Quaestio 1
Quaestio 1
An matrimonium sit sacramentum novae legis
¶ Distinctionis vigesime sexte quaestio prima. Irca distinctionem vigesimam sextam queritur an matrimonium sit sacramentum noue legis.
Pro solutione questionis notabis quod matrimonium tantum valet sicut matris officium munimen vel munimentum et dicitur officium quia per hoc mulieres contrahunt officium esse matres filiorum et quia plures sudores an pertum post et in partu habent quam patres: dicitur matrimonium ex opposito diuitie et bona acquisita dicuntur paterimonium quia illud est patrum pro liberis laborare et matris eos in domo custodire. i. iconomicorum. et quia feine iuniores contrahunt quam viri et sunt matres ante multa bona acquisita. fortassis primus contractus in nomen matrimonii pullulauit. Circa quidditatem matrimonii vlterius est querendum negando respectus rationis et reales quemadmodum facimus oportet dicere quod matrimonium est vir et femina vel eorum consensus vel verba vel nutus verbis equiualens vel aliqua istorum. Possumus non inconuenienter dicere quod materia in hoc sacramento est mas et fenina et formaeorum consensus cum verbis eodemmoo quo sacramenta dicuntur materiam et formam habere vt ab exordio tetigimus / vel quod consensus eorum est materia et verba vel equiualentia sunt forma non respicio ad dicentes verba viri esse materiam et femine formam. Dicimus sortes contraxit matrimonium cum berta quod bene quadrat exponendo de consensu et tunc dicendum erit matrimonium supponere pro viri et mulieris consensibus connotando quod sint legittimi et cum hoc quod illud eis pateat: sed quia illi consensus non sunt signum sensibile et signum sensi bile ponitur in recto in diffinitione sacramenti placet aliter dicere quod verba vel equalentia siue sint nutus vel huiuscemoni sunt sacramentum matrimonii quia sunt signum sensibile et consensus est quid spirituale et sic participat rationem forme: esto quo ad aliquas proprietates participat magis rationem materie sed quo ad rationem sacramenti minus. Et tunc dicitur quod matrimonium est verba vel equipollens significantia consensus viri et mulieris idoneorum ad perpetuam cohabitationem et ad corporum dationem mutuam: vba vel equipollens ponitur loco generis: esto quod sacramentum sit proprium genus et quidditatiuum sed quia dubium est quae res est sacramentum in recto non abs re posuimus: idoneorum ponitur propter cohabitationem perpetuam viri et mulieris hoc est dicere ille terminus matrimonium pro verbis vel huiusmodi signo supponit connotando quod sint inter virum et mulierem cum consensu primo explicante illum consensum perpetuum. Ex quo patet quae sunt necessaria ad sacramentum mas et femina rationales quod intelligo quando dicitur viri et mulieris personarum legittimarum hoc est non prohibitarum ab ecclesia vel aimia lege naturali vel diuina habentium comsensum per signa exteriora etc. quae requiruntur ad matrimonium per sequentia nota euadent in matrimonio non requiruntur verba sicut in aliis sacramentis fuit etiam sacramentum legis mosaice in illis sacramentis non requirebantur verba sufficiebat materia et hoc est equum rationi lex vetus erat vmbra legis grtre es verba in repraesentando obtinent principatum: ergo congruum erat nunc habere verba.
¶ Matrimonium est sacramentum noue legis. hoc probatur per diffinitionem sacramenti est inuisibilis gratrae visibilis forma hoc est signum sensibile vt in diffinitione sacramenti dictum est hoc iprsum liquent de hereticis ad abolendam. vbi inter sacramenta a lucio. iii. enumeratur et mathei. ix. approbattur et sic ibi virtualiter instituitur quando christus approbauiti lud. gene. ii. respondendo ad questionem phariseorum igitur.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur: omne sacramentum est collatiuum gore matrimonium non est collatiuum grate: ergo matrimonium non est sacramentum. c sequentia tenet in. iiii. ii. et maior patet ex diffinitio ne sacramenti. probatur minor. xxxii. q. ii. honorantur et sunt verba beati ambrosii de laude parentum rebecce vbi apparatus petit gratia cuius datur pecunia in hoc sacramento potius quam in aliis reprobata quadam opinione dicit quod causa est quia in hoc sacramento no confertur gratia spiritus sancti et ad boc introducit. i. q. i. multi. et alios passus. Idem tenet bernardus in glosa extra de simonia. Cum in ecclesie. introducit illos passs xxxii. q. ii. honorantur ante inductum ab apparatu et. xxvii. q. i. nuptiarum. xxxii. q. ii. connubia. hoc ipisum tenet gau fredus et hostiensis. Et confirmatur apostolus consuluit oppositum matrimoni scilicet continentiam. i. ad corinthios vii. sed in continentia quae est de meliori bono non confertur gratia vertute operis operati: igitur. Preterea secunde nu ptie non benedicuntur: ergo signum est quod ibi non datur gratia. Item sequitur quod homo qui habet multas vxores successiue habebit magnam gratiam. Respondetur negando minorem theologi communiter tenent partem affirmatiuam et auctoritates sanctorum ad hoc sonant et ratio est quia alias non esset sacramentum: in diffinitione sacramenti a capite huius quarti diximus est inuisibilis gratie visibilis forma: ergo si virtute operis operati non conferat gratiam non est sacramentum: et nego illas glosas quia ad glosatores non spectabat ista materia ni si habuissent textus rotundos pro se quia crebro in illatione latentis consequentie falluntur argumentum quod facit apparatus ex capitulo multi. nullc modo sonat ad propositum ibi beatus gregorius loquitur contra laicos habentes vitam ecclesiasticorum inuisam ita quod existimant eos non bene conferre sacramenta oppositum ibi dicitur et exemplificatur de baptismo et eucharistia quod matrimonium conferat gratiam vel non conferat inuenies nichil. cap. nuptiarum loquitur de dissolutione vouentii et nichil huic proposito. Eodemmoo capitulum conmqubia legittima carent quidem peccato non tamen patere illo quo coniugales actus geruntur illud capitulum est beati hie ronimi super matheum loquentis de illo qui voluptuose vxorem cognoscit.
¶ Ad confirmationem aplus consuluit oppositum verum est tanquam maius bonum illud tamen est bonum dum moo seruentur circunstantie debite praeterea dicit apulus ad corinth. vii. Si autem acceperis vxorem non peccasti et si nupserit vrgo non peccauit: et sequitur circa finem capituli: igitur. et qui matrimonio suam vgin iungit bene facitet qui non iungit melius facit. Sed fo tasse hic minor grata virtute operis operati conferi quam in ceteris sacramentis et hoc si digne suscipiatur Ad aliud concedo quod secunde nuptie non benedicuntur et po¬ tissimum si mulier erat coniuncta sed consequentia est. nulla in aliis sacramentis non est benedictio et conceditur quanto quis habet plures vxores licite successiue ante carnalem copulam ingrediuntur religionem vel moriuntur cito tanto blus gratie matrimonialis habet: hoc dixerim stat alium virginem in millecuplo plus gratie habere quam alius habeat cum est inuolutus circa familiam liberos et vxores que frequenter virum impellunt ad illicita et impediunt ab hiis quae conducunt ad finem vltimum sed hominem non necessitant plerique vxorati erant optimi es nunc sunt multi boni non datur pecunia hic pro sacramento matrimonii sed pro nutrienda muliere quae plerumque est viro sumptuosior in vestibus et in ceteris id genus quam vir et nescit sibi prouidere propterea decens est quod parentes dent pecuniam pro alimento vxoris et liberorum si qui sint et hoc secundum consuetudinem patrie iacob sine vicio seruiuit labam quattuordecim annis pro lia et rachaele et solum sex annos pro magno peculio erat consuetudo patrie laban vel quia iacob venit in baculo suo et laban erat diues sicut crebro est in vsu si paruus nobilis vel diues colonus ducat filiam magni nobilis parum pecuniarum acquirit et interim dat munera.
¶ Secundo arguitur contra eandem conclusionem quod male posuerim verba vel nutus loco gsntonis in diffinitio ne matrimonii. i. q. i. detrahe et sunt verba beati augustini. accedat verbum ad elementum et sit sacramentum g elementum per accessionem verbi ad ipsum fit sacramentum quod hic non contingit. Preterea si matrimonium esset sacramentum hoc esset ad multiplicandum genus humanum: sed propter hoc non est necessarium tale sacramentum: quia si omnes mulieres essent communes melius seruabitur genus humanum quia plures gontonabuntur nec oportet dicere quod hoc est irrationabile quia naturalis loquentes viri graues ita posuerunt. patet. in platone in thimeo circa principium vbi introducit socratem sic asserentem que idem ante eum opinatus est et ratio eorum est quia melior amicitia seruabitur in ciuitate omnes iuuenes diligent iuuenes sicut fratres quia putabunt vel pubitabunt eos esse fratres ex parte paterum quia dubitabunt an fuerint geniti ex eisdem patribus / senes viros saltem venerabuntur sicut patres quia de quolibes eorum dubitabunt an sint eis patres. Ad primum dicitur quod illa auctoritas est exposita circa sacramentum baptismi sed prout sufficit in praesentiarum non capit verba proprie quia tunc inter mutos nullo pacto esset matrimonium cuius oppositum infra dicetur nec capitur elementum sicut philosophi capiunt pro igne / aqua etc. sed capitur pro illo quod presupponitur quemadmodum mixta elementa prisupponunt quae ex ipsis componuntur per equiualentiam littere vocantur elementa sic est in proposito ambe rum consensus presupponitur et sic accedat verbum ad elementum puta verba de presenti vel nutus vel huiusmodi ad elementum id est ad consensum quae presupponitur et fit sacramentum matrimonii. Secundo dicitur quod illud beati augustini intelligitur de baptismo de quo ibi loquitur Ad aliud conceditur sequela et ad improbationem homines saluarentur bene quando omnes vxores essent communes duo dico. primo stando in fide deus praecepit oppositum. secundo dico seclusa fide modus socratis et platonis non est bene positus naturaliter quo circa aristote. ii. politicorum. illum reprobat et ostendit multa inconuenientia sequi ad illum modum melius est quod vnus habeat vnam precise.
¶ Arguitur si verba coniunctorum essent sacramentum tunc abeuntibus verbis desineret sacra mentum inter eos et per consequens protinus est diuortium quod nephas est dicere. Item si sint ambo muti et faciunt nutus illi nutus nichil aliud sunt realiter quam menbra mutantia manus capunt vel aliud menbrum et sic concedendum foret quod manus est sacramentum matrimo nii.
¶ Reducam argumentum equaliter: si dicas quod matrimonium est consensus. Si dicas matrimonium est homines coniuncti inferam a deo extranea puta quod matrimonium dormit matrimonium est sepultum sacramentum matrimonii capit sacramentum eucharistie. Ad argumentum ergo respondetur concedendo quod abeuntibus verbis sacramentum abit: sed per illa verba sic coniunguntur quod non licet eis rursum resilire post verba prolata cum consensu et sic semper verba manent quo ad effectum quemadmodum si rex instituat dare tibi centum quotannis pro quodam benmeplacito ex illa promissione vel pacto tu ius nancisceris habendi quotannis centum licet contractus et promissio abeant quia sunt realiter verba. Et ad aliud de nutu concedo quod nutus vel est homo taliter se habens vel menbrum: sed an debeat dici sacramentum matrimonii quando deficit ei taliter se habere dicitur quod non sicut supra de baptismo et sic matrimonium semper manet quo ad esfectum quemadmodum semel baptisatus semper manet baptisatus. sic qui semel est coniunctus viuente vxore est coniunctus et econuerso nutus sufficit inter illos qui loqui non possunt. xxvi. questi. vi. qui recedunt. secus est de baptismo et eucharistia et in aliis in quibus verba requiruntur pro forma et idem censeo iudicium in potente loqui esto quod non loquatur rubore vel quauis alia via dummoo per signa ostendit se consentire vel dum moo sedet sub veste nuptiali vel vadit ad valuas ecclesie: sed securum esset non intromittere cum tali si sit ei facultas loquendi si non loquatur sponsalia nec alius minister sunt de necessitate sacramenti bene tamen de congruitate. Ex isto sequitur quod inter pure ebrios amentes tempore amentie et paruulos non doli capaces non cadit matrimonium. patet in omnibus talibus de est consensus qui est necessarius huic sacramento. Sed pone quod mu lier aliqua consentiat in furiosum titium. sed titio habente vsum rationis dissentiat mulier sed titius consentiat an sit verum matrimonium. Et arguitur quod non ibi non est consensus: igitur non est matrimonium hac ratione moti aliqui dicunt non esse matrimonium quia non simul consentiunt.
¶ Sed contra hoc arguitur nuptie contrahuntur inter absentes quemadmodum fieri solet inter variorum principum filios et filias et tamen non est consensus mutuus vnus consentit nunc in principio anni et altera in fine mensis vel fortassis anni tale matrimonium tenet: igitur. non requiritur mutuus consensus hoc argumentum non vincit diceret consequenter manet idem propositum. Sed contra vel idem actuale et hoc est falsum nec requiritur vel idem habituale capiendo habituale pro illo quod gestonatur ex actibus sicut mora les capere solent et iterum hoc non oportet. Si dicas dem propositum virtuale manet puta titius habuit pro positum actuale ducendi tibergam nec habet contrarium consentiente tiberga postea sic manet matrimonium: sed sic est in casu furoris et lucidi interualli quo circa teneo ihidem esse verum matrimonium sed si non fuerit mutuus consensus formalis vel virtualis non est matrimonium: quemadmodum contingebat de amoo et thanar. primo amodo volebat et postea thamar sed non simul. At dicis votum mentale sufficit ad obligationem pei: ergo consensus mentalis sufficit ad matrimonium. Forte dicis et sic dicendum est deus scrutatur corda et renes. secus est de homine. contra: ponatur quod angeus dicat sorti quod berta in eum consentit et sic berte significet tunc eis patet potes sic ducere casum quod erit equipolentia verbis cum consensu sufficienti sed hoc est preter legem. Rursus omnis res dissoluitur per llas causas per quas oritur lfi. de reg. iuris. nichil tam naturale si matrimonium contrahitur per consensum per dissensum dissoluitur sicut in societate et in aliis contractibus. patet. C. quando licet ab emp. disce. I. i. transeat maior dummodo omnes ille cause concurrant solus consensus explicatus per verba non sufficit: sed ille prerequiritur et deus contractum perpetuo roborans modo illa ponuntur si dissentirent et deus vellet vel si ne eorum dissensu potest non esse matrimonium dissensus coniugum nichil facit ad diuortium. In noua lege cardinales eligunt eprium maximum: sed dummoo est electus des ratificat nec cardinalium dissensus potest eum depone re a summo pontificatum quia dicebatur maris et femine Dubitas de hermofrodita. dico forte tales non reperiuntur sed quia. xvi. de ciuitate dei. c. viii. "andoge ni quos hermofroditas vocant quamquam rari sunt tamen temporibus non desunt": dico talis vel plus percipit de vno quam de alio et de illo sexu est / bonum est tamen tali qualitercumque sit ingredi religionem et non stare in seculo. at dicis potestifex potest dispensare cum religioso vt egrediatur cenobium et contrahat ergo potest dispensare quod maneat matrimonium pro tempore quo heres regni est generandus quia cessante causa cessat effectus. Concedo antecedens et nego consequentiam cum dispensat cum alio alter rea iter est absolutus a religione et matrimonium est ita berpetuum sicut aliorum modo mathei. xix. quos deus con lunxit homo non separet cessante causa cessat effectus hoc est verum in causis naturalibus quando effectus dependet ab illa causa vt lumen respectu corporis luminosi potest postea intrare religionem ille sed non tenetur.
On this page