Quaestio 2
Quaestio 2
An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctionis trigesime septime questio secunda. SEcundo circa eandem distinctionem quae qro an ordo sacer impediat matrionium.
re spondetur affirmatiue tales persone inhabilitantur ne contrahere possint: patet per magistrum in littera capuolo primo. et tricesima secunda distinctione placuit. in consilio carthaginensi dicitur / placuit episcopos / presbyteros / dyaconos / subdyaconos secum dum priora constituta etiam abstinere ab vxoribus quod nisi fecerint ab ecclesiastico remoueantur officio teteros vero clericos ad hoc non cogi. idem patet in capitulo. seriatim. et qui cleri vel vouenter cpulo primo illud est rationabile decet hos christi ministros esse puros mente et corpore quod esse non potest si vxores haberent denique si nunc dant patrimonium crucifixi nepotibus et neptibus a fortiori darent propriis filiis in legitimo matrimonio natis.
¶ Contra conclusionem hanc argumentor vxoratus possibili ter est sacerdos: ergo sacerdos possibiliter est vxoratus: antecedens patet de grecis: respondetur concedendo illatum potens et possibiliter ampliant a tergo et a fronte.
¶ Secunda propositio possibile est sacerdotem esse vxoratum patet tollendo modum quod reliquum est veritatem habet in greco presbytero sacerdos est vxoratus cum vxoratus est sacerdos per conuersionem simplicem sacerdos est vxo ratus sed isti greci primo sunt vxorati et tunc capiunt ordines.
¶ Tertia propositio: si quis primo est sacerdos tali non licet postea ducere vxorem. per se cerdotem intelligo dyaconum et subdyaconum. ac dicis: contrahens matrimonium contra interdictum ecclesie vere contrahit licet peccat contrahendo: erg ordinatus contrahens vere contrahit licet peccet contrahendo: quia ordo non impedit matrimonium quia ordo quia tunc omnis ordo impediret matrino nium quod est falsum nec ratione voti quia si sic non essent duo impedimenta distincta ordo et votumne go consequentiam quod etiam aliquos contractus prohibet sed non irritat eos si fiant vt de interdicto ecclesi e aliquos et prohibet et simul irritat et reddit contractus inanes vt in proposito ordo impedit quia facer ita quod ordo sacer est causa sine qua non vel probinqua irritatio legis est proprie causa in ordine sacro.
On this page