Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem

¶ Distinctionis trigesime quinte questio vnica. CIrca istam distin. xxxv. quaero an licet vxorem di mittere ob solam fornicationem.

respondetur diuortium procuratur duobus modis: vno quo ad solutionem vinculi secundum apparentiam hominem vt inter consanguineos affines vel alias personas illegittimas putabant homines ibi esse matrionium sed cum est contractum verum matrinonium per carnalem copulam ex consensu vtri usque nunquam dissoluitur vinculum. Aliomodo sit diuortium quo ad thorum inter eos qui vere contraxerut et de illo men bro in praesentiarum quarimus et affirmatiue respondetur ad titulum quaestionis quod licet ob foruicationem carnaliter vxorem dimittere. patet math. xix. dico ant vobis quod quicunque dimis tit vxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit me chatur tota conclusio exceptiua probatur per illud dictum christi ide patet de fornicatione spirituali hoc est si quis labatur in heresim. patet de diuor. c. de illa. xxviii. q. i. idolatria. et ratio huius est quia talis peccat contra fedus matrionis ergo merito venit priuandus vel priuanda iure quod habet in alio frangenti fidem frangetur fides eidem ipsa violat fidem quam debet obseruare erga virum et suum corpus communicat alteri nec sufficit consensus viri ad hoc quod ipsa commisceatur alteri cum actus est iure diuino prohibitus: ergo vir non tenetur ei sen uare fidem et hoc si ipa culpabiliter alteri commisceatur et congruum est istud vt pena vnius multis cedat in exemplum propterea regina vasti repudiata est ab assuero vt ceteris cederet in exemplum hester primo istud patet. tricesima secunda. questione sexta et septima ad longum in isto casu licet viro ire ad religionem vel here mum sic paulus simplex heremita cucurrit ad antho nium. dixi ex culpa si in srptente viri ex errore inuincibili ipsa esset cognita vel credens virum mortuum contraheret cum alio vel quando violenter opprimitur vel in in fidelitate dat vxori libellum repudii rediens ad fidem cogetur suan recipere si ipsa redire voluerit: sed si fuerit vir adulteratus ex altera parte sicut ipsa cogetur eam suscipere quo ad thorum et redditionem debiti. patet de diuor. c. significasti. vel si eam suscepit post fornicationem post diuortium ho modo mulier perdit dotem. patet de dona. inter vi. et vxo c. plerumque. in diuortio primous cum non erat matrio nium restituenda est dos et donatio vt clarum est.

¶ Ex i patent propositiones. prima. homo reperit bonum modum intrandi religionem et in magnam penam vxoris non potentis habere virum. secundo patet si berta dominica adulteretur sortes lune potest negare ei debitum et si sortes postea adulteratur non est ita liber sicut an cum abusus est suo priuilegio et similes culpe simili pena mulctande veniunt sed si vxoris peccatum sit publicum et viri occultum male ageret eam relinquendo licet in foro ecclesie praet ad hoc agere cum mulieri non pre probatio. Sed dubitatur an virpotet sine auctoritate ecclesie vxorem fornicantem dimittere distinguitur vel quantum ad thorum solum et dicitur quod sic negando ei debitum quousque com pellatur auctoritate eccle si ante voluntarie reddat debitum incurrit notam irregularitatis et generat sibi praeiu ditium accusationis si autem compulsus fuerit incurrit notam irregularitatis sed non gnonat sibi praeiudicium acci sationis non debet dimittere eam quo ad thorum et cohabitationem sine iudicio eccle non debet esse iudex in propriacam et publica pena quemadmodm contingit de illa seperatio ne. Sed subdubitas an vir debet accusare vxorem: respondetur vel peccatum est occultum et tunc non debet eam accusare quia subcumberet in probatione summe viro euitandum est non habere pro leui motiuo malam suspitionem de vxore proptermlta mala quae ex hoc contingunt. stat eam esse innocentem et sic egotis morbo laborabis a quo omnes medici tue vrbis te curare nequnt et si ipsa sit nocens non min torquaberis hereditatem et familiam confundes toti vici nie eris fabula torqueberis tristicia. quocirca non facias nimis magnam explorationem de sua castitate nec seruis fidem des leui suspitione ductis qui de ea male loquuntur sed hos argue vt desistant dicas mulieri si ei consteterit te non credere: prouerbialiter dicitur ille lauat laterem qui castigat mulierem. existimes filios legittime a te productos dato quod sit ab alia cognito stat pueros esse tuos erudiantur in moribus et relique eis hereditatem te diligent vt patrem dato quod eorum pater non sis in hoc tu non peccas: proptereanon est magnanimi viri amplius insistere circa mulierem. si potest illud peccatum probare et ipa est corrigibilis potest illam accusare sed non tenetur si non videatur corrigibilis debet illam corrigere ne fautor crimins videatur et sic intelliguntur auctoritates in lostera. At dicis non potest succumbere in probatione ad diuortium si probet erit separatio si non probet per legem talionis puniendus est illa pena quae voluit mulierem esse puniendam: g erit diuortium negeturquod erit hec pena talionis coram iudice quando agit ad correctionem.

¶ Circa eandem distin. quaero an dimittens vxorem propter fornicationem potest aliam ducere. respondetur negatiue. probatio in noua lege non licet viro habere ptlures vxores sed istud sequeretur si viro dimittenti vxorem liceret cum alia contrahere vinculum matrionii non tollitur per sententiam diuortii. patet. xxxii. q. vii. c. vsque a deo. insuper diuortium est in odium nocentis et in fauorem innocent sed si per diuortium separetur vinculum matrino nii tunc esset equae vel plus in fauorem nocenti sicut innocentis ergo per diuortium non soluitur matrionium quia sic sicut vir nocens potest mulierem ducere sic mulier fornicans cum vin culum esset solutum. Sed contra illud argumentor ma thei. xix. dicit dominus quicunque dimiserit vxorem suam nisiob fornicationem et aliam duxerit mechatur: ergo propter fornicationem licet vxorem dimittere et aliam ducere. dicitur loquabatur christus ad phariseos et pro illo trmptre fornicatrix lapidabatur et sic licuit viro aliam mulierem cape. Secundo pro hrate legis gorta dicitur erat dimissio quo ad thorum et solum bro fornicatione et nisi non excipit secundam partem imo simpliciter qui aliam duxerit mechatur et qui dimissam duxerit mechatur marci. x. non ponitur exceptio. dicitur quicunque dimiserit vxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam et si vxor dimiserit virum suum et alteri nupserit mechatur. idem patet luce. xvi. Sed hoc dubitatur an adulte ra post praesentiam potest dicere se non esse adulteram. Secundo an licet vxorem compartam in adulterio occidere Tertio dubitatur an virpoest reconciliare vxorem dimissam. Ad primum dicitur quod sic postquam penituit sufficienter et constat ei quod iam habet bonum propositum castitatis seruande potest se negare esse adulteram quia nec est actu vel habitu adultura et dato quod habitum adulterii habuerit remissum vel intensum cum actum castitatis coniugalis oppons habeat non reffert. Secundo dicitur non licet liuore vindicte et auctoritate propria sicut ad cirurgicum partinet amputare membrum quod reliquum corpus inficit cui est commissa cura corporis veri sic in corpore mistico occidere per sonam singularem quae est membrum communitatis non licet nisi illa cui est comissa cura communitatis vt persona quae vtitur aucto ritate publica in politia paterfamilias tamen in congregatione iconomica cui praesidet potest deffectus emergentes alia via quam per interuetium corrigere si eam reperiat non debet eam occidere licet in aliquo casu liceat secumdum legem humanam vt glo. dicit. xxxiii. q. ii. inter hec. argu. est ad hoc. C. ad leg. iul. de adul. l. graccus.: Tertio dicitur quod modus ille est rigorosus quo adultera brobata talis occiditur in foro exteriori scilicet ciuili quia in foro canonico non licet vt est in multis locis hispaniarum et durum in lege gratie viso quod christus liberauit mulierem dephensam in adulterio ioh. viii. sed ex illa non conuincitur quod perperam agant vbi est lex statuens mulieres taliter debere puniri dummoo proceditur coram iudice competente et mediis licitis nec hoc est iudaisare obligatio non venit a lege mosaica sed a lege scripta principis vel consuetudinis paterie. Ad tertiam dubitatio nem dicitur quod aut mulier est corrigibilis aut non: si secundum non est reconcilianda si est correcta potest eam reconliare diuortium est introductum in fauorem innocentis et iure suo re nunciare potest in casu in quo potest fieri reconciliatio aut vterque concordat in reconciliationem aut vterque discordat aut vnus concordat et alter discordat: si primum debet fieri reconciliatio si secundum non debet si tertium dupliciter: aut innocens petit reconciliationem et tunc debet fieri cum innocens per diuortium non amisit ius quod habet in altero aut nocens petit innocentem et tunc non debet cogi innocens quia penitentia non tollit actionem. xxxiiii. q. ii. c. admonere. et multo minus exceptionem cum facilius tollitur actio quam exceptio aut nocens petit nocentem vt mul er que prius fornicata est petit virum qui post diuortium fornicatus est videtur quod vir non est cogendus redire ad vxorem sed in foro conscientie videtur quod sic nisi eat ad ordines vel ad religionem si velit aliquod eorum non tenetur quia tunc preiudicaret sibi co gnoscendo vxorem plus fornicatam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1