Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
Utrum simonia sit grave peccatum¶ Distinctionis vigesime quinte questio vnica. CIrca hanc vigesimam quintam distinctio nem in qua magister loquitur de simonia quero an ipsa sit peccatum.
¶ Pro solu¬ tione questionis pretermittamus diffinitionem ter mini simonia potest sic diffiniri. Simonia est volitio tenendi vel dandi spirituale vel spirituali annexum non gratuita potest spirituale sic accipi quod spiri tuali annexum imbiberet: de disputatione vocali non est insistendum: volitio ponitur loco generis: omnis simonia est volitio vel nolitio proportionabilis quando quis non vult ministrare spirituale gratis quando tenetur et qualiter tenetur: dixi loco generis non est quidditatiuum genus eius hec predicatio est indirecta simonia est volitio predicatur minus connotatiuum de magis connotatiuo connota tionem termini simonia eius quid nominis explicat. alie particule ponuntur loco differentie. ponitur tenendi vel dandi disiunctim ad includendos eos qui accipiunt pecuniam vel volunt dare: per spirituale potest intelligi secundum aliquos donum dei gratuitum supernaturale quod ex naturalibus puris haberi non potest cui consonat responsio petri quam dedit simoni mago dicentis: tua pecunia tecum sit in perditionem subiunxit causam quia do num dei existimasti pecunia possideri vt genera lin guarum donum scientie de quibus loquitur aposto lus prime corinthiorum duodecimo. sacramenta sunt spiritualia ad hunc sensum quod in eis datur aliquid spirituale vt gratia nisi fuerit obex in suscipien te sed realiter sunt corporalia vt per singula sacramenta explicamus. Ius leuandi fructus in benefi cio est spirituale id est conuenit illi qui curam spiri tualem habet ierarchisare ratione huiusmodi bene ficii vt predicare celebrare: sic oratio benedictio sunt spirituales id est ad spiritualem effectum ordinantur non solum est habendus oculus ad spiritua le per essentiam sed ad importatum terminus sacra mentum connotationem spiritualem habet: illud po test vocari spirituale quod est pro vtilitate hominum vel hominis immediate ad consequendam vitam eternam policia humana est pro tranquillitate pacis immediate vasa presbyteri benedictiones possunt dicispirituales annexum spirituali est fructus beneficii ius patronatus et huiusmodi que annectuntur in hiis accessorium sequitur conditionem. principalis et sic patet non est facile explicare quid bicatur spirituale non respicio ad modum aliorum ponentium spirituale per essentiam causam sequelam et concomitantiam: sicut symon magus a quo hec pestis capit denominationem si in varias species enigmatice se effinxerit: sic est de hoc monstro quod non est facile factu vtrobique simoniam a non simonia.
¶ Ex illo sequuntur aliqua Primum est.: aliqua est simonia mentalis: imo omnis est mentalis: licet nobis non constet nisi per exteriora.
¶ Aliquis est in simonia sine peccato imputabili: patet de habente habitum post sufficientem detestationem cuius habitus adhuc non degeritur.
¶ Quinto sequitur: interdum est simonia sine pacto: patet ex dictis et in casu inter beatum petrum et symonem magum nulla pactio erat: fallitur bernardus in glosa finali huius ti tuli loquitur de restitutione et non de simonia: simi le habet capitulo consulere. et tua.a scilcicet tua nos.
¶ Sexto sequitur: maximus pontifex potest committere simoniam sicut alius: patet. tota hec diffini tio potest ei competere sicut alteri: hinc abhorrebat petrus a symone mago ne in illud incideret.
¶ Septimo sequitur: aliqua est simonia que non est volitio nec eius habitus: patet: si quis haberet hoc bropositum nolo dare beneficium sine pecunia / talis simonia est nolitio sed equipollet volitioni.
¶ Nono sequitur: aliqua est simonia conditionalis: patet de hac / vellem emere beneficium si ha berem pecuniam / vel si possum habere aliquem vem dentem: eodem modo dicitur de venditione.
¶ Decimo sequitur: stat aliquem iam tenendo beneficium peccare circa ipsum simoniace vel frequen ter circa idem et totiens peccare circa idem benefi cium sicut alius circa plura propter repetionem actuum.
¶ Vndecimo sequitur: non omnis simo niacus tenetur restituere. patet aliquis est simoniacus qui nichil habet simoniace: ergo non tenetur re stituere volens furari est fur sicut volens mechari et tamen non tenetur restituere cum nichil habet stat cum frequenter tantum peccare sicut aliquid habens simoniace cum actus exterior nichil malicie actui interiori superaddat.
¶ Huodecimo sequitur non omnis simonia est eiusdem speciei specialissime cum qualibet simonia: patent cum multa obiecta specie differunt multa cadunt in obiecto simonie vt spirituale vel spirituali annexum beneficium sacramentum baptismi sacramentum eucharistio nec vnum est obiectum propitiquius reliquo cum stat aliud ita propinque obiici voluntati licet termi nus significans vnum potest esse superior ad termi nos specialiter inferiora significantes.
¶ Tertio decimo patet quod spirituali annexum potest emi sine simonia. probatio. hoc potest emi sine simonia demonstrando hunc pagum vel domum hoc est vel po test esse spirituali annexum igitur. sic de calice consecrato potest deduci. Ex qua non sequitur quod spirtuali annexum vnquam licite ematur sine simonia.
¶ Decimo quarto sequitur hec pestis fuit in ecclesia antequam vocaretur simonia. patet fuit tempore he lisei et ante eum etiam apud malos prophetas et tunc erat ecclesia que incepit ab abel iusto sed non habuit istam appellationem nominis ante symonem ma gum actuum octauo dicente baptista primo libro ali phonsi volitansquem per aera symon Infamis magus et lucri execrabilis autor. citius denominationem capit a symone quam a gezei quia in lege gratie et voluit emere vt venderet alius autem solum volebat capere temporale pro spirituali.
¶ Hecimo quinto se quitur interdum est simonia ex parte vendentis tantum nonnunquam ex parte ementis aliquando ex parte vtri usque.
¶ Decimo sexto sequitur: interdum ponitur conditio vt do si des vt dabo beneficium si dederis mille interdum sine expressione verborum hoc intelligitur.
¶ Decimo septimo patet: aliquis inter dum intrat beneficium simoniacus ex sua ignorantia inuincibili vt parentibus pro eo aliquid danti bus sicut solent dicere aliquis est simoniacus: sed non simoniace promotus. Aliomodo diffinitur sic: est volitio emendi vel vendendi spirituale vel spirituali annexumliber et illa que annectuntur sci entie hoc est spiritui creato non denominant aliquem simoniacum. legens in theologia / iure / vel artibus capit ab auditoribus pecuniam si non habeat sallarium pro lectura vt in italia et in angelia extra de ma gistris est prohibitio aliquid capiendi pro licentia docendi hoc est ad dandam auctoritatem legendi sic peccaret. cancellarius parisiensis capiens pecuniam a bacchalariis licentie munus impartitur gratis aliquid pecuniarum sui capiunt ab artistis pro straminibus et rebus minutis: et parum refert inter has diffinitiones.
¶ Hoc prelibato pono conclusionem. Omnis actus simonie est graue peccatum: probatio omnis actus iuri nature diuine et humane oppositus ad quem sequuntur multa monstra in pollicia est grande peccatum: simonia est huiusmodi: igitur: quod prohibeatur iure diuino patet quarti regum quinto. et actuum octauo. quod sit contra ius na ture: patet: simoniacus vendit rem cuius non habet dominium. secundum illud prime corinthiorum quarto. sic nos existimet homo. etc. et quod non potest transferre in aliud etiam non est proportio mercis ad precium. vnde sapientie tertio dicitur quod est prestantior cunctis opibus et alia desiderabilia non valent ei comparari: propterea petrus reprehendit simonem quia domum dei putabat pecunia possideri. quod gratis accepistis gratis date Mathei deci mo. dicit glosa hec reprobat simoniam et accipere pecuniam pro predicatione. quod prohibeatur lege hu mana patet in multis questionibus prime cause et in titulis de simonia. propterea comparatur heresi prima questione prima. qui studet. de filiabus que sequuntur dicit baptista tertio calamitatum. Tem pla sacerdotes altaria sacra corone ignis thura pre ces celum est venale deus que. secundi machabeorum quarto antiocho vendenti sacerdotium iasoni ignis sacrificii qui durauit septuaginta annis captiuitatis babylonice sub aquis extinctus est si ille est sacrile gus qui calicem librum vel huiusmodi furatur a for tiori iste qui totum beneficium furto capit per lon gos annos vel saltem hoc propositum habet. quod sit fur patet iohannis decimo. qui non intrat per ostium in ouile ouium sed ascendit aliunde ille fur est et latro. intrare per ostium est iusto titulo intrare hinc datur cura animarum paruulis in custodiam quibus vix darentur duo poma seruanda et inidonei promouentur munera excecant prudentes es sic postponuntur idonei. inidonei non potentes con scendere ad honores per merita assumunt illud insane iunonis apud maronem flectere si nequeo superos acheronta mouebo. de quibus dicit psalmista: in quo rum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus. psalmo vigesimo quinto.
¶ Contra conclusionem argumentor danielis quar to peccata tua elemosinis redime. et gregorius in si omelia regnum celorum tantum valet quantum has hes vnus acquirit pro calice aque frigide vidua pro duobus minutis. luce duodecimo. Responsio regnum celorum non emitur cum deus nichil recipiat a nobis bonorum nostrorum non indiget sed illud meremur bonis operibus sed est methaphorita emptio et non propria. Secundo argumentor: i bresbyter celebrat pro sex paruis albis et anniuersarium constituitur pro quattuor vel sex scutis ibi patur spirituale pro temporali: ergo non omnis da tio temporalis pro spirituali vel econuerso est simo nia vel innumeri sunt dandi simoniaci. Pro solutione argumenti ad materiam ponitur magistralis distinctio quis potest celebrare pro sex paruis albis quadriphariam: primo tanquam pro fine principali et vltimato: secundo tanquam pro precio adequato ac si esset iusticia commutatiua: tertio pro sex paruis albis tanquam pro fine minus principali et subordina to vel subordinabili alteri fini vlteriori: quarto mo do vult celebrare pro sex paruis albis et habere pe cuniam pro sua sustentatione: prime due intentiones sunt simoniace et illicite secunde due licite et in habente gratiam meritorie et sic hoc est amphibologia sor tes celebrat pro sex paruis albis secuundum quod pro. potest dicere circunstantiam finalem: et hoc bifariam vel circunstantiam vltimati finis vel finis non vltim mi alii duo sensus elucescunt: ex dictis communiter dicitur et bene canonicus surgit de nocte vt ha beat distributiones et propter deum tamen non proterea committit simoniam similiter plerique veniunt ad seruitium ea hora qua dant distributiones ui alias non veniunt sine labe simonie.
¶ Sed con tra illud argumentor: presbvter non celebrabit nisi pabeat sex paruos albos: similiter nec canonicus veniet ad horas canonicas si non essent distributio nes: ergo pecunia est causa principalis cum ea posi ta ponitur aduentatio ea seclusa non ponitur: ergo est causa principalis: concedo antecedens et nego consequentiam posita causa minus principali cum causa principali ponitur effectus neutra illarum sufsicit ad positionem effectus quacumque illarum seclu sa remouetur effectus. non tamen propterea sequi tur quod sex parui albi sunt causa principalis illa causa est magis principalis que plus appreciatiue mo uet licet minus gradualiter in forma habeat: vel ad quam alia reducitur: vult habere sex paruos albos vt nutriatur vult nutriri vt deo famuletur et non econ uerso sicut socrates dicebat se velle comedere vt viueret non autem viuere vt comederet. et beatus augustinus dicit comedamus vt euangelisemus: non autem euangelisemus vt comedamus: quod licet danti spiritualia accipere sustentationem: patet prime ad corinthios nono: dicit aplus quis pascit gregem et de lacte gregis non manducet: ad hoc citat legem deuteronomi: non alligabis os boui tri turanti dignus est mercennarius cibo suo Mathen decimo. non est eundum ad laborem pro tam paruo labore non tantum ei daretur et esset insuper pal liatio simonie.
¶ Sed contra illud argumentor per hoc quadruplex membrum datur palliatio simonie potest emens beneficium dicere non do mil le scuta pro beneficio tanquam pro precio adequato vel pro causa finali vltimata sed pro fine subordinato Insuper potest vendens beneficium dicere non ca pio mille scuta pro beneficio sed capio mille scuta ad dandum pauperibus / que si michi dederie dabo tibi beneficium. Ad primum dico licet ver sipellis potest tergiuersaricoram bominibus tame deus est scrutator cordium nego quod potest dicere de ei mille scuta. etc. quia non est medium ad hoc subordinatum est simile ac si diceres volo occidere istum hominem propter gloriam dei aliquod est ordinabile in finem vltimum aliquod autem non capio pe test dicere / id est rationabiliter potest dicere alias quis potest dicere sinum arabicum non esse mare rubrum Ad secundum dico de verbis non esse curandum propter suum dicere non est vis: beneficium deber gratis dari: ille interpretatiue vendit beneficium quam do in collatione beneficii non habet iustam causam leuandi pecuniam. insuper idem est etiam pecuniam dare episcopo et alicui dare vt pro eo roget episco pum. secus est si det duodecimum hostiario vt pateat ei ingressus ad colloquendum episcopo. Insu per quando ita foret sicut diceret esset species mali: modo apostolus docet ab omni specie mali abst nere. At dicis episcopum posse leuare fructus praebende primi anni pro fabrica ecclesie vel pro aliqua pia causa vel diminuere aliquid de fructibus pro tem pore: ergo poterit illos fructus capere primo die et ad hoc dirigens intentionem non committit simonia¬m ergo primo die potest capere mille aureos dando gratis beneficium: nego consequentiam et etiam an tecedens si ducat hoc in pactum cum beneficiando in primo ingressu potest tamen prebenda pingui va cante dicere se velle antequam vni conferatur intentio nis mee est pro duobus vel tribus annis tollere vnam quartam vel tertiam ab hoc beneficio pro tali ratio nabili causa reliqua nutriet ministrum: etiam aliud est capere omnes fructus ante tempus leuatos e cum hoc est species mali et negligit suam famam quam debet sub pena peccati seruare et alios scandalizat et dat palliationem simonie non ei credetur quicquid dicat et sic non pie capit deus non vuli pias causas illa via protegi si sibi reseruare intendit iam turpius est: et licet res modica data non reputatur inducere aliquem ad dandum tamen cordeo non est discrimen inter magnum et paruum nisi in magnitudine et paruitate peccati. at dicis episcopus potest tenere beneficium ipsum non conferendo duobus vel tribus annis et sic leuabitter mi le aureos. Forte dicis: in cathedralibus vel regula ribus ececlesiis electio debet esse inter tres menses aliter deuoluitur electio ad superiorem proximum et sic ab eo ad alium superiorem vsque ad papam de electione pro deffectu: hoc non satisfacit est ius hu manum positiuum de tribus mensibus vel sex men sibus in illo papa dispensat: et sic potest illud beneficium tenere. sic faciunt aliqui principes cum episcopatibus quorum vnus valet interdum. xx. mille au reos nummos: ergo idem est isti regi capere sexagin ta mille aureos primo die et leuare fructus tenendo beneficium. Respondeo est contra ius nature et diuinum tenere sic beneficia extra manus illorum ad quos debent deputari cum ecclesia interim frau detur suo capite vel membro et contra intentionem fundatorum. si liceat episcopo tenere vnam prebet dam cum dispensatione romani pontificis sic duas et omnes licet peccatum esset maius: sed quando cum dispensatione expectatur ad respiciendum quis est idoneus et non est sufficienter deliberatum propter aliquas causas rationabiles que possunt occurrere non est peccatum sed sex menses communiter ad hoc bene sufficiunt non est apparentia tene re duobus vel tribus annis interim colligendo fru ctus. Secundo argumentor: licet vendere ius patronatum et tamen ius patronatus est quid spiritu ali annexum igitur: maior patet: si sortes platoni do minium de calud vendiderit plato acquirit ius patronatum quod patet extra eodem: ex litteris sicut scri bit alexander tertius episcopo herfordensi et abba ti de forde tunc sic: sortes omne ius quod habet in calud vendit platoni ius patronatus est ius quod habet in calud: ergo illud ius vendit platoni. ne go quod licet vendere ius patronatum transit cum vn ditione dominii sine venditione nisi fuerit specifica tio in oppositum vt in dicto capitulo dicitur et nichil licet dare ratione eius si dominium valeat mil le et non vltra sicutiure pateronato non licet dare vltra mil le et nego maiorem quod omne ius quod habet vendit ius presentandi idoneum prelato non vendit. si dicas plato acquirit ius presentandi idoneum et non dono nec aliotitulo ab emptione ergo emit ius prae sentandi: dico quod acquirit ius presentandi alio titulo scilicet colligantie vel accessionis: sicut si quis eme ret seruum cuius angelus bonus et malus aduenit non per emptionem sed fateor emptionem esse causam sine qua non iurispatronati.
¶ Tertio argumentor: quis potest emere omnes fructus huius beneficii vt decimas: et tamen decime sunt annexe spirituali igitur quod liceat constat cum decime vt triticum agni capre et huiusmodi. Forte dicis: licet istas decimas emere et eas vendere sed non licet emere ius leuandi decimas hoc ad ecclesiasticum spe ctat habentem titulum in quo fundatur ius leuandi.
¶ Contra hoc argumentor: ius leuandi decimas est aliquid vel ergo est realiter res decime vel homoleuans decimas. si primum tunc sic argumentor: has decimas licet sorti laico emere hec decime sunt ius leuandi decimas: ergo ius leuandi decimas licet sorti emere: et eodemmodo probabo quod liceat alteri vendere. Insuper laicus capiens fructus ec clesie per triennium de prelato habet ius leuandi decimas: alio quin iniuste eos leuaret. si dicas ius le¬ uandi esse sacerdotem sortes habet ius leuandi sicut habet gradum quero a te queres est gradus non est aliud quam homograduatus sed pone quod venundetur sicut paulinus nolune vrbis episcopus pro liberan do filio vidue: tunc sic: plato emit hunc presbyterum hic presbyter est ius leuandi decimas: ergo plato emit ius leuandi decimas. nego consequentiam: sed ius leuandi decimas emit qui capit beneficium triennio iuste leuat et habet ius leuandi sed non ratione officii beneficiatus est ius leuandi ratione officii. se cus est de capiente ab illo et dato per possibile quod sacerdos beneficiatus esset seruus licet sit preter rationem dominus eius non habet dominium in bonis ecclesie non sunt illius nec illo modo distrahere licebit si ius ponantur decimi fructus colligendi concedo similiter plato ius leuandi decimas emit: sed non emit ius leuandi decimas ratione offici emere im portat actum voluntatis et sic facit appellationem rationis. hoc complexum ius leuandi decimas ratione officli supponit pro prelato connotando quod suo officio incumbit hos fructus leuare vel pro decimis ipsis connotando quod a tali ratione officii leuari pos sunt.
¶ Quarto argumentor: licet emere sepulturam in loco sacro et tamen est quid spirituali anne xum igitur. maior patet: est communis consuetudo curatorum. Insuper abraham patriarcha emit spe luncam duplicem in hebron ciuitate arbee ab ephro filio seor. genesis vice simo tertio. et non est dicendum quod locus non fuerit sacer cum in eo erant sepulti adam et eua: igitur. Respondeo negando maiorem patet de sepul. capitulo. abolenda. et decima tertia questione secunda. questa est. post factum tamen co gere licet sepultorum amicos seruare laudabiles consuetudines sed non ante finem non debet esse ex actio nec pactio. Forte dicis consuetudo habuit ma lum initium et ex auaricia curatorum processit: ergo propterea nemo est cogendus seruare consuetu dinem alioquin vbi esset mala consuetudo vel corruptela potest quis cogi ad implendum. item si bo na erat a consilio a principio: ergo nunc debet esse de consilio deuotio aliorum me precedentium non debuit michi imponere legem obligatoriam. Respon detur presumendum est quod consuetudo habuit bonum initium non constat nobis de opposito: secus est de corruptela nobis constante sed curati nostri sollicitius illud prosequuntur quam peccata in subditis apostolus tamen dicebat non quers vestra sed vos Ad aliud non inconuenit aliquid pro aliquo tempo re esse de consilio et successu temporis propter eius radicationem esse de precepto. Ad aliud argumen tum de patriarcha dicitur emit agros illos in quipus spelunca duplex includitur sicut licet emere pagum vel vilam in qua est ecclesia vel petit dono. lit tera dicit. date michi: et licet ephron dicebat se velle dare abrahe tamen taxauit precium plus iusto et sine indignatione eius abraham non habuisset et necessa ria erat ipsi amicitia cum aduena erat redemit suam vexationem tunc mos non erat sicut dicit beatus am brosius.
¶ Quinto arguitur: iacob emit ius primo geniture ab esau fratre suo gefiesis vicesimo quinto. et tamen illud erat annexum sacerdotio primogeniti erant sacerdotes vsque ad dies aaron. Respondetur negando quod emit ab eo ius primogeniture sed redemit vexationem expectata oportunitate cum veniret oppido lassus esau a campis et quasi in edia erat consumptus iacob tunc expectauit oportunitatem promouendi suum negotium dabatur es lus primogeniture a deo hoc sciebat a matre que erat informata. super casu rei dicit littera geneseos perrexitque rebecca vt consuleret dominum: qui respondens ait: due gentes sunt in vtero tuo et populus po pulum superabit et seruiet maior minori: hoc habuit vt putatur a melchisedech et heber prophetis dei non refert si a deo immediate et hoc significauit filio filius licet simplex sine plica et dolo tamen prudenter expectauit semper suum tempus pro mate ria que ad eum attinebat deus potest dare ius inscio patre vel contranitente. Si dicas quomodo vir ita exemplaris sicut iacob ita modico emisset ius primogeniture et vir gnarus sicut esau sic pro paruo lus primogeniture vendidit cum ei debebatur duplex portio in bonis paternis vt patet de ephraim et manasse filiis ioseph qui portionem duplicem et duarum tribuum prouinciam susceperunt. de iacob non refert an parum vel multum iacob redemisset vexationem suam licet dixit fratri vende michi pri mogenita tua intellexit da michi primogenita te iu dice per venditionem preuidens eum famen incur surum et preparans cibum alter nichilifaciens casum existimans mori si non fuisset auxilium datum dixit en morior vendidit siue ex intemperantia vel ex despectu iuris primogeniture esau peccauerit vel ne non refert et vt non retractaret sententiam petit illud iureiurando confirmari iacob licite.
¶ Contra illud argumentaris: non licet viro electo a maiore parte capituli dare pecuniam minori parti eiusdem vt desistat et tamen hoc esset pro de fensione sui iuris. patet de hiis qui fiunt a maiore par te capituli. cum in cunctis. ergo solutio nulla: assumptum patet de simonia. capitulo. matheus. Respon detur non habuit ius acquisitum simoniacum est da re pecuniam pro iure acquirendo: secus est pro iure acquisito et vbi constat quod est plene acquisitum et vbi esset vnus ita idoneus sicut hieronymus et alii essent inidonei non deberet aliquid conferre pro iure acquiren do. secus est de casu iacob qui habuit ius acquisitum a deo qui non eget consensu isaac vel cuiuscunque al terius solus transfert dominia et nemo resistere potest quando vult partim cum alio interdum transfert vt facit de lege communi: sic in baptismo vbi mancus non potest habere aliquem ad baptisandum puerum eius qui est moriens et vnus malus non pult paruulum baptisare sine pecunia potest pater dare pecuniam non pro baptismo quicquid alius dicit sed pro redimenda vexatione quam iniuste pati tur et potissimum in sacramento necessitatis huius paruuli.
¶ Sexto argumentor: sortes intercedit pro platone quatenus habeat beneficium et sic acquirit in illo casu acquiritur annexum spirituali pro temporali: similiter in obsequio principum et si tales sunt simoniaci omnes promiscue damnabis. Respondeo trita est distinctio gregoriana de triplici munere scilicet a manu lingua et obsequio idem est de san guine et aliis illicitis causis conferendi est datio non gratuita quando datur inidoneo consanguined Si dicas episcopum nichil recipere certe hoc est ve rum in multitudine precum prosequamur ceptum primo ex parte rogantis: secundo ex parte conferen tis: quis potest licite rogare pro idoneo et interdum tenetur et eum extollere et vt ei prouideatur vt ipse proficiat aliis: quis potest proseipso etiam modeste rogare vt in distinctione priori dictum est siue pro cura siue non cura dummodo certum est quod non pe tit prouinciam suis humeris imparem nullatenus est simonia: sed si quis dirigat preces pro inidoneo simoniace agit. quod patet: vult quod annexum spirituali conferatur non gratis: idem est porrigere preces et potissimum quando iudicat eas efficaces et dare pecuniam. forte preces rogantis tantum valent apd rogatum sicut mille floreni vt solet dici de precibus principum armatis turpior est pecunia proprie dicta: considerent rogantes pro inidoneo queso respon sum beati bernardi ad theobaldum comitem volem tem eum rogare vt quidam paruulus eius consequeretur beneficium suo modo loquendi vtar scitis quia diligo vos sed quantum nouit deus melius quam vosme quoque a vobis diligi non dubito propter quem si offendero non erit quod me diligere debeatis cum iam non fuerit in causa deus ergo ne offendam deum fortasse nec vobis expedit offendo autem proculdubio si facio quod requiritis: nam honores et dignitates ecclesiasticas non ignoro debere hiis qui eas digne ac secundum deum administrare et volunt et possunt porro eas acquirere paruulo filio vestro me is vel vestris precibus nec vobis iustum nec michus tutum esse noueritis: et paulopost sequitur: sane vvi lermulo vestro cupio bene per omnia sed ante omnia deum hbic est quod contra deum aliquid habeat nolo ne non habeat deum quod si alius secus voluerit nolo per me habeatne perdam et ego deum: hec responsio erat tali viro digna: et apostolus. si hominibus placerem christi seruus non essem. de obsequio. quis currit ad tumultus aulicos multiphariam. vno modo vt suc turrat sue inopie si beneficium occurrat videt quod ci tius ei dabitur quam alteri. Aliomodo principaliter pro pter beneficium: primum est licitum si sit idoneus idoneitas est grossa radix super quam fundandus est titulus benefici: secundum constat esse illicitum quo ad collatorem dummado dat idoneo seruo cu ius prudentiam experitur in seruiendo beneficium quia idoneus bene agit: si quia seruiuit / simonia ce agit debet aliter eum munerare quam cum beneficio tunc beneficium confert pro seruicio quattuor vel quinque annorum: et idem est ac si centum scuta rec peret a beneficiando si in duobus annis debuit habere centum scuta: indicium est simonie vbi nichis soluit beneficiando si aliis laicis soluat si habeat be neficium competens secumdum eius idoneitatem iam est inidoneus ad hoc ex prima questione distin ctionis precedentis tamen non licet pacisci de benefi cio habendo ratione seruitii. patet extra de simonia cum essent. non tamen videtur includere simoniam pacisci legere canonicis vel stare legendo in vniuer sitate ibi est spirituale pro spirituali vt ora pro me et orabo prote si moriaris ante me celebrabo ter pro te. idemtidem fac michi vel celebra hodie hora oc taua et ego celebrabo hora decima et sic de similibus
¶ Septimo arguitur: saul primi regum nono dedit pecuniam samueli vt iudicaret de asinis dixit pu er saul. Ecce inuenta est in manu mea quarta pars stateris argenti demus homini dei vt indicet nobis viam nostram. idem patet tertii regum decino quarto. de vxore ieroboam que portauit ad ahiam prophetam decem panes et trusculam et vas mellis. Preterea romanus pontifex potest vendere canonicatum cum in curia romana non locum habet simonia sicut lex iulia ambitus cessat in vrbe. ffad. i. iuliam. lege vna. Item non est prohibitio venditionis canonicatus in veteri testamento vel in nouo. Ad pri mum dicitur non legitur quod prophete boni aliud acceperunt pro dono prophetie samuel saul et puerum pauit non legitur quod aliquid acceperit: secundo potest aliquid boni cape ex dono episcopus capit sine pacto palafredum liberaliter heliseus a naaman siro nichil accepit apparet id idem fecisse benadab regi si rie iudei parua etiam munera attuleruunt ad prophe tas exteri gentiles solum magna. Ad aliud videtur aliquibus romanum pontificem posse vendere canonicatum et dicunt aliqua esse simoniaca quia pro hibita / aliqua prohibita quia simoniaca. In primis potest dispensare maximus pontifex: princeps absoluitur a legibus: hec distinctio est inanis: omnis si monia est prohibita quia mala et est contra ius nature et diuinum: ergo contra omnem talem peccat poes tifex si commitat sicut alius et magis propter persone statum: sed bene verum est quod aliqua prohiben tur propter aliquam vicinitatem cum simonia sub aliquibus penis humanis quibus simonia prohibe tur. patet de rerum permu. ca. quesitum. et ca. cum olim. in illis capitibus dicitur quod non debet precede re pactio de permutatione beneficiorum et beneficia perdunt si propria auctoritate ea permutauerint et tamen hic non est simonia video beneficium michi esse vtilius inter aliquos vacillantes in fide vt eos instruem in ea et vt sim remotus a consanguineis vel populus habet me inuisum: alteri potest es se vtilius vbi ego sum / propter istos fines permuta mus si nulla esset prohibitio vel irritatio non videtur hic aliquo modo esse simoniacum sed quia frequen ter sub vmbra hac praesent homines inhiantes lucro cumulare auare bona ecclese hoc prohibuit ecclesa hoc non est simonia dent queso aliquod proprie simoniacum et ostendant papam posse contraueniendo non peccare. Ad primam rationum inductarum concedo papam non incurrere enas canonicas positiuas nec ille cum quo dispen satur. Ad secundum nego assumptum patet. iii. regum xiii. quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum et propter hanc causam peccauit domus ierohoam et euersa est et deleta de superficie terre qui dedit ei plus pecuniarum acquisiuit sacerdotium. patet superius de antiocho in probatione conclusionis capere aliquid pro licentia docendi est si mo niacum: ergo a fortiori pro officio eligendi eprieum et offi ciando in diuinis. Item est simoniacum aliquid capere pro predicatione. mathei. x. ergo a fortiori hic. illud patet ex serie capituli ex diligenti. extra de simo nia: vendere officium laicale videtur perperam fieri es multi abusus fiunt ad colligendam auare pecuniam quam pro officio dedit nec pauperi nec auaro diuiti dandum est officium narrat valerius libro. vi. capite. iii duo contendebant vter eorum mitteretur in hispaniam cum sententiam scipionis peterent dicebat neutrum mitten dum cum alter dicebat nichil habuit alteri nichil satis erat indicium est auaricie cum diues se ponit ad hec emenda et egestas ex altera parte virum non derelinquentem mundum ad multa cogit illicita eligantur iudices secundum consilium ietro. exodi. xviii.
¶ Octauo argumentor quando quis habet apparentem titulum ad benesicium capit aliquos prouentus vt quiescat talis vendit annexum spirituali pro temporali et non dannatur illud cum practicatur ab omnibus. Preterea pro ingressu religionum aliquid pecuniarum capitur vt vasa et huiusmodi
¶ Respondetur non licet transigere pro beneficio. patet de transact. c. super eo licet. si duo tamen electi ad aliquam dignitatem compromittant in iudices poterit iudex alterum confirmare et alteri pro bono pacis de prouentibus prouisionem facere. patet. de prebendis et dignita. c. nisi essent: sed si vni constaret quod ius non habe ret desistere debet nec aliquid capere. Ad secundum di citur pro ingressu religionis nichil est accipiendum de simonia non satis sed si monasterium esset tenue potest ei dici. frater non possumus plures commode alere quam habeamus si tibi libeat hanc ingredi communitatem portionem affer de qua sustenteris. patet hoc. i. q. ii. Si quis propter hoc.
¶ Respondetur non curando de penis precise canonicis veniendo ad restitutionem que videtur pena lis si quis fuerit promotus in ordine simoniace talis ordinem suscipit quem restituere non potest caractere impresso licet non habeat exequutionem ordinis sine dispensatione si sit simoniacus non simoniace faci lior est dispensatio si sit simoniacus et simoniace es difficilior licet talis per illicitum medium acquirat ordines tamen acquisiti sunt vt in multis id genus contingis de consequutione beneficiorum grauior est questio et simoniacis difficilis simoniacus simoniace beneficium habens tenetur illud relinquere in manibus in quibus incumbit et habere propositum relinquendi quam primum potest commode. tenetur vlterius relinquere omnes fructus relictos demptis sumptibus quos fecit in eis colligendis et conseruandis et hoc si fuerit simoniacus simoniace promotus illud patet de restitu. spolia. cap. grauis et ciic. fa. herciscum. fundus. q. i. rempenso in fi. id est de fructibus collectis in simoniaco non simoniace promoto postquam est certioratus cum iam non est bone fidei possessor idem est simoniace habere titulum et non habere titulum ingreditur sicut fur et latro modo fur te netur restituere que furto habet et illud existimo de bet intelligi de illo qui habet per pecuntam beneficium si quis ratione sanguinis / precum vel seruicii habeat benficium a collatore non tenetur restituere plusquam alius si sit idoneus esto quod preces sanguins vel seruitus mul tum moueat non tenetur restituere alioquin non erit sal ua omnis caro sufficit / videtur) penitere de pecca to per quod titulum procurauit vel quia inidonee suscepit et sic in parte est verum dictum dominorum iurisconsultorum nulla est simonia nisi pactionalis hoc est sub iecta legibus canonicis ad restitutionem et intelligo pa ctionalem formalem vel interpretatiuam exemplum primi do si des vel vt des hoc est do mille vt habeam hanc ca noniam vel curam. Aliqua est interpretatiua solo vbo ab hac differens tempore collationis beneficii dicit sortes collatori dabo tibi mille libras sterlingorum gra tis da michi beneficium gratis habens tamen oculum men taliter ad beneficium et pariforma collator vel facit sicut intellexi de aliquibus ponam inquiunt collatori sexcentos aureos contra totidem non audes conferre bene ficium filio meo vel non conferes: at si ponis ali quem assentire huic do tibi mille gratis in adequato tempore collationis cum exequutione exteriore beneficii assentire illi propositioni quam profert dico eum non posse assentire gratis et quicquid sit ridiculum esse dicere talem simoniam praesumptam non plecti sub pena simonie formalis et recipiens tenetur pecuniam restituere ecclesie illi cui iniuria illata est vt eprius recipiens receptum dabit sue ecclesie quod si multitudo peccet dandum est totum pauperibus no explores ad vnguen an magni prelati sint facti simoniace tua non refert excusare in omnibus per ignorantiam inuincibi est et deus reliqua complet nec vocatur ignorantia in uincibilis quia vinci non potest sed vincere non teneris suf ficit tibi ille recipitur a multitudine tamquam praelatus tuus vadas audacter ad ordines habeas dispensationem in voto beneficio matrimonio et in reliquis quando est rationabilis causa habendi hic rudis certitudo mo ralis suficit quod ita putatur ab aliis nec tibi constat de opposito pauci sunt vel pauciores quam existimas qui decunia acquirunt beneficia nullus habens specimen honestatis illa via ascendit crebro interpretaris ca sum proximi tui in deteriorem partem etiam cum epntatus sit ordo et imprimitur caracter non obstat quo ad hoc simnonia licet quo ad exequutionem et dato quod non teneatur ordo sufficit caracter imprimitur et quo ad hoc pro portionatur sacramentis quo ad accipi si loquaris de domino papa dicit nicolaus papa. xcix. d. c. Si quis decunia eligatur non apostolicus: sed apostaticus habeatur glosa dicit id verum esse quando eligitur a non cardinalibus et non habentibus potestatem constat illam glosam esse aurelianensem alii ius nullum eligendi habent simoniace vel non simoniace et obuiat textui non amitto quod nseneni cardinales hoc vitium adinittant pars sufficiens ad electionem non corrumpetur puta due tertie et forte omnes et coloratur hoc cum tot religiosi mendicantes et alii electi sunt signum est quod pecunia nichil fa¬ cit et si tot religiosi famigerati essent sicut a principio totidem eligerentur. Item deus illud preseruat non debes omni spiritui sinistre loquenti in oppositum impartire fidem et illo dato ignorantia excusaret in feriores vt in aliis prelatis. De annatis continuatis passim a bonifacio nono et partim a iohanne vicesimo secundo raro a predecessoribus vtinam essent sepul te propterea alii prelati faciunt exactiones sub nom ne iocundi aduentus potius aduentus meroris et tripli cant in subditis quod dant supremis congruum est tamen si sufficienter non sit prouisum pro camera apostolica quod alia via ei prouideatur cum romanus pontifex sit capunt ecclesie et consilio cardinalium et ope famulorum egeat congruum inquam est vt nutriatur secundum suum statu ex bonis ecclesie summus sacerdos euangelicus non debet esse deterioris conditionis que summus sacerdos mosaicus qui habebat decimas decimarum hoc est suff cientem prouisionem. Si inimicus meus dedita opera dedit pecuniam vt promotionem meam impediret non vitiatur titulus acquirendi beneficium. patet in titulo de quo agimus. c. nobis. tunc presumitur in fraudem mei id fecisse.
¶ Sed contra hoc argumentor consanguinei post litem solent sibiinuicem maxime inimi care ponderant paruam iniuriam a consanguineo illatan et certant circa idem ergo cum titius est eligendus in eprsum sempronius consobrinus post litem superficialem potest porrigere mille libras sterlingorum canonicis vt t tium eligant in eprium simulando quod hoc faciat in odium sempronii cum eius amore id factum sit. Respondeo vel pecunia data ab inimico est causa quare iste habet beneficium et de facto si hoc constiterit resignandum est beneficium iniusto titulo intrauit et lex respicit ad il la quae communiter accidunt et procedit ex presumptionib modo cum inimicus cognitus talis porrigit pecuniam quo alio vt eligatur indicium est quod videt alium maxime idoneum sincere eligendum: et dato quod det pecuniam indicium est quod est impartinens adeptioni beneficii de consanguineo non est hec presumptio imo oppositum prosu meretur a prudentibus quod est lis ficta vel orta a pri mis motibus est sopita aliquis optat percutere consan guineum vel aliud patuum lesiuum qui in eodem tempi re optat quod haberet epranatum vel curam propter vtriusque bonum. Sed dicis si amicus meus me prohibente da pecuniam pro mea promotione non teneor resignare beneficium. patet in cap. sicut tuis licteris. in eodem. et tamen potest esse quod pecunia data sit causa mee promotionis dato quod dicam id michi displicere. Respondeo ille de quo est mentio in cap. sicut: iam erat actualiter sin cere electus: sed circa confirmationem erat luctamen si fuisset circa electionem prohibitio nichil refert si pe cunia erat causa promotionis. Sed dicis ius non eran plene acquisitum: dicitur erat presumptio quod datio il lius pecunie erat impartinens confirmationi et quod eratis confirmabatur praesumitur dabatur in fraudem quia ponifer dicit cum non sit tibi consanguinitate iunctus: tertio ele ctio quae non erat simoniaca non est retractanda: sed con firmatio est simoniaca: quarto cum ille sub anathemathe vetuit pecuniam dari condescendit ei maximus pomtifex confirmando ius. in isto quod ponit de consensu con firmandi est solum presumptio simoniace si quis habuerit sincere vnum beneficium et postea dicatur licet false quod habuerit per simoniam licet id velit et postea co gnoscat verum sufficit penitere de actu malo habet titulum non labefactatum. Sed circa resignationem beneficii simoniace acquisiti est spelunca renunciant vna me nu vt recipiant altera. Si peteretur ab eis an resigna rent si non haberent spem rehabendi nescio quomodo responderent bonum esset forte talibus numquam iterato hec beneficia conferre dixi forte si non esset iste spes rehabendi fortasse non resignarent sed cum iactu ra magna animarum semper detinerent simpliciter simoniace vbi quis resignat in manu illius cui oporter pure et habet ab illo qui dispensare et conferre potest dummoo est idoneus ad faciendum quod illi beneficio incumbit sana conscientia beneficium accipit iusto titulo iam habet quod an iniuste habuit si barrabas furare tur equum platonis quem interim plato ei confert liberalidono barrabas iam iuste possidet hunc equum sed fructus expositi toto tempore simonie qui ad eum non amplius spectabant quam ad vnum quemlibet sunt exponendi in vsus pios si non extant habendi sunt similes non sufficit dicere romanus pontifex tibi hec remittit vt de eis non sit amplius mentio quia nec hoc est sibi commissum a christo sed in edificationem nec hoc vnquam attemptabit sed conscientiam tuam onerando sub magno onere abibis. satius est viro formanti conscientiam pure et simpliciter hoc beneficium resignare sinendo collatorem dare cui vult vt materia sit lucida.
¶ Secumdo dubitatur contra predicta habens beneficium per munus a manu tenetur restituere beneficium in manu superioris sed munus a lingua alicuius tantum mouet sicut mille scuta interdum idem de seruicio et sanguine: ergo si vnus resignare tenetur et alius. nego consequentiam non sunt cetera paria vides recipiens munus a manu pristum restituere tenetur. secus est de munere lingua et sanguine de seruitute debet seruo solui proe portionabiliter ad labores imo dando beneficium et nichil aliud est vehemens presumptio simonie. Secundo vnum est certum et fedum et communiter plus mouent munera excecant oculos sapientum. Quando quis est idoneus seruiendo sanguine vel precibus presumitur in melio rem partem et propter incertitudinem particularem po test teneri beneficium sed quando patenter constat aliquem fuisse inidoneum tempore quo dabatur ei beneficium es nunc est idoneus sapienter esset factum petere de nono ab illo qui ius conferendi habet quod si non impetret nescio an restituere tenetur: forte quod non: sed vbi dubium erat a principio et nunc est idoneus nullatenus tenetur restituere. Si quis conferat beneficium paruulo vt inte rim preter rationem pecuniam colligat vides pro spi rituali annexo colligit pecuniam et solutionem habes in foribus nec sufficit quod paruulus ei pecuniam remittat cum adoleuerit in ecclesia triumphante: sed totum oporte restituere non vrgeberis in ecclesia militante cum nullus alius ab isto petet a te rationem villicationis tue Tertio dubitatur an promittens cum presentatore quod nichil recipiet ab eo de assignato ei titulo viuendi in ficiatur labe simonie. Respondetur quod presentator ca¬ plt pecuniam vi spiritualis annexi cum ratione titul assignat ei viginti vel decem et dat beneficium propter os ficium leuando summam illam quam dat capit temporale pro spirituali annexo. illud patet de simon. cap. Si quis. e ordinatus est suspensus quousque secum dispensetu a maximo pontifice et ordinator a collatione et praeser tator ab exequutione ordinum per triennium propterea bene ordinatum est cap. epraeus de praebendis. si quis ord nauerit aliquem in diaconum vel praesbiterum sine titulote netur eum alere de suo donec titulum habeat nisi patr monium sufficiens se alendi habeat idem est in subdiace natu. c. cum secundum. nimia multitudo praesbiterorum sic ad missa cum inidoneitate et inopia extra religionem facit cle rum contemptibilem.
¶ Quarto dubitatur an quis tenetur ad restitutionem in simonia mentali. Respondetur quod non capitulo vltimo huius materie: sed quare ad restitutionem mentalem vsure quis teneatur vt recitatur. xiiii. quod iii. c. i. et de vsuris consuluit. et beatus augusti. psalmo xxxvi. ad istud multiplicem differentiam canoniste so lent dare quarum nulla valet vtraque est iure diuino vetita non valet quod iohannes andreas dicit in simo nia est error ex parte vtriusque et sic potior est conditio possidentis. Interdum est error ex parte vnius tamen nec valet quod dicit in beneficio dat plus de suo opposi tum est verum. Quis poneret discrimen inter istos duos contractus sortes dat eprieo mille aureos dicens domine eprie do tibi mille gratis et alter confert beneficium dicens se dare gratis qui nullatenus dedisset nisi pro pecuniis plato dicit do si des hoc est do mille si des bnficium semper est pactionalis equiualenter: secunds vt constat non habet titulum in beneficio sed est fur et la tro et quanto diutius tenet tanto magis peccat fur sem per est in mora non proprie resignat titulum quem habes in beneficio sed titulum presumptum ab hominibus si est. tamen bone fame debet habere propositum quam citius potest resignare non se diffamando quando est occultum nec requiritur licentia pape in proposito licet sit eprus. patet per glosam in. c. nisi. de renuncia. sicut ibi dicitur intrusus et simoniacus titulum non habet. patet. i. q. i. ordinationes. simonia mentalis in proposito potest esse multiphariam commissa. vno moo ego vellem confer re pecuniam et offero sed eprus michi idoneo gratis con fert quemadmodum me volente furari equum tuum eum mi chi dono reddis. aliomodo sic si haberem pecuniam vellem emere beneficium et alter vellet capere si offerretur non obstante cathegorice dat sine munere aliquo. Insu per est sermo de simonia quia prohibita ab homine more canonistarum loquendo in talibus sufficit penitentia nec requiritur restitutio quo fit idem est de vsura et si monia quo ad restitu. et non restitu. Secundo patet ali quis confert beneficium per actum qui est peccatum et tamen alter vere capit beneficium pristum idem est in accipiente quod simoniacus dicitur hereticus est extensio termini vt. i. q. i. c. cum liqueat. frequenter stat rectum iudicium in intellectu et simonia in affectu et in effectu et hec de simonia a qua nos conseruet qui simoni petro curam dedit pascendarum ouium et agnorum.
On this page