materiale per clauem clauditur et aperitur sic sacerdos euangelicus per potestatem ti traditam claudit et aperit peccata in confessione detecta: propterea dicitur habere claues et claues dicuntur esse in ecclesia. In lege mosaica non erant huiusmodi claues sed precesserunt in figura. Officium sacerdotum legalium in tribus erat claudendo et ape riendo mundis et immundis materiale templum secundum ritum legis in oblatione sacrificiorum et oblatione sacramentorum legalium in mundatione aliquarum irregularitatum que incurrebantur secum dum legem in principio scilicet templo secundum du¬ pticem sui partem sanctantum sanctorum et etiam precessit figu ra ecclesie secundum duplicem sui partem militan tem et triumphantem secunda duo habent sacramen ta noue legis respondentia et purgationem a pecca tis. Sed que res est clauis dubium est inter sapientes aliquibus dicentibus clauis est potestas et caracter sacerdotalis realiter et hic modus est communis aliis ponentibus claues esse respectus et plu res esse claues difficultas est potius methaphisica quam theologalis cum omes conueniunt in quem effectum potest sacerdos sicut superius de baptismo diximus baptismus est aqua: aliter alii dicerent sed in hoc conuenimus quod baptisatus vno modo est. alio modo baptisatus nisi aliunde accidentaliter differamus sed quia non est modus educati in philosophia quemadmodum theologum decet nescire de qua re loquatur more sit aci: propterea dicam sicut sentio in hac parte iste claues non distinguntur a sacerdo te vel signo sensibili quo ordinatur nec potestas or dinis probatio vel clauis est respectus distinctus a fundamento sicut aliqui existimant et hoc nonnulli tales sunt prout supponitur et suppositio ferme ab omnibus huius studii admittitur non est petenda pluralitas vbi paucitas sufficit de multiplicatione rerum vel est caracter et hoc non ordonon potest dici caracter ordo est sensibile signum cum est sacramentum. augu. ponit signum sensibile in diffinitione sacramenti vt in capite quarti diximus: modo quae libet species debet includi subgenere. Item si animapresbyteri cum caractere ponatur in corpore pla tonis laici non videtur habere has potestates: igitur cum non videatur quid rationabilius dici potest quam sacerdos ponamus esse sacerdotem.
¶ Sed contra illud argumentor math. xvi. christus dixit petro ti bi dabo elaues regni celorum: ergo sunt plures sacerdos est vnus igitur. Preterea iste potestates re aliter distinguntur quod patet diuersis temporibus dam tur nunc a prebytero et primo a christo in cena ordinauit apostolos sacerdotes et dedit eis potestatem suum corpus consecrandi. luce. xxii. post resur rectionem dedit eis potestatem absoluendi. iohan. xx. cum diuersis temporibus dantur ergo possunt adinuicem separari ergo realiter distinguntur. Ad primum etiam vnus sacerdos est plures res sic verba calix et hostia totum est sue partes et sic. de virtute sermonis sunt plures sed hec responsio es sophistica dicitur licet clauis sit plures res non tamen est plures claues dico quod est plures id est potest in plures effectus sic anima vocatur plures potentie quia potesi intelligere et velle et tamen intellectus est voluntas similiter sortes habet duos gradus scilicet in theologia et in iure pontifico quero que res est gradus vel quam entitatem acquirit quando est factus magister nullam vt opinor sed nunc potest presidere publice et predicare in vniuersitate et non ante cum aliquis est magister in artibus potest in artibus regentare parisius et non ante sed in hoc est dissimile quod vnum est constitutio humana et oppositum potest fieri ab homine non autem in nostro casu dicimus iste habet duos gradus. Ad aliud non habet colorem: patet de duobus gradibus successi ue acquisitis licet theologia sit habitus vnus vel plures tamen doctoratus in theologia est theologus dirige argumentum tuum contra illud magisterium in artibus et doctoratus successiue acquiruntur hoc est homo successiue suscipit has denominationes Ex isto patet quod clauis fuit antequam fuit clauis sicut rex fuit antequam fuit rex: intelligenti logicam et fun damentum res est lucida non infero propositio nes que non intelligentibus videbuntur peregrine Sed dicis si successiue dentur heec potestates tunc aliquis potest consecrare corpus christi qui non potest audire confessiones: patet de apostolis ante re surrectionem. similiter si episcopus diceret nunc requisita ad hoc quod aliquis consecraret corpus christi verum nullam auctoritatem dans super corpus christi misticum hoc argumentum contra omnes equaliter currit dicitur quod talis non est complete sacerdos et non concludit aliud nisi quod potest esse separatio si cut in gradibus exemplificauimus. vlterius aduerte trita est distinctio quedam est potestas auctoritati ua / quedam excellentie / quedam ministerialis: prima deo conuenit / secunda christo homini hoc est secun dum humanitatem / tertia presbyteris. potestas ecclesiastica sic diffinitur: est potestas a christo collata supernaturaliter et specialiter suis apostolis et discipulis et eorum successoribus legittimis secun dum leges euangelicas potestas est genus que cui libet etiam competit an sit verum genus an totum in modo non insisto. ponitur specialiter propter fidem spem et charitatem conuenientes omnibus christi fidelibus si ponas nullum in mundo nisi sacerdo tes incassum laboras in istis diffinitionibus que con tingunt in via facti. Potestas ecclesiastica diuiditur in duas speciesequedam est ordinis: et illarursus diuiditur secundum numerum ordinum: sed de sacerdotio loqui potissimum propono. Alia est iurisdictionis id est ferendiius / iurisdictio est iuris prouulgatio / vel potestas dicendi ius. Et iterum pote stas iurisdictionis scinditur: quedam est potestas cognoscendi in foro interiori in peccatis discernen do lepram a non lepra peccati sicut sacerdos mosaycus de lepra materiali cognoscebat: et illa voca tur clauis scientie / clauis scientie non est actus vel habitus scientificus licet ille requiritur de necessitate ministri adthoc quod digne. i. sine peccato exerce at si se ingerat in illud officium hoc est requiritur quod sciat illa que suo officio incumbunt sed est realiter potestas. Alia est potestas iurisdictionis ferendi sententiam et iudicandi in foro interiori et vocatur clauis potentie quia est priore principalior prior ad hoc ordinatur. ex isto non sequitur distinctio illa rum clauium realiter sed solum rationum vt quemadmodum vnum officium aliud presupponit ad hoc quod digne fiat iste claues fundantur in caractere sacerdotali non sicut relatio in fundamento more aliorum sed illum presupponunt tempore vel na tura de lege sicut ars presupponit materiam. Alia est iurisdictio in foro exteriori que non ita proprie vocatur clauis cum caracterem sacerdotalem non bresupponit traditio clauium hostiario in hostiaria to signisicat aperitionem et clausuram templi materialis non est claudete vel aperire regnum celorum non sacerdotes vt officiales archidiaconus et tales excommunicant et absoluunt et disponunt ad vsum clauium cum mediante ecclesia militante ad triumphantem peruenitur absolutio ab excommu nicatione est preuia ad hoc quod quis absoluitur a cu pa et quia ad eam disponit non decet quod persona est non potest promoueri ad ordines excommunicet et absoluat et propterea mulier nec excommunicat nec absoluit de ma. et obe. capi dilecta. et de pe. et rem. ca. noua. licet abbatissa habeat auctoritatem corrigendi moniales. quo fit aliqua est potestas ordinis tantum vt consecrare corpus christi verum. aliqua iurisdictionis tantum vt excommunicare. aliquid vtriusque ponit materiam alia est iurisdictio in foro exteriori que non ita proprie vocatur vt absoluere. clauis potentie absoluit a culpa ministerialiter deus auctoritatiue per contritionem declarando quid est peccatum quid non peccatum quid restituendum quid sibi tenendum et diminuit partem pene et cum hoc confertur gratia penitentialis de ratione cuius libet sacramenti est conferre gratiam si non ponatur obex si ponas presbyterum dicere ego te absol uo. in nomine patris. etc. post confessionem primi peecati et sic post confessionem secundi et ita conse quenter an semper diminuit. dicitur quod non vsque ad finem totius.
¶ Istis prelibatis aduerte duplicem esse positionem ad titulum questionis responsiuam vna est quam tenet noster vicinus dominus armachanus libro vndecimo ad armenos quam tenet durandus bene probabilem et pondus positionis in hoc iacet quilibet sacerdos si attemptat absoluere quencur que peccatorem penitentem eum absoluit licet peccet propter prohibitionem ecclesie vt comedens in die ieiunabili bis realiter comedit sed peccat propter prohibitionem ecclesie sed alius est absolutus supposito quod nesciebat confitens prohibitionem nec scire tenebatur sicut degradatus peccat consecrando si sciat prohibitionem ecclesie peccat et per con sequens non est absolutus cum manet in actuali pec cato vult dicere prohibitio non est de iure diuino: sed solo canonico. Alius est modus rationabilior quem ferme omes tenent quem teneo cum aliis et hoc patet de peniten. omnis. Item sententia a non suo iudice non tenet et similiter si a suo et est vnus casus reseruatus suus de illo absoluere non potest et istud est rationabile ne sit confusio in ecclesia si cuilibet data fuisset passim facultas alium absoluem di multi latuissent a confessione. Hoc patet decima sexta quaestio. prima quod nulli sacerdotum. et de penitemtia capitulo primo. libro sexto. Ex isto patet quod non est idem in penitentia et aliis sacramentis in baptismo sufficit minister baptisandus intentio et aqua degra datus consecrat corpus christi et episcopus degradatus dat ordines licet non exequutionem penitem¬ tia est sacramentum iurisdictionis. Secundo patet consequentia est nulla quilibet panis triticeus siue possessus a sacer dote siue non potest ab eo consecrari. ergo quililibet peccator potest ab eo solui semper loquendo in sensu composito constat in sensu diuiso simplex sacerdos potest absoluere imo laicus potest absoluere. Tertio patet: licet requiratur voluntas penitem lis ad hoc quod absoluatur tamen illa non fufficit.
¶ Sed contra illud argumentor: quilibet in extre ma necessitate potest absoluere quemlibet: non stes in hoc nemo potest absoluere quemlibet quia mithi sufficit quemlibet quilibet absoluere potest sed essentia sacramentorum non mutatur propter quam cunque necessitatem. Insuper confessor pape papam absoluit: et tamen non habet super eo iurisdictionem. Ad primum concedo assumptum: est intentio pape vel ecclesie in illo casu dare cuilibet praesbytero iurisdictionem in casibus reseruatis et non reseruatis et excommunicationibus. de sentem. excon munica. capitulo eos libros. de furtis. capitulo. fu res. et patet per glosam in capitulo. pastoralis. de os ficio ordinariorum. ita quod non oportet amplius de illis confiteri vel ad alium recurrere: etiam forte si sacerdos sit hereticus excommunicatus vel ab ec clesia precisus dummodo alius haberi non potest et sic soluitur secundum. papa committit confitenti iurisdictionem cum est homo infirmitate circumdatus sicut alius eget ab solutione. Secundo argumentor sequeretur si aliquis crederetur a me esse meus superior et non est quia est intrusus et non habet verum titulum in cura quod non essem absolutus ab eo in paschate et sic capio corpus christi sine confes sione et absolutione. Amplius presbyteri se mutuo consitentur et tamen inter eos non est iurisdictio er go penitentia non est sacramentum iudiciale. Ad primum concedo quod non sum absolutus: quia potestatem non habet. nec inconuenit capere sacra mentum eucharistie centies sine penitentia sacramen tali dummodo est ignorantia inuincibilis sicut est in proposito si putarem aliquem esse meum superiorem qui non est hoc michi sufficit imo si esset laycus a me putatus et ab aliis meus presbyter hoc michi sufficit sicut interdum aliqui filii belial reperiuntur sed si talis sit proditor confessionis acerrime est puniendus secundum iudicium iudicis discretine simi libus detur occasio populum decipere et subtrahere homines a confessione hic non requiritur certitudo mathematica vel eusdentia simpliciter dicta vel naturalis sufficit moralis que ex rudibus coniecta tur putatur ab aliis habere iurisdictionem et non constat de opposito in veniis michi sufficit quod sede at inter alios confessores paratus audire confessio nes dummodo michi non constat de opposito siue sit bonus siue malus error sine apparentia est valdensium dicentium quod requiratur gratia. Forte dicis in extrema necessitate teneor me confiteri layco etr tamen nullam iurisdictionem habet talis ne go quod tenear consiteri me tali laico non potest absoluere me nec aliquem nec michi confertur gratia vetute sacramenti cum nulllum est nec diminuitur pena vs clauium cum nullam habeat possum secum consul tare si prudens sit et vti eius consilio sufficit michus in casu illo velle confiteri si haberem virum potentem me audire et absoluere et displicet michi quod non habeam talem detestando peccata mea omnia propter deum quem offendi paratus facere emendam protempore et loco siue casus fuerint reseruati siue non siue mille nodis excommunicationis irretitus siue precisus licet sero penitebant friges: non est sic de penitentia in foro dei qui malo latroni pe percit: nichil est dictu copia presbiteri si desit pande sodali cum iam illud negauerim.
¶ Ex isto patet male indoctum vulgus existimat potissimum a pud nostrates opinatur quemlibet saluatum cui in facie ecclesie porriguntur sacramenta quod est falsum cum plerique tales non restituunt alienum quod psi et predecestores eorum iniuste ceperunt vel superficialiter dicunt liberis restituere putantes quod non magis restituent quam ipsi plus diligentes carnem et sanguinem quam salutem anime alios putant damnatos quod absit hec consequentia non modo non valet logice sed nec theologice iste discedit excommuni catus: ergo est damnatus: stat quod penitudine ducatur et non potest in extremis in foro exteriore acqui rere absolutionem siue sepeliatur in ecclesia cymi terio vel ne priuatur tamen talis frequenter bonis precibus quod ei multum nocet: non nego qui disce dit sine sacramentis ecclesie qui potest illa habere pessime morituretiam quando sunt tres sortes a pud persas non potens consequi sacramentum penitentie et eucharistie plato apud peloponessim ha bens penitentiam sacramentum et non eucharistiam cicero parisii vtrunque sacramentum capiens melius est ciceroni quam plationi et discedit in maiori gratia quam plato et habet sacrum viaticum ad conducendum eum de via in terminum et melius est platoni quam sorti minus punietur in purgatorio et plus gratie habebit et per consequens maiorem beatitatem. Ad alium de presbyteris tacite habent facultatem ecclesia hoc videt et non prohibet: qui tacet hic consentire videtur: et illud est rationabile pro eis cum quotidie multi eorum celebrant mendicantes et non habentes domicilium habent superiorem illum in cu ius parrochia sint bonum est peregrinis habere facultatem a suis superioribus si fuerit aliquis dominus habitans in hyeme in vrbe ruri in estate potest capere sacramentum in parrochia illius in quo est in paschate. Forte petis an curatus tenetur totiens au dire subditum quotiens ad eum venit. dico quod non sub pena peccati quia tunc semper homo esset impeditus qui haberet magnam parrochiam nec daretur ei ocium studendi nec celebrandi nec vicarios suf ficientes ad hoc nutrire potest stat quod omnes veniant quolibet die bonum est quod eos audiat quandocunque veniunt si non accedant inoportune sed quando sub diti tenentur de necessitate capere etiam tunc tenetur de necessitate eos audire si presens fuerit etiam quocunque morbo laborauerint sed vbi negat eis ra tionabiliter copiam sui in confessione et non assignat eis ad quem eundum est videtur eis dare facultatem adire alium. Insuper est consuetudo paruulorum citius adire curatum in confessione quam capere corpus domini et hoc non potest reprobari cum videatur maior reuerentia queri ad vnum sed neutrum est differendum. Tertio arguitur plerique confitentur se fratribus minoribus et predicatoribus et tamentales non sunt superiores quod talis confessio sufficiat patet per clementinam dudum de sepulturis et absurdum est dicere aliquem rite confessum et absolutum iterum obligari ad confessionem igitur. Respondetur tales presentati episcopo legittime sunt proprii sacerdotes nec quis tenetur illa peccata que rite confessus est iterum confiteri a quibus est absolutus in festo paschatis debet homo adire superiorem dicendo se alteri habenti potestatem confessum et petere corpus christi cum aliis et ei danda est fides si veniret ad curatum et diceret se nullum pcccatum habere non paet de alia probatione sed ceteris paribus rationabilius et securius est confiteri proprio curato quam religioso obediendo superiori et cum hoc curat sollititius de salute gregis commissi quam alius et tenetur tempo re pestis et in quocunque morbo instante sacramen ta ministrare non autem mendicus preter rationem est relinquere curatum doctum et circunspectum pro viro quem non nosti ob verecundiam vel impe ritiam conducit interdum posse se confiteri aliis a curato et cognitis pro nunc hanc materiam de qua mendicantes et curati certant non amplius prosequor.
On this page