Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum

¶ Distinctionis trigesime prime questio vnica CIrca distinctionem trigesimam primam quaero an tria Ibona matrimoni excusant actum matrimo gnialemne sit peccatum.

Triplex est bonum matrimonii scilicet bonum fidei hoc est seruare fidelitatem alteri coniugum non reddendo alteri vsum sui corporis et coniugi reddendo quando par est vt inter vlixeet penolopem inter lucretiam et suum virum bonum sacram ti indissolubilitas hoc est quod vinculum sit indissolubile et illud in lumen naturali est equum numquam alias bene cohabitarent sed alter alteram decipiet cumulando clam culum bona post separationem et domus in duas sectas diuideretur et feret egre vir vxorem eius ab alio duci et econuerso et illud patet ex marone primo eneidos solum naturaliter loquente vbi in persona iunonis ad eolum. ista tria explicabat inquiens. Sunt michi bis septem prestanti corpore nimphe. Quarumque forma pu cherrima deiopeiam. Connubio iungam stabili propam que dicabo. Omnibus vt tecum meritis pro talibus annos Exigat et pulcra faciet te prole pentem. ecce bonum prolis. per propriam fidelitatem intelligit. per omnes an nos perpetuitatem intelligit. simile. patet. iiii. eneidos. dum dido imponit enee violasse matrimonium ob recessum in italiam ob hoc volens eneas se purgare dicens non esse matrimonium: propterea dicit. ne finge fugam vt coniugis vnquam pretendit itidas autem hec in fede ra veni bonum prolis est sancte et religiose prolem si gspoetur educare. secundum illud. ii. ethicorum. i. non parum imo plurimum quin potius totum refert sic an non sic homines ab adolescentia consuescant et. iii. cap. eius dem ob voluptatem inquit res improbas agimus ob dolorem vero res post habemus honestas quapropter homines ab ipsa statim adolescentia vt inquit plato ita institutos esse oportet vt iis gaudeant doleantque quibus gaudere dolereque oportet hec enim educatio ac eruditio recta quia hoc ponderandum censuit aristoteles auctoritatem platonis in medium citauit vt illud roboraret. propterea antiquitus solebant deum timentes ponere liberos in locis sacris vsque ad annos nu biles et tunc collectis sanctis moribus eos tradere nuptui in proposito nostro de christifera virgine de qua distinctione precedenti mentionem fecimus beata anna et venerabilis ioachin studiose obseruarunt quod explicat baptista primo libro de beata virgine inquiens Mos erat antiquus longum seruatus in euum. Ede puellares annos includere sacra. Etatemque deo teneraprimumque dicare vginee florem et gntoare pudorum. Ingenti curam sanctonsque inducere mores. Box vbi ve¬ stitum prima lanugine tempus / venerat in thalamos ibant himeneaque tecta. Coniuncteque viris proli indulgere solebant. non intelliges hec tria esse essentialia matrimonii carnalis copula et proles sequuntur matrimonium ergo non sunt de essentia eius sed vinculum ligandi illa tria est essentiale in senibus non expectatur proles et tamen contrahunt rationabiliter redeundo id titulum questionis ponuntur conclusiones quando vir sine peccato vxorem cognoscit.

¶ Prima conclusio quando vir cognoscit vxorem causa prolis habende tempore loco et modo debitis non est peccatum.

¶ Secunda conclusio quando vir reddit debitum vxori petenti expresse vel interpretatiue non peccat eam cognoscendone ipa incidat in fornicationem. iste due conclusiones sunt lucide et ab omnibus admittuntur. propterea in eis non adduco probationes.

¶ Tertia conclusio volens cognoscere vxorem vt euitetur luxuria in seipso non est peccatum. probatur. ex secunda licet reddere vxori debitum vt euitetur fornicatio in ea ergo ab ea petere ad fugiendum adulterium in ipsomet cum quilibet plus sibi teneatur quam alteri dicit beatus bonauentura semper est veniale peccatum sic beatus thomas dicit illud michi videtur preter rationem doctor seraphicus dicit quod ibi est aliqua super fluitas et per consequens est peccatum hanc superfluitatem non intelligo rationabilem si sortes temptatus cum aliqua muliere alloquitur antequam accedat suam propriam vxorem cognoscat vt adulterium in ipso euitet vi detur quod prudenter agat et nullatenus peccat alias dannabis multos actus in matrimonio senum praeter rationem. Item apostolus dicit propter fornicationem vnus quisque accipiat vxorem et vnaqueque suum virum mulier ui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier. glosa marginalis super illo passu iohannis crisostomi dicit causa propter quam contrahi debet est procreatio prolis et vitatio fornicationis non magis in muliere quam in viro nec in reddente debitum quam petente idem est si fuerit causa sanitatis habende vel conseruande vel tristicie expellende in talibus quis vtitur re sua licite.

¶ Quarta conclusio si quis vult vxorem cognoscere causa ponendi se in possessionem in primo matrimonio forte in senecam gnonande prolis vel fugiende fornicationis tristicie vel seruande sanitatis in se vel vxore non propterea sus actus est peccatum: dato quod voluptas incidat. patet. non est in potestate eius quin incidat sicut in comestione cibi: sed voluptas incidens in cibo non facit comestionem illicitam dummoo manet in limitibus rationis. Item circunstantia circunstans non cadens in ratione obiecti non vitiat actum bonum voluptas est huiusmodi in casu: igitur. item est aliqua honesta voluptas sicut aliqua est inhonesta.

¶ Quinta conclusio si quis cognoscat vxorem suam propter voluptatem nolens aliquomodo cognoscere alienam sed volens vtire sua non peccat mortaliter. patet per glosam. i. corinthiorum. vii. quae est peati aug. quando enim causa prolis conueniunt excusatur vt non sit peccatum quando vero causa concupiscentie faciende veniale est sicut in comestione cibi. Sed dicis ibi ponitur vel refrenande: dico quod disiunctiua ponit tan¬ tum alteram partem. dico secundo intelligit refrenat concupiscentiam cum mala circunstantia veniali cadenti in ratione obiecti si quae auctoritates inueniuntur sonantes es se mortale cum vxore intelligitur quando id idem faceret cum illa quando non esset ei vxor priuari a ratione nichil facit patet per sompnum in quo homo priuatur. Si dicas apostolus dicit hoc autem secundum indulgentiam dico ibi est indulgentia de minori bono et non de malo.

¶ Hubitatur an contrahens cum muliere propter pulcritudinem. vel diuitias male agit.

¶ Respondeo si pulcritudo diuitie / castitas / prudentia vel aliud honestum sit causa motiua hoc quod est licitum si istorum sit causa finalis non tamen vltimata etiam est licitum est finis honestus vlterius subordinabilis si turpe flagitium sit finis partialis dum tamen intendit contrahere est verum matrimonium tamen est peccatum. quod sit matrimonium: patet. ibi seruantur omnia essentialia matrimonii dummoo illud turpe non intrinsece repugnat tribus bonis matrimonii.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1