Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 3
An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph¶ Distinctionis trigesime questio tertia. Veritur tertio an fuit verum matrimonium inter mariam et ioseph.
Ponitur conclusio beata virgo erat coniunx et virgo simul et mortua est virgo: hoc patet auctoritatibus omni luce clarioribus in questione non ancipite quid opus est testimonio beata virgo: dicit beatus augustinus in libro de vitiis et concupiscentiis: et magister allegat in littera beata maria proposuit se seruaturam votum virginitatis in corde sed ipsum votum non expressit ore luce primo angelo respondit / quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco: si ipsa non fuisset actualiter adhuc cognita et non habens viraginitatem in mente non fuisset bona responsio archangelo sed volebat dicere ego firmiter proposui in animo seruare virginitatem sed ipsa erat docta a spiritu sancto quod poterat habitare cum ioseph et eum capere in virum ei dando suum corpus sed certiorata reddebatur a deo quod ioseph corporis vsum nun quam peteret. sed radix tunc est in quo consistit matrino nium si in datione actus coniugalis quomodo cum illo stat virginitas. Respondetur quod in datione mutua cor porum puta in dando dominium sui corporis et non dando vsum sui dominii nisi petatur aliquis potest alicui dare do minium sui corporis non dando ei vsum illius domini quod patet de illo qui iurauit quod contrahet matrimonium postea intendit intrare religionem alexandm tertius epreo exoniensi extra de spon. et matrimo. commissum. dicit quod talis potest contrahere et postea intrare religionem et sic contrahit matrimonium et nunquam intendit dare mulieri vsum sui corpis: sic erat de beata virgine que erat docta a spum sancton quod contraheret. quod ioseph non pe teret debitum ipsa dedit ipsi ioseph sui corpris dominium reseruans sibiipsi vsum sui corpris: nec sequitur er ista via quod inter fratrem et sororem potest matrimonium contrahi quia non sunt habiles: illud patet totum. xxvii. quod ii. beata maria. et si dicas. xxvii. q. i. sunt quidam. vouemtibus vginibus non solum nubere sed velle nubere dannabile est dicetur quod hoc verum est nisi aliqua esset docta a spum sancto quod alter debitum non exigeret et quod ei prodesset contrahere matrimonium alis male agit exponen do se discrimini cadendi a virginitate propter viri societatem.
¶ Sed contra illud totum arguitur: sequeretur quod es set matrimonium cum conditione non reddendi debitum vel cum contrario vnius boni matrionii quod est falsum et contra romanum ponificem. extra de conditio. appoin dispensatione vel in aliis contractibus. ca. vlti. Forte respondes concedendo quod est matrimonium nec illa conditio matrimonio repugnat de non petere debitum modo honesto sed conditiones inhoneste contra tria bona matrionit matrimonium impediunt vt si procures abortiuum vel si non serues matrionii fidem vel si alium possum te viuente capere. Contra illud argumntor: ex isto sequitur quod mulier non tenetur reddere viro petenti debitum consequens est falsum et contra maximum pontificem de conuersione coniugatorum. ex publico. iudex con pellet eum vel eam intrare religionem infra spacium duorum mensium vel reddere debitum vt ibi pater et patet consequentia quia reddere vsum corperis non est de ratione matrimonii imo aduenticium matrionio ad quod nemo tenetur. Respondeo replica hec petit venam huius materie et dico quod non sufficit ad matrimonium dare corporis dominium dissentiendo de vsu saltem ad hoc quod sit matrimonium eiusdem rationis cum ma trimonio communi vt replica tangit nec hoc volebat beta virgo sed ipsa dedit dominium sui corporis ipsi ioseph relinquens vsum dispositionis diuine et certiorata erat quod ioseph non peteret vsum corpris: nec ipsa petere debebat et hoc stat cum virginitatm et forte taliter contraxit iohannes euangelista. S ponas ioseph petiuisse vsum corporis beate virgi nis quid ipsa tenebatur facere. Respondeo ponis quintum pedem in ariete et casum preter legem vnde mulier que contrahitur potest se bifariam habere: vnomodo volendo contrahere matrimonium et vo lendo dare viro dominium sui corporis nichilcogitando de vsu corporis: vel si cogitet relinquens dispo sitioni diuine et sic fecit beata virgo et hoc proposi tum compatit virginitatem et verum est matrimonium tale potest fieri inter frigidum et sterilem dummodo hoc cognoscant. Aliomodo mulier habet propositum dandi suum corpus viro et vsum cathegorice et adhuc tale propositum vt supra patuit in questione precedenti spectat ad virginitatem ante quam sit cognita / licet multum assimiletur castitati con iugali et sic non est ita pura virginitas sicut pria quam non decuit beatam virginem habere. Alie mulieres contrahentes communiter / siue habeant primum propositum / siue secundum tenentur reddere debitum quia hoc ratio et lex statuit pro loco et tempore / non autem beata virgo / ioseph ab ea nichil petebat quod si importunius arguens ponat preter legem ioseph de bitum petiuisse vt sit satisfactum sue impudentie cum iosephetiam mortuus est virgo non parue reputationis erat sanctus ioseph in conspectu trinitatis cum debebat habere coniugem matrem dei. dico beata virgo non reddidisset ei debitum nec tenebatur: quia ipsa erat certiorata a deo de opposito fateor quod car nalis copula non est de ratione matrionii inter mu tos erat matrimonium inter quos nunquam erat carnalis copula: si duo contraherent et ambo vouerent continentiam ante carnalem copulam neuter tenetur alteri reddere debitum dato quod alter peteret vl proximius loquendo: si post verba de presenti duo contraherent sortes et berta et deus prohiberet eis reddere debitum / in illo casu neuter tenetur alter reddere debitum esto quod alter petat. ideo non placet michi quod martinus dicit quod beata virgo tenebatur reddere debitum si ioseph petiuisset vt patet in solutione quarti argumenti contra tertiam conclu sionem. Sed pro ampliore intelligentia dico aliquod est matrimonium in quo est essentiale reddere debi tum petenti: patet post carnalem copulam si alter petat pro tempore et loco alter non dans debitum peccat. idem patet ante carnalem copulam lapsis duobus mensibus et illud est matrimonium comu ne. Aliud est matrimonium et non ita commune in quo vnus non tenetur reddere alteri debitum: patet ante duos menses vel cum pacto non reddere debitum vel post votum emissum ab vtroque: vel si de us prohiberet reddere debitum modo ille terminus matrimonium vniuoce dicitur de vtroque licet non sit idem in eis / sicut animal dicitur vniuoce de homine et equo / licet inter illa sit magnum discrimen sicut aliquod est animal de cuius essentia est anima rationalis. patet de homine / aliquod est animal de cuius essentia non est necesse habere animam ratio nalem: patet de boue sed sicut non est necessarium ad animal in communi habere animam rationalem sed sufficit habere animam sensitiuam sic ad matri monium in communi sufficit dare dominium corporum mutuo vt predictum est.
¶ Contra conclusionem arguitur: non licuit mulieribus viris alterius tribus nubere numerorum vltimo: ioseph non erat tribus ma rie. luce secundo. erat de tribu iuda quia de tribu dauid maria autem erat de tribu leui quia erat cognata eli gabet luce primo: igitur. Preterea probatur quod ma ria non mansit virgo vsque ad mortem. euangelista di cit mathei primo. et accepit coniugem suam et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primo genitum: ergo videtur dicere quod cognouit eam post quam christus erat natus. Ad primum respondetur distingo quod non licuit mulieri capere virum alterius tri bus: vel si illa mulier erat heres parentum et sic con ceditur. numerorum vltimo querimonia filiarum salphaad que erant de tribu ioseph preponebatur coram moyse an licuit eis habere viros aliarum tribuum diffiniuit moyses quod nonne esset confusio in tribubus par ratio videtur de omnibus mulieribus heredibus et filiabus salphaad vel aliis mulieribus et sic negatur licuit eis capere viros cuiuscunque tribus. de beata virgine videtur quod erat heres ioachim / erat so ligenita licet beata anna habuit alias duas filias exduobus aliis viris vt patet ex carminibus. Anna so let dici tres concepisse marias. Quas genuere viri ioachim / cleophas / salomeque. Das duxere viri / ioseph / alpheus / ebedeus. Prima parit christum / ia cobumque secunda minorem. Et ioseph iustum peperit cum simone iudam. Tertia maiorem iacobunvolucremquem iohannem. Et pulchrius hec tangit man tuanus primo libro de beata virgine ismeria erat so ror anne que erat mater elvztabeth. Ismerie soror anna fuit regalis origo. Et soboles magni veniens pauidis ab alto. Sanguine zacharie conniunx sata sei mine prime. Tres triplici parte marias tribus anna maritis. Progenuit sanctum et summo genus ethere dignum. Prima deo sacros partus dedit alte ra natos. Quattuor alpheo iudam simona iacobum. Et qui iusticie clarum cognomen habebat. Tertia de natis tibi quos eebedee duobus / Edidit. Et sic non licuit beate virgini capere virum alterius tribus et sic conuincitur quod erant eiusdem tribus elyzabeth erat de tribu leui sed tribus sacerdotalis et regia erant commixte et sic beata virgo de vtraque tribu descendit: sed tunc est dubium esto quod mathei primo dedu catur genealogia ioseph de domo dauid christus non erat filius ioseph sed ex spiritus sancto sine patre ge nitus ex purissimo sanguine beatissime vginis quo ad humanitatem. Forte dicis et sic dicunt doctores quod postquam beatus matheus mathei primo deducit ioseph et duxit beatam virginem et ipra erat heres ipa erat eiusdem tribus. Contra ex hoc non habes quod ipa erat de domo dauid quia in tribu iuda multe erant domus et familie a dauid domus fratrum dauid erant de tribu iuda sicut ipe dauid et non cogebantur mulieres duci re viros sue familie sed licuit capere cuiuscumque fami lie virum dum modo in sua tribu manerent. Respondetur quod credendum est auctoritati beati mathei quemadmodem credimus et hebrei credunt moysi dicenti. In principio creauit deus celum et terram. Ad secundum argumentum mathei primo solutio tangitur extra de verborum sigatione. ioseph. et est beati hieronimi. locus a contrario sen su ibi locum non habtet: donec est modus loquendi scri pture patet in veteri testamento. Sede a dextris meis donec ponam inimicos etc. et coruus non reuersus est donec aqua siccauerit. gen. viii. et tamen coruus non redie bat secundum quod solet dici coruum in diluuio noe emittebat qui ingratus fuerat non reueniebat. etc. et non cognouerant sepulcrum moysi donec in hodiernum diem. deuteronomii. xxxiiii. Primogenitus est ille an quae nemo nascitur et hoc ab artistis solet dici dictio suberlatiui gradus exponitur negatiue et affirmatiue negatiue ante quem nullus et sic capitur hic et sic non est terminus relatiuus non sequitur ille est primus ergo est respectu secundi bene quidem affirmatiue et est modus lo quendi in leuitico sacerdotibus debentur primogenita et constat anquam alia generantur: sic respondit iohannes damascenus libro. iiii. cap. viii. Aliomoo exponitur illud et non cognoscebat eum donec peprit mox postquam con cepit relucebat corpus beate virginis quod eam vt antea cognoscere non poterat nimirum cum dominus glorie erat in vtero: moysi resplendebant radii vt cornua vt popu lus eum vix cognoscere poterat. ii. corinth. iii. quare sic non erat hic sed postquam pepit saluatorem melius eam cognouit quam antea non est sermo de cognoscere car naliter sed per visionem intuitiuam. Et si dicas beata virgo fuisset non cognita ab aliis quemadmodum vniuersus israel non potuit intueri moysen. Respondetur quod deus potuit impedire illam claritatem ne ageret in oculis aliorum sed solum in ioseph quemadmodum angeli relicti suis naturis possunt intueri secreta cor dis deus id sibi soli reseruat et illud est rationabile de moyse et ioseph de moyse quidem vt populus co gnosceret gloriam dei et pareret moysi eorum legifero qui erat totius populi dux sc li ioseph qui dabatur in obsequium beate virginis et in testimonium virginitatis illud apparuit. euangelista dicit math. primo. Cum ioseph esset vir iustus fuisset iniustus si nisus fuisset beatam virginem cognoscere postquam sciebat eam deum genuisse et quando euangelista tacuisset iusticiam ioseph hoc argumentum est tibi euidens sue iusticie quia alioquin non permissum fuisset matrimonium inter dei matrem preuisam ab initio et ante secula et ipisum sanctum ioseph. Sed an ioseph cognouit eam esse grauidam a spiritus sancto antequam ei angelus intimauit exploratum non habeo mathei primo habetur. Cum esset despon sata mater iesu maria ioseph anquam conuenirent inuenta est in vtero habens de spiritu sancto: ioseph autem vir eius cum esset iustus et noluit eam traducere voluit occulte dimittere eam: quidam dicunt quod non reputabat se dignum habitare cum ea et voluit abire propter indignitatem anequam angelus ei reuelauit. hoc habet origenes in omelia natiuitatis christi: glosa ordinaria super illo vbo inuenta est in vtero habens dicit. inuenit ioseph in vtero habere sed non de spiritu sancto sciebat esse cum postea vt dubius deliberaret dimittere eam. traduce re tantum valet sicut propalare licet martinus super hoc impugnet guidonem carmelitam dicens apud nullos ant quos doctores terminum in illa sigatione acceptum sed videat glosam interlinearem pro guidone et est beati io hannis crisostomi / iohannes crisostomus super illo ver bo desponsata dicit. desponsata id est domi habita et omelia quarta super iohannem dicit. in domo ioseph erat anquam conuenirent / exponit glosa anquam conuenirent ad carnalem copulam et accepit eam in suam non in domum suam a quae eam non eiecerat sed accepit in affectum. Secundo arguitur christus habuit fratres vt patet nathei. xii. et non ex parte patris vt notum ost et per con sequens nec ex parte vtriusque relinquitur ergo quod ex perte matris. Aliqui dicunt ad hoc quod ioseph habuit ex as tera muliere et ipse reputabatur apud iudeos filius ioseph et sic illi filii ioseph vocabantur fratres eius et hoc in vna solutione tenet martinus non est verosimi le quod ioseph vnquam cognouit mulierem imo quod semper da batur beate virgini vgo in obsequium paterio sanctus io seph postea saluator matri obsequium prestitit.
¶ Tertio arguitur iohannes in passione qui virgo et filius sororis beate virginis erat et hoc dicit beatus hieronimus contra elindrum hereticum ex illo satis conuincitur quod sanctus ioseph iam mortuus erat esto quod aliqui dicant oppositum. propterea autem dico quod omnes consanguinei dicebantur fratres apud hebreos tunc abraham vocauit loth fratrem. gen. xiii. sarram sororem. gen. xx et patet solutio argumenti. potest esse argumentum de exitu christi extra vterum beate virginis ad probandum quod claustra virginalia dirupta sunt. Ad hoc respondit damascenus. xv. capite sui quarti quod beata virgo egressa est per locum consuetum licet aliqui fabulan tur christum editum per latus beate virginis sed adhuc remanet modus de apertura claustrorum virginalium si illa apperuit christus in egressu non semper manserunt integra tenendo omnia que ipse ponit potes dicere copus christi egressum est per claustra virginalia quae integra manserunt et erat penetratio corporum vel erat in vtero beate vginis nouem menses et amplius: postea exiuit vterum deipare virginis et non iuit per medium vt corpus christi idem accedit ad sacramentum euchari. post verba consecrationis modus aliorum non est omnino reli ciendus de egressu per latus cum honestatem sapiat et non constat de opposito. an ioseph erat iuuenis quando pri mo desponsabatur beate virgini vel erat senex vt pingitur cum glo. dicat esaime. Ixii. habitabit iuuenis cum virgine id est ioseph cum beata virgine crisantus cum daria de pictura: dicatur illud boratii pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper datur equae po testas virginitas beate virginis non est magis suspe cta cum iuuene quam cum sene fertur et pie credo quod nullus ex ea vnquam impudice mouebatur deus non actiue ad hoc concurrebat hoc singulariter erat conueniens da re sue matri.
On this page