Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 6
An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere¶ SExto circa eandem distinctionem vigesimam quartam queritur an prodige exponens bona ecclesie teneatur eadem restituere.
¶ Secunda conclusio accipiens pe cuniam a praelato ecclesie sic prodige non acquirit verum dominium illius.
¶ Quarta conclu sio praelatus exponens bona ecclesie secundum exigentiam status praelati non peccat et transfert bona ecclesie in alium ac si sua res esset venditione / emptione / donatione / per mutatione et ita in aliis titulis acquirendi dominia Prima conclusio est correlaria ad conclusionem respon siuam quaestionis precedentis et probatur conclusio sic quilibet dans res alterius inuito domino tenetur illas domino restituere: sed sic est de prelato ecclesie prodige bona exponente inuito domino: igitur. dat contra regulas canoni cas omnes probationes ad conclusionem precedentis questionis hanc inferunt omnes doctores iuris hu mani vt pote canoniste illud tenuerunt et nullus famegeratus theologus qui in meas manus incidit de quo memineri tenuit oppositum cathegorice alexan. de hales. q. xxxvi. tertie partis querit an clericus patrimonium crucifixi inutiliter exponens tenetur ad re stitutionem. Respondit aliud non video ac si diceret oppositum non intelligo. beatus thomas istud tenet licet aliquibus videatur tenere oppositum. patet. secunda secunde. q. clxxxv. articulo. vii. in corpore questionis di cit vbi bona sunt distincta episcopus exponens bona fabri ce vel pauperum peccat et restituere tenetur vbi sunt vnica si excessus fuerit in modico quia non potest in talibus homo punctualiter accipere illud quod fieri oportet non peccatur si magnus fuerit excessus non potest la tere bone fidei videtur repugnare et ideo non fit absque peccato mortali amplius de restitutione in hoc membro non loquitur sed cum ante oppositum arguendo aucto ritates alegauerit tenentes nostram conclusionem quam po suimus vult dicere paruus excessus transit per ignorantiam inuincibile vbi excessus est magnus et cognitus homo peccat multum et restituere tenetur illud oppo situm non diceret pater ille sanctus quod coniunctio bonorum in communi daret ei magis dominium quam eorum separatio et illud patet secunda secunde im materia de scandalo. q. xliii. articulo. viii. in corpore quastionis petit in illo articlo an temporalia sunt dimittenda propter scandalum sic respondit distingucndum est aut bona temporalia sunt nostra aut sunt nobis ad conseruandum pro aliis com missa sicut bona ecclesie committuntur prelatis etc. hoc viri sue scole tenuerunt. patet de archieprieo florentino licet de palude interdum vacillauerit concludendo in. xxiiii. d. q. iii. illud tenet et licet iste contemperaneus noitr gabriel videatur velle vtramque partem tenere probabilem in hanc partem descendit istam expresse tenet henricus gandensis. viii. quotlibeto. quest. xxv. ricardus de media villa. d. xl v. doctores iuris humani hoc agminatim tenuerunt vt raymundus hostiensis panor. et alii hos in medium citaui vt in materia conscientie ma ior adhibeatur fides cum viri ecclastiaci prodige exponen tes et docti accedente affectione cum parua scintilla in op situm: istum modum falsum vel minus probabilem reputabunt. hic non est sermo de prelatis religiosis quia de eis numquam erat dubium quin nullius rei dominium habent. io hannes gerson solus visus est declinare in oppositum in rebus moralibus et in sermone contra bullam mendicantium in quarta parte: sed hoc refellam si ita foret non redderet positionem oppositam apparentem recita ui multos quorumquilibet est maioris fame et doctri ne apud scolasticos quam ipse sit et per iura hoc ostendimus declarantia mentes beati august. grego. e patrum et facile est videre ex iure. Addo argumentum in hac parte sicut in secunda questione addidi qui expo nit se pariculo peccati confundenti peccat non restituens prodige exposita est huiusmodi: igitur: sed per degersono constat multa sunt in secundo libro non ab eo composita. patet de discrimine dissuto ibi posito inter veniale et mor tale et de multiplici allegatione raymundi siue more iohannis reor aliqua sub nomine iohis a quodam celesti no scripta vel codices aliquos inter suos libros re pertos quia omnia in confuso eis reliquit prout dicit. Ine super tamen est verosile quod illas regulas morales con gregauit: sed istius regule eum penituit certe in trata ctu de temperantia prelatorum dicit non audet diffinire an restituere tenetur subiungit tene certum relique incertum nolens sibi contradicere manifeste: sed apud prudentes reuocauit primo ponendo vnum postea repu tando oppositum rationabilius. est reuocare sibi non con tradicendo manifeste. Forte finaliter considerauit pater: codices et reliquit opinionem quam ante emiserat. pro batur. etiam sic nisi conclusio foret vera archiepraus ma guntinensis potest omnia bona illius ecclesie (sque plura sunt dare nepti vel nepoti / mobilia calices / libros / vestes et omnia in ecclesia et sufficiet finaliter penitere de pecca to nichil restituendo quis audebit hoc asserere ge son si audiuisset hoc illatum et concessum indignato vuls tu vt opinor dixisset prochdolor non admittamus illud Mirandum est insuper fundamento cui innititur gerson vbi bona ecclesie erant diuisa epraus exponens partem aliorum bonorum peccando restituere tenetur. secus est vbi omnia sue fidei committuntur. patet de elemosinario ratio et exemplum sunt baltheus hectoris in suum factorem si vnus rex dat sorti elemosinario centum scuta pro suis laboribus et vt det decem mille scuta pauperibus et idem rex simili elemosinario daret similem pecuniam puta centum supra decem mille dicens. accipe tibi necessa ria reliquum pauperibus elargire queso quis diceret secundum elemosinarium prodige in impios vsus totum ex ponentem non restringi ad restitutionem plusquam primum. idem contingit de abbate bona esse indisticta non arguunt liberius dominium quam antea vt constat intelligenti et bea tus bernardus tractans verba apostoli. i. ad thimoth. vi. habentes alimenta et quibus tegamur hiis contem ti simus. dicit quod quicquid vltra sustentationem necessa rium habent clerici rapina est imo sacrilegium modo sacrilegium est furtum mixtum et restituendum vide eum in epstuola ad falconem et ad henricum archieprieum senonensem et hieronimus aliena conuincitur rapere qui vltra necessaria retinere. probatur. xlii. d. §. ordinandus. et xliiii. c. i. Tibi o sacerdos de altari viuere non luxuriari permittitur due alie conclusiones ex hac se quuntur. Secunda patet accipiens ab alio non domino in ca su in quo non potest transferre dominium non acquirit illius rei dominium sed in casu in quo loquimur oportet restitue re: ergo ibi non acquiritur dominium. Tertia conclusio patet: detinens alienum inuito domino tenetur illud restituere acquirens hec bona est huiusmodi: igitur. Quarta conclusio patet ex declaratis ceterum non est indignum animaduersione: scilicet status viri non crescit per multipli cationem beneficiorum iniuste: sed ex isto dependet oportet videre antequam haberet aliquod beneficium vel post adepta beneficia imaginarie ab eo separare omne beneficium et videre quam vtilis est reipublice habendo aliqualem respectum ad personam illam et ex illo cumu labitur status viri declaratur exemplo est doctor pro fundus ecclesie vtilis legendo in scolis et concionan do in populo vel alterum officium excercens habens centum francos in beneficio vno qui vix sufficiunt eum honeste alere cum vno famulo opus est instrumentis sue artis scilicet libris fortem equis tunc talis iudicio meo potest capere ducentos francos in secundo et sufficienter ad suum statum sit sibi iudex quia melius nouit hoc ad perpen diculum volutando quod sumus plerumque nobis nimis propicii si sit filius principis mediocris literature vel imperatoris oportet habere oculum ad eius familiam et hoc est licitum potest tueri bona ecclesie plusquam alius pragmatica sanctio ex determinatione conciliorum admittit aliquos tales ad cardinalatum ergo vbi est eminem ter eruditus filius principis et bonis moribus educatus potest plus habere nisi sit sic non erit salua om nis caro ac si sit aliquis cuius frater senior habens omne patrimonium vix habet tricenta scuta vel quadrim genta parum potest habere ratione sanguins esto quod remote descenderit de domibus comitum / oportet ad posterem propinquum habere respectum in aliquibus parti bus habens tricenta scuta vel quadringenta scuta habebit filiam comitis vel ducis et potest contingere quod re gis vel ex muliere in talem consentiente ex leuitate vel quia pater est mortuus qui debuit eam dotare et frater nichil dabit in dotem vel quia spuria est vel vbi in pa tria diuites ignobiles coniunguntur cum nobilibus si ta les cum filiis regum vel consanguineorum eis ducum vel comitum compares omnia confundes sed ex parte domus comparandus est secundo fratri vel tertio laico qui vix habet quadraginta scuta secundum consuetudinem communem patrie vel viginti ipe etiam forte est magister in artibus simpliciter et forte vix congruus palam est hunc indignum pro quacumque cura in praesentia tot celebrium virorum nichil habentium in beneficiis ecclesie hec dixerim propter aliquos quorum abaui et proaui erant agricole iam per aliquas terras emptas et matrimonia cum pauperibus nobilibus computant se in sorte nobilium ad nobilitatem solam modicus est habendus oculus. Si dixerint suam prudentiam preferendam doctrine famati viri palam est eos delirare cum prudentiam solum secu li habent que est stultitia apud deum doctus est mlto oculatior in sua humilitate quiescens propterea repu tatus apud irrisores imprudens. insuper prudentia in cumulandis diuitiis et ad circumueniendum proximum tantum facit ad regendam curam sicut esse paritum fabrum vel latomum. insuper aduerte probabile est vt opinor quod si tertia pars beneficii prelati sufficiat eum alere et suum statum quod illam partem dissipans non tenetur restituere sed non habet dominium eiusdem rationis in illa cum laico. secus est de aliis duabus tertiis vtitur prima sicut sua alie due partes sunt dande in pios vsus interdum in fa bricam ecclesie potestium in itinere publico vel platearum et pauperibus sicubi non egeant due partes sunt dande inopibus: apostoli credebant iudam ire ad aliqua emen da vel ad dandum pauperibus. iohannis. xiii. et illas prodige consumens tenetur eas restituere si vna me dietas sufficit pro nutrimento sue familie de alia dicimus sicut de duabus tertiis et ita proportionabiliter secundum crementum partium nutrire famulos equos et huiusmodi secundum modum honestum non pompaticum eprius habens ter mille aureos vel quattuor annue in redditibus habet quattuordecim vel sexdecim famulos oportet hos nutriat et eorum equos. Forte mille aurei ad hoc sufficiunt vtitur mille pro se et sua familia et sic pro portionabiliter licet consuetudo patrie interpretetur modum laicorum quo ad numerum hominem et vestium non de bet sic omniumode interpretari modum viuendi praelatorum ecclesie: sed constitutiones patrum quas pre manibus ha bere debent: si in vtroque regno britannorum laicus habens bis mille aureos in redditibus habet in curia trigin ta vel quadraginta viros et in tanto numero alit quod liberis et fratribus nichil relinquit preter rationem. vbi ex ista parte maris prudentius tamtundem habens habet quattuor vel quinque an prelati ecclesie debeant sic exorbitare in seruorum multitudine an deceat epraeos habere comites se maiores famulos superius dixi et repeto / effertur prelatus ille ad astra apud britanmnos qui magna nobilium caterua stipatus incedit et opipere bona ecclesie exponit in mensa pauca exponentes (qui rari sunt reputant auaros et de eis oblique loquun tur communiter delirum vulgus continuo decorum vitium et indecorum virtutem existimat.
¶ Prima est impudice mulieres accipientes pecuniam a prelatis ecclesie ratione impudi citie vel consanguineti pricipaliter ratione consanguinitatis non acquirunt dominium rerum datarum a prelatis unc est ratione consanguinitatis quando datur eis in casu in quo non possunt tantum concedere si ratione ser uicii vel quia pauperes tantum capiunt sicut alii paupe res vel quia consanguineus dat pallafredum et accipit tantumdem vel quia est in sumptibus praelati vno mense et prelatus totidem secum et sic de eorum famulis illa cau sa est licita et rationabilis et dominium istarum rerum acquirunt non acquirunt ratione consanguinitatis hoc a prelatis Ulterius sequitur prelatus ecclesie potest habere con sanguineos famulos sicut alios eis tantum dans sicut aliis ratione seruicii. Tertio sequitur praelatus ecclesie non debet nec potest plus dare nepti in bonis ecclesie saltem de partibus pauperibus addictis quam alteri extranee pauperi. patet. illa pars est debita pauperibus ergo dando nepti diuiti non dat intuitu paupertatis et per consequens restituere tenetur et alia non capit dominium et eodem modo nec fratri nec spurrio si quem habeat quaero quo titulo dat illi et quotitulo alter accipit tunc est si gnum quod consanguinitas mouet non paupertas quan do dat centum scuta interdum quingenta vel mille nepti vel nepoti et vix denarium vel duodenum alteri paupe ri. Quarto sequitur multi habentes prelatum ecclesie in progenie putantes se esse felices cum augusto in calamitates priami incidunt sunt fures cum iuda. Iunsuper de male quesitis vix gaudet tertius heres vulgariter dicitur paterimonium crucifixi non diu tales ditat. Quinto sequitur qui nutrit magnam familiam minus potest dare consanguineis. patet. tunc magis subtrahit a pauperibus eis debitum et plus de sua parte vel amplius exponit: ergo minus remanet dandum consanguineis eodemmoo de illo qui splendidam mensam tenet minus potest dare pauperibus. Sexto sequi tur qui parum exponit in familia magis potest dare consanguineis diuitibus. patet. de sua parte probabile est quod illam vel aliquid de illa dans non tenetur restituere Septimo sequitur quod epraus manens vno mense cum consanguineo potest tantumdem dare consanguineo in pe cunia si alter non sit tantum capturus abeo. Octauo pa tet quod si contingeret casus exponere omnes fructus be neficii in lite honesta pro defensione bonorum ecclesie non tenetur ad restitutionem. patet. honeste exponit. Nono patet quod prelatus ecclesie laborans morbo dif ficulter curabili egens consilio multorum medicorum vbi exponit omnes fructus huius anni non tenetur ad restitutionem capit bona suo statui debita quia prelatus alias duas vel tres sibi applicat quia pauper. breui ter quando habet rationabilem causam exponendi fru ctus omnes beneficii non tenetur restituere aliquid pau peribus. Decimo patet esse cauendum a temporalibus viris ludere cum prelatis ad ludos vetitos citius ludant cum laicis vt superius dictum est in materia ludorum in. xv. distin. Vndecimo sequitur quod sa crilegus est fur beneficiatus capiens bona ecclesie alia a sua parte et emens agros pro fratribus vel spuriis vel genitis in legittimo matrimonio ante beneficium et alter sacrilege cum animae sue iactura hec bona tenet. Si dicas spurii sunt nutriendi verum est tenuiter mo re aliorum pauperum sint religiosi et moniales genitiuum sequitur casus dandi et casum auferendi sequitur accu satiuus cum vocaberis in iudicio dicit hec michi sunt lucro addat caudam nobis sunt cetera danno: at di¬ cis mulieri matri puerorum si contingat aliquid est damdum pro dote vt que est notata infamia bonoretur dico te non posse illam infamiam abstergere cum omni bus redditibus beneficii. apud nostrates est hominium lo quendi modus vnlgaris vxores presbiterorum sedent post valuas inferni quis magnanimus eas capiet et toto tempore matrimonii non modo efficiet vxorem impudicam probro sed prelatum danda est abiecte person cum dote tenui quae illam decet et si abunde eam (vt alio deliri faciunt) dotauerit pensitet quam horrendum esse in cidere in manus dei viuentis dissipare bona crucifix et ex deo datis edificare baal. dicis beatus nic ola dedit magnum pondus auri cuidam vt mulieres duce rentur matrimonialiter: ergo prelatus id idem potest facere si ista et filie non ducantur incontinentes mane bunt oportet istas praeseruare a peccato eodemmoo de filiabus. Respondeo beatus nicolaus adhuc non erat eprus. Secundo dico in simili casu potest similiter facere modica dos sufficit ad hoc euitandum et magna eam non praeseruabit potest honestius plus dare filie quam impudice mulieri quae non erat in culpa huius generationis. Sed dicis non culparem si prelatus daret pauperi plebee mille aureos filia eius vel neptis quare erit de terioris conditionis imo vtrumque culpo. Duodecimo sequitur non potest cum sana conscientia plus exponere addens plura beneficia vni quod suo statui suficiebat per pluralitatem beneficiorum status viri non augetur sed mi nuitur et deterior efficitur dixi addens vni. beneficiat potest plus exponere quam non beneficiatus pauper quar do sunt ambo eque idonei. Decimotertio patet: qui bene deseruit in cura efficitur semper magis idoneus et in fine augetur suus status patet secludendo beneficium
¶ Contra predicta argumentor stat prelatum eccle sie nichil vel parum habere forte est degradatus vel si beneficium habeat diu ita diu dissipauit bona ecclesie non habet aliunde viuere: non potest restituere modo nemo obligatur ad impossibile: igitur. Item de ele. ne residen. c. vnico. libro. vi. dicitur quod clericus capiens quotidianas distributiones qui non interest officio non acquirit eorum dominium: ergo si intersit per locum a contra rio sensu acquirit eorum dominium.
¶ Ad primum dico argumentum est nullum solue argumentum furis vel raptoris qui tota sua vita sic vixit iam est in vltimo anno vite sue quem subit penitudo fede vite preterites latus debet ita parce viuere sicut potest et rogare co sanguineos restituere etiam consanguinei tenentur rest tuere si habeant. Sed tunc dicis ponamus quod epratus didit mille aureos fratri suo vel nepti a epraus tenetur illam pecuniam restituere et b neptis tenetur illa mille restituere: ergo ecclesia habebit bis mille scuta. Re spondeo quilibet eorum obligatur satisfacere: sed vno scilicet consanguineo soluente alius deobligatur. et contra. si abbas det de sua portione pro consangui neo et non alias habeat a nepte restitutionem quam potest habere alioquin intimet nepti et quia non adhibebitur fides significari faciat per viros famigera tos deum timentes quibus dabitur fides restituat neptis ecclesie vel pauperibus. Secundum argumentu per locum a contrario sensu est nullum illud probaret benedictiuum comedere licite posse perdices et aues et non bouinas vel ouinas cum comestio quadrupedum eis sit interdicta in regula locus a contrario sen su iurisconsultorum locum non habet quando oppositum opponitur legi nature vel diuine vt si prohiberetur adulterium non propterea admittitur fornicatio simplex. habens distributiones vtitur rebus ac si sue essent in licitis. secus est in illicitis.
¶ Secundo argumentor sequeretur quod peccaret capiens aliquid a prelato ecclesie. patet. nescit an de parte debita pau peribus dat et per consequens an restituere teneatur et sic exponit se periculo peccati.
¶ Respondetur ner gando consequentiam plerique vident quod equale dant praelato ecclesie vel seruiunt eidem et non curant de qua parte impartiatur. patet in simili si quis vsurarius habeat multa bona promiscua vsure et non vsure ego seruio illi vel fodio in orto vel facio aliquid per quod non fiet pauperior ad restituendum bene accipio. Item interdum ignorantia inuincibilis aliquos excusat: sed frequen ter est ignorantia crassa et supina et tunc tales non ex cusantur argumentum de incertitudine nullatenus mo uet. patet de bonis acceptis a religiosis.
¶ Tertio dua argumentor in antiquis de donati. c. ceterum. dicit alex. io tertius rei quantitas est attendenda et consuetudo pa trie: sed in aliquibus partibus est consuetudo dare tricen ta scuta cum nepte totidem cum spuria et sic cum aliis diuitibus: igitur. Insuper parentes esto quod satis habeant de quo viuere possunt egent maiorum pecuniarum: ergo do intuitu paupertatis. Rursus non dicerem esse pec catum nutrire aliquem in studio theologico dando ei toto tempore cursus tricenta scuta sed laudabiliter factum ergo licebit dare nepti tricenta scuta vt coniungatur cum nobili viro in matrimonium. Ad tertium dicitur argumentum relinquit solutionem in capite signato dicitur quae sacris canonibus non obuiet. si dicas consuetudinem sensim legem humanam abradere: ergo habendus est ocu lus ad consuetudinem.
¶ Respondeo hic non est con stitutio canonica: sed canones et doctorum ecclesie scripta enucleant prelatos ecclesie non esse dominos fructuum beneficiorum sed loquitur capunt de quantitate potest prela tus dare huic diuiti parum et huic diuiti tmdem et sic copulatim quod totum erit in maius molis sicut ex minimis granis fit maxima summa caballi: et sic non debet intelligi capunt recitatum de donationibus sed de re mo dica vnica vel duabus per magnum interuallum distan tibus sicut de ablatione continua granorum vel inter rupta per intercapedinem vnius anni vel alterius magni temporis. vnde latitudo quam eprius potest expon re pro se et sua familia non est impartibilis sed bonam diuisibilitatem habet secundum magnitudinem beneficii aliqui prudentes dicunt mille et quingenta vix ei sufficiunt pro familia quam alere habet: aliqui prudentes dicunt potest honeste exponere mille et sextingenta aliqui bis mille: sed nulli hanc summam transcendunt inter prudentes taceo de sichophantis et nebulonibus tunc quando epraus videt in fine anni non transcendit illos bis mille aureos manet in sua latitudie vbi bis mille aurei pro famili a archiepi glasguensis suffice rent totidem archiepreo sancti andree non sufficerent aliquibus mille et minus sufficit et ita in aliis prela tis descendendo gradatim secundum magnitudinem beneficii proportionabiliter opinione mea sanissimum esset consilium prelato ecclesie vocare timen tes deum et prudentes rogando ab eis quantum eorum iudicio potest exponere in sua familia annue et quam tum ei honeste sufficit si non transcendant bis mille iam potest facere magistrum sue domus tenere se circa talem latitudinem vel minorem ad quattu or super mille vel quinque super mille et tunc proba bile est vt supra bis diximus quod dando quingenta vel sextingenta de illa parte consanguineis diuitibus non tenetur restituere et etiam quod non peccat restringit statum suum pro eis ausim dicere honestatem episcopi non stare in splendida mensa vel magna curia nec tempore pacis nec tempore belli episcopi non interest se ponere in disturbine nisi vbi potest consulere vtilitati reipublice. Ad secundum argumentum diues adhuc aliquibus eget si illud tendas nunquam habebis finem et tibi concludes oportet ali qua dare comiti marchioni duci et principi sumamo regni si satis habeant secundum consuetudinem talis domus non sunt pauperes et esset iterum laberyn thus dedali descendere in particulari relinquo hoc iudicio prudentum. Ad tertium dico in illo casu po tes tantum dare consanguineo sicut extraneo vbi cetera essent paria. Quarto argumentor: ex istis nullum esset discrimen inter religiosum et prelatum alium ecclesie episcopum decanum vel curatum consequens est falsum ergo et antecedens: falsitas conse quentis ab omnibus conceditur et consequentia pa tet: vterque equaliter tenetur ad restitutionem et neu ter est dominus fructuum ecclesie. Hoc argumentum est ex superioribus dilutum religiosus prelatus non habet peculium profecticium et quasi castrense et bona acquisita intuitu persone quorum est verus do minus et illa prodige exponens non tenetur ad restitutionem et hoc probabile est de parte suo statui secundum iudicium prudentum sufficienti. secus est de bonis ecclesie et licet non deceat virum habentem patrimonium sufficiens pro sua vita capere be neficium ecclesie presentibus eque idoneis nihil ha bentibus tamen dato quod beneficium habeat durum est quod teneatur se alere de patrimonio et deseruire gratis qui altari seruit de altario viuere debet. prime ad corinthyos nono: sumite psalmum et date tympanum. psalmo octuagesimo. autotoritates insinuantes oppositum sunt de consilio vt decima sex ta questione prima. quoniam quicquid. prima questione secunda. clericos. decima questione tertia. cauendum. At dicis confundo vitam prelatorum per in certitudinem nesciunt quantum eis sufficiat et quo ta pars est debita eorum statui: responsum est ad hoc superius et adhuc dico argumentum est idem contra factorem sicut contra me: nunquid abbates / prieo res / et prelati religiosi tenentur restituere prodige exposita nemo adhuc dixit eos dominos fructuum receptorum secundo nunquid prelatus excessiue exponeus in sumptibus delicatioribus quam par sit in mul titudine nimia famulorum peccat et non in mediocri nunquid est incertum multis vbi est status quot fa mulos potest habere et quam delicate potest se et suos alere / quot frena deaurata et vestes purpureas mutatorias potest tenere vide queso ne teipsum et eos pariter confundas dato quod sciant se peccaturos et non deuinctos restituere omnia dissipabunt cogitantes postea solum penitere. Quinto argumen tor: nemo testatur de alienis clerici testantur. patet paulus. i. heremita reliquit tunicam anthonio et collo bium palmarum athanasio similiter hylarioni esicio saccum cum palliolo reliquit.
¶ Ad primum dicitur erant heremite. Secundo dico vix leuares illa legata a solo nisi ob sanctimoniam virorum in magnis festis anthonius et athanasius illas vestes que sacros artus angelorum in terris tegebant cum omni honore ( vt par erat) deferebant.
¶ Potest es se argumentum non parum ponderandum de testa mentis prelatorum qui nichil habent nisi de benefi cio quomodo condant testamenta: sortes habet tantam congeriem pecuniarum quantam habuit iohan nes vicesimus secundus an potest totam illam pecuniam relinquere in testamento fratri comiti diui ti et quomodo habet maius dominium in puncto mortis quam in tota vita in vno die non poterat exponere totam hanc summam: non est questio quin intuitu paupertatis vel ratione seruitii honesti exhibiti potest dare: sed de hoc remitto ad iura summi pontificis: sed quicquid sit hoc non infringit nostram conclusionem. patet per iura de testamentis et in aliis rubricis hanc materiam tangentibus: et fertur ali qui religiosi procurant eis a maximo pontifice facultatem testari et constat quod non habent dominium bropterea an religiosi hoc repererunt in suis regulis queso videant et prosit eis. sed pro beneficiatis omnibus consulo quod non multa relinquant in morte consanguineis et potissimum diuitibus. At petis an templarii milites sancti iohannis baptiste pec cent exponendo prodige et an teneantur ad restitu tionem more ceterorum: habent se secundum suum statum alere portionem mittendo ad rodum sedem capitalem in subsidium vrbis et insule et si non dant peccant sicut alii beneficiati fundatores fraudendo si ponas rodum (quod absit) in manus othomanni vel soldani iri quid tunc erit de hiis fructibus ecclesia pro uideret. et quia hanc materiam (vt par erat) non cri brauimus sed summa rerum fastigia sectantes veniam dabis o candidissime lector Quia iam nox humida celo precipitat suadentque cadentia sydera somnos.
On this page