Quaestio 1
Quaestio 1
An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
¶ Distinctionis vigesime tertie quaestio vnica. CIrca hanc distinctionem vigesimam tertiam Quero an extrema vnctio sit sacramentum noue legis.
Pro solutione aduerte quod baptismus est contra originale principaliter. praesentia contra mortale: extrema vnctio contra veniale. Extremam vnctio realiter est oleum consecratum et sic est signum sensibile quam admodum quodlibet sacramentum debet esse. quelibet species debet distincte connotare id quod per genus confuse connotatur hoc complexum extrema vnctio supponit pro oleo benedicto conno tationes eius ex quid nominis euadunt. Et sic diffinitur. Extrema vnctio est sacramentum infirmo a presbitero applicatum in determinatis partibus corporis. circa quinque sensus exteriores applicatur. circa aures quia sunt duo rami illi consensus. circa duos oculos. circa duas nares. circa duas manus et hoc pro sensu tactus in manibus multum tactus exercentur non in lingu a propter horrorem sed super os in pedibus et lumbis quia in his menbris peccamus id est executionem peccatorum exercemus si menbris orbetur inungatur in partibus propiquis vtitur pro forma talibus verbis per istam sanctam vnctionem et suam piissimam mntiniam percat tibi deus quicquid narium lingue tactus vel huiusmodi vitio deliquisti non capitur hic forma proprie sed methaphorice
¶ Ex hiis patent alique propositiones. Prima est uod infirmus solus est capax huius sacramenti. Ex qua sequitur quod si in aliquo periculo homo inungatur non prodest ei quia non est capax in potentia propinqua. istud patet iacobi. v. infirmatus quis in vobis inducat presbiteros ecclesie et orent super eum vnguentes eum oled in nomine domini. Et oratio fidei saluabit infirmum et alleuiabit eum dominus: et si in peccatis sit remittentur ei beatus iacobus erat prouulgator huius sacramenti non est institutor quia est filius dei. Ex isto patet quid facit extrema vnctio allcuiat infirmum quo ad venialia peccata etiam morbum si saluti anime laborantis conducan confert gratiam sicut cetera sacramenta. Secunda conclusio principalis sequens duo decedentes in equalibus meritis hoc dempto quod vnus habet extremam vnctionem et non alter plus premiabitur quam alter in celo esto quod alter velit iniungi sed non potest habere praesbiterum sed moritur anquam praesbiter venit. hoc patet virtute ope ris operati confertur gratia et discedens cum maiori gratia maiorem gloriam habebit. quod morbum aleuiat patet extra de sacra vnctione. cum venisset. Tertio sequitur quod laicus non potest ministrare hoc sacramentum de il l lo qui credit se esse praesbiterum et non est. dicas sicut su. pra tetigimus.
¶ Istis notatis Respondetur ad questionem affirmatiue conclusio probationis non egende hoc quod legitur de sancta genouefa quod inungeba oleo et curauit hoc erat miraculose nec vtute operis operati conferebatur gratia. potes argumentari pro bando quod oleum non debet esse sanctificatum capiatur oleum sacrum vna copina imponatur alia copina vel totum oleum est sacrum et sic habeo quod secunda copina quam signo b et primam a tunc sequitur quod b est sufficiens tamen non est sanctificatum. si dicas totum oleum non esse sacrum. Contra impositio aque non benedicte cum aqua benedicta non tollit quin tota aqua sit benedicta. patet ex consuetudine ecclesie: ergo idem erit in oleo non consecrato mixto cum consecrato. Forte dicis et bene sacrum tanquam dignius trahit ad se non sacrum. vt glosa dicit. de consecratione ecclesie vel altaris. quod in dubiis. vbi innocentius tertius dicit nec negamus qui oleum non consecratum consecrato possit oleo commisceri vult per hoc dicere totum manet consecratum. quod potest esse mixtio illi epraeo ad quem scripsit non cadebat in dubium. Contra hoc arguitur si vinum misceatur cum sanguine totum non efficitur sanguis. patet. extra de celebratione missarum. cum marte. §. quesiuisti. et tamen sanguis est dignior sed superius simile tangitur in fine de eucharistia non insisto.
On this page