Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An servitus impediat matrimonium

¶ Distinctionis trigesime sexte questio vnica.

¶ QVeritur circa distin. trigesimam sextam an ser uitus impediat matrimonium.

respondetur sen Uuitus precedens impedit quando ignoratur vt prediximus de errore conditionis sed seruitus subsequens non dirimit matrimonium contractum vel pre cedens dummodo contrahitur scienter seruus contradicente domino matrimonium contrahere potest vt dicitur de coniugio seruorum. c. primo vbi adrianus pontifex allegat verbum apostoli ad gala. tertio. in christo iesu ne que liber neque seruus est a sacramentis ecclesie remouendus ita nec inter seruos matrimonia debent vllatenus prohiberi et si contradicentibus dominis et inui tis contracta fuerint nulla ratione sunt propter hoc dissoluenda dato quod dominus prohibeat seruo manducare non est ei obtemperandum oportet conseruare indiuiduum sic potest conseruare speciem renitente domino positiuum ius seruorum non tollit ius nature et diuinum. Sed contra dicis seruus non potest ordiari in praesbiterum vel monachum. liiii di. per totum: et tamen est sacramentum ecclese ordo: igitur. Insuper primo politi. tertio. seruus est omnio domini: ergo non potest dare mulieri ptantem corpis sui sine consensu domini. propterea dicimus quod vir non potest abdi care omnia venerea contradicente vxore quae habet dominium cor poris viri respondetur ad primum non est simile parum seruus impeditur a seruitio domini: secus est in ordine et religione vbi est emancipatus cultui diuino et voluntati prelati sed si peccet accipiendo ordines realiter manet ordinatus et epriatus talem ordinans scienter debet pro eo satisfacere si ignoranter tradendus est domino et ponatur in operibus honestis secundum suum statum. Ad aliud distingo quod sit domini vel quo ad seruitia corperalia et concedonon habet tale dominium in corpus serui sicut vxor. dicis ex isto sequitur quod vxoratus non habet ita plenum dominium in corpus proprium sicut non vxoratus conceditur illatum: propterea mortua vxore vir dicitur li beratus a quadam seruitute. potes ponerere casum quod titius manumutat seruum hac lege quod primus cui obuiat dicat verum et non aliter et obuiet berte cum qua contrahat et ante ona dicat berta tu es seruus sed de huiusmodi captiunculis alias dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1