Quaestio 1
Quaestio 1
An ordo sit sacramentum novae legis
Distinctionis vigesime quarte questio prima. rRista distinctione vigesime quarte magi ster determinat de sacramento ordinis circa quam questionem Quero talem titulum questionis an ordo sit sacramentum noue legis.
Pro solutione notandum quod patres scribentes in theologia post dies gilberti porretani realisabant propterea habuerunt suum modum loquendi de relationibus in ordinibus sicut in multis sacramentis propterea licet vtar alio modo loquendi non mireris scribo sicut concipio dico quod iste terminus ordo capitur dupliciter vno moo collectiue pro ordinatione multorum in debita vnione ita quod ordo realiter est multi debite ordinati ordo supponit pro hominibus vel huiusmodi connotando quod recte ordinentur ad inuicem. Ordo nichil aliud est quam homines angeli vel alie res bene ordinate nec est relatio realis vel rationis hominibus inherens per quem dicuntur ordinati qualibet tali seclusa dummoo inferiores parent superioribus sicut oportet est ordo quo fit homines desinunt esse ordo quando nullus ordo desinit esse homines et eodemmoo de incipit. Secundo sequitur hec consequentia est nulla hec multitudo incipit esse hic ordo et hec multitudo est hic populus: ergo hec multitudo incipit esse hic populus vtrobique demontrando idem vel eadem. Aliomoo capitur ordo vt est sacramentum et cum quodlibet sacramentum debet esse signum sensibile quia hoc est genus huius termini facramentum in communi oportet videre pro quo supponit es non inuenio sacramentum sacerdotii esse aliud quam fini calix patena et hostia. ita quod ille terminus sacerdotium pro illis supponit connotando quod episcopus intentionem debitam etc. quae requiruntur ad talis ordinis collationem. supponit etiam pro manibus cehristi quae sunt signum quod episcopus conferat talem potestatem ministro potest etiam capi collectiue pro omnibus illis simul quamadmodum sacramentum ordinis potest capi pro septem ordinibus copulatim vel tribus vel pluribus sicut in simili dicimus interdum logica capitur pro duabus conclusionibus nonnumquam pro pluribus et sic in omnibus aliis sex ordinibus sunt sensibilia signa quae ordo dicuntur et hoc expresse est mens magistri. distin. hac. c. x. querit quid est ordo sane dici potest inquit ordo est signaculum id est sacrum quoddam quo spiritualis potestas traditur ordinato et officium. Sed dicis ex isto sequuntur heec conclusiones sacramentum ordinis est frigidum quando calix es manus sunt frigide. sacramentum ordinis caret vno digito licet sacramentum ordinis emere licite quia licet illum calicem et patenam emere licite praesbiter non recipit sacramentum ordinis quia non recepit manus presbiteri neque calicem et patenam. Respondeo quod due prime conclusiones sunt vere: de tertia propositione intendo inferius loqui. quartam propositionem nego loquendo vt plures licet calicem non recepit tamen facultatem habuit commicandi corpus christi verum et hoc sufficit ad illius veritatem si cuipiam hec videantur absurda petatur ab eo quae res est sacramentum et logicam intelligens potest similia inferre. Septem enumerat magitur ordines in littera qui sunt hostiariatus / lectoratus / exorcistatus / accolitatus / subdiaconatus / diaconatus / presbiteratus. isodorus. vii. ethimologiarum. c. xii. hos enumerat aliqui canoniste ponunt primam tonsuram ordinem et ad hoc est textus de eta te et quali. ordinu. cum contingat. vbi innocentius tertius archiepro rothomagensi respondens tonsuram videtur dicere esse ordinem potest dici quod est: est quoddam intsticium inter laicos et existentes in sacris vt nouiciatus in religione et hoc videtur tenere magister cap. ii. huius episcopatus potest vocari ordo alioqui luctari opus est de termino in hac parte non habemus ad multa fortes rationes nec auctoritates vincentes. propterea nemo seriose insistere debet siue dicantur septem siue nouem secundum nouem ordines angelorum parum refert officium hostiariatus est pellere malos ab ecclesia / lectoratus le gere / exorcistatus expellere demones / accolitatus fer re cereos / subdiaconi officium est accipere materiam acramenti a populo et dat diacono diaconus hoc dat presbitero. Isti ordines traduntur in signis sensibilibus variis quia omne sacramentum est inuisibilis gratie sensibile signum et imprimitur in illo signo caracter in quo principalius potestas illius ordinis designatur per dationem clauium imprimitur caracter hostiariatus / per codicem lectoratus / per librum exorcismorum exorcistatus / per candelabrum et cereum accolitatus / subdiaconatus per par tenam et calicem vacuum / caracter diaconatus per traditio nem libri euangeliorum / secundum alios in impositione manus epraei caracter sacerdotalis secundum aliquos imprimitur per calicem patenam vinum et hostias placet aliis dicere fit in impositio ne manuum epriei quando dicit: accipite spiritum sanctum / sic dicatur de prima tonsura et cpratatu quieas ordines dice re voluerit / pluribus videtur tactus instrumentorum corporeus de necessitate ad hoc quod quis suscipiat ordines. placet aliis dicere sufficit instrumentorum porrectio et manuum extensio teneatur illud quod est se curius genuflexio deuotio / celebratio missarum et huiusmodi non sunt de necessitate sacramenti sicut a principio huius quarti dictum est. aliqua sunt necessaria accipienti et conferenti ne peccet quae non requiruntur ad hoc quod sacramentum conferatur et diffinitur ordo sic. Ordo est sacramentum quo traditur potestas specialis super corpus christi verum vel misticum. et licet non est facile dare quid habeat hostiariatus quod non habeat laicus tamen illud ei incumbit ex officio claudendi ia nuas pro expellendis indignis ab assumptione cor poris christi: sic capiendo. epratus est ordo quia aliquam potestatem habet eprius super corpus christi misticum quam non habet simplex sacerdos vt in confirmatione et in datione ordinum cui textus astipulatur de ordina. ab epreo. qui epi. re. c. i. si placeat excludere epratatum ab ordine dematur super corpus christi misticum et tunc nichil potest episcopus super corpus christi verum quod non potest sacerdos simplex. Ista difficultas est ita differens sicut species logica et genus legistarum. propterea turpe est dicere duas esse positiones inter theologos et canonistas in hac parte cum sit contendere de termino capias diffinitionem secundum materiam subiectam et dicta de ordinibus. i. ethicorum. iii. prisum enim exactum non est in omnibus similimodo rationibus flagitandum sicut nec in hisce quae per artem conficiuntur.
¶ Circa ista occurrunt aliqua dubia primum an ordo sitgenus ad omnes ordines. Secundum est an in quolibet ordine imprimatur taracter et an illi specie differant et quae accidentia sunt Tertium dubium ex dictis videntur esse plura sacramenta quam septem contra theologos omnes. Ad primum potes dicere iste terminus ordo est genus subalternum multas species subalternas sub se continens et omnes isti septem vel nouem participant rationem veri ordinis licet vnus sit supremus sicut animal eque primo dicitur de omnibus animalibus licet homo sit nobilissimum animalium. Ad secundum dubium dicitur quod sic nec occurrit mi chi magna ratio in oppositum in sacramentis initerabilibus communiter ponuntur caracteres et melius est dice re quod specie specialissima differant cum ad alios effectus ordines conducant nec est petendum in qua parte animae sunt cum anima partium sit expers isti caracteres natu ras habituum in parte imitantur dixi in parte non corrumpuntur ab aliquo agente creato non est querendum in qua specie qualitatis caracteres ponantur cum solos terminos pono in predicamento de intensione caracteris non est certum an omne accidens in anima est intensibile vt patet de actu sinchathlice et dato quod caracter intensibilis sit nulla creatura potest eum intendere aut remittere. Ad tertium dicitur sunt mille sacra menta et plura septem sacramenta ordinis imo mille sacramenta ordinis sed quia omnia illa sunt ordo reputantur vnum sacramentum sicut in artibus dicimus quinque esse predi cabilia et vnum genus et tamen mille sunt termini quorum qui ibet est genus sic est in proposito nec argumenta sunt maioris difficultatis quam argumenta illa trutinata in artibus aliqui ponentes epratatum ordinem dicunt quod est idem caracter cum sacerdotali vel illum dilatat hoc non valet sed est caracter distinctus a sacerdotali vel nullum habet si omnes isti caracteres ponantur eiusdem spe¬ ciei et se intendere difficile est boc impugnare. Sn dicatur sunt eiusdem speciei specialissime et non se intem dunt nec hoc oportet in qualitatibus spiritualibus iterum est perdifficile illud impugnare. Preterea no tabis no esse essentialem dependentiam istorum ordinum ad inuicem quis potest esse sacerdos non diaconus. diaconus non subdiaconus. patet de clerico per saltum promoto cap. vnico. sed de episcopatu digladiantur homines aliquibus dicentibus quis potest esse epus sine sacerdotio sed ordines dare non potest cum non est sacer dos: alii autem oppositum. ad neutram partem adduci posunt rationes vehementes nec auctoritates. ordines sacri a solis epriaetis dantur et non a sacerdotibus simpl cibus. deus illam potestatem dedit apostolis et suis successoribus qui sunt episcopi. illud est de iure diuino et licet interdum sit disceptatio an hereticus potest conferre ordines tamen beatus augustinus et doctores post eum tenuerunt quod sic supposito quod iste qui nunc est hereticus prius fuerit vere ordinatus epus sic tenet beatus augustinus. ii. siuso contra epistolam permeniani. idem patet de degradato. patet de ordi. ab eprieo qui renuit epria. cap primo: sed talis ab eis ordines recipientes male agunt nec recipiunt executionem. Rursus mulier non potest ordinari in sacerdotem et si quis attemptauerit nichil facit est constitutio diuina sola causa: licet rationi multum conformis. argumentum illius est sua beata mitur non ordinabatur et licet mille viris prestabat tamen quia hoc non conuenit sexui docere. i. ad thimoteum. ii docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum nec tonsura ti potest. xxxiii. q. v. hec imago. xxvii. q. i. diaconissam / sunt imprudentes et garrule regulariter huic officio inepte fabulantur mulieres conqueste sunt quia eis prohibitum est audire confessiones alique honeste adiuerunt romanum pontificem quibus dedit pix idem seruandum tota nocte in quo erat latenter auis prohibens eis districtissime ne apeirent secundum quod solet dici de muli re semper prona rei quae prohibetur ei vna earum aparuit pix dem et egressa est auis pontifice in crastino petente an aparuerunt pixidem et ipsis negantibus tandem conclusit eas nescire tenere peccata in confessione detecta se creta turpe est eis vagari per patriam et sciscitar noua in vrbe sed manere secrete domi. i. econonicorum Interdum vxores praesbiterorum vel abbatisse dicuntu praesbiterisse sed non est intelligendum quod ordinem sacerdotii suscipiant est modus vrgilii. sexto eneidos voca re sibillam sacerdotem heredotus post sermonem de nilo loquens de moribus egiptiorum dicit nulle feinne sunt sacerdotes deorum vel dearum. Preterea notabis prima tonsura et minores ordines non ponssunt capi ane septimum annum. lxxvii. d. in singulis. et conferens alicu nisi religionem intrauit suspensus est ipso facto per annum a collatione eiusdem ordinis de temporibus ordinandis. c. nullus li. vi. accolitus post duodecimum annum in dicto cap. in singulis. subdiaconatus decimo octauo annorum. diaconatus vigemus. praesbiteratus vigesimo quinto: vt in cle. gontonalem de etate et quali. ordi. ante dictam etatem vt notatur in dicto capitulo. gntonalem. accipit paruulus sed non executionem de istis temporibus est constitutio positiua humana facile est di¬ spensare quando homo est idoneus vnus est et doctior et prudentior in viginti annis quam alius in triginta vidi ali quos religiosos magnam conscientiam facere in partibus meis de hoc quod susceperunt ordines ante tempus statutum a pontifice et tamen illi paruam fecerunt viuere in broprio et regulam infringere more phariseorum. Sed hic est difficultas tunc an talis paruulus factus praesbiter in cunabilis in occidentali ecclesia tenetur seruare continentiam et patet quod non nullus obligatur serua re continentiam nisi volens iste paruulus cum venit ad annos discretionis habet nolitionem continendi ponamus ita nunquam ante consensit dum non vtebatur ratione ergo sequitur non tenetur seruare continentiam et sic habebitur vnus sacerdos in occidentali ecclesia qui potest ducere vxorem sine dispensatione reuocatum est in dubium an maximus pontifex in hoc studio et alibi potest dispensare cum subdiacono vt sit vxoratus a fortiore de sacerdote et sine dispensatione. Forte dicis talis non potest ducere vxorem et concedis ipso nolente cogetur seruare continentiam quicquid sit non est facile admittendum quod quis potest ordinari sacerdos aut sub diaconus ante vsum rationis nec video rationem in oppositum nec determinationem iuris de penis canonicis remitto ad canones.
On this page