Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
Utrum omne votum obliget et an expediat vovere¶ Distinctionis trigesime octaue questio prima. Irca distinctionem trigesimam octauam quaeIritur vtrum omne votum obliget et an expediat vouere.
¶ Pro solutione questionis notabis votum in presentiarum non sic accipitur vt tantum valet sicut arbitrium vel voluntas secundum il lud persii. velle suum cuique est nec voto viuitur vno. mille hominieum species et rerum discolor vsus. sed in pro posito bifariam accipitur: vno modo proprie et sic diffinitur votum est promissio deliberata deo facta de meliori bono non necessario ad salutem sic quod promittens intendit se obligare non irretita a superiore: interdum extenditur ad necessaria ad salutem et illa acceptio non est peregrina. religiosus contrauenit precepto decalogi de furto et etiam suo voto de paupertate licet paupertas sit de consilio tamen imbibit aliquod necessarium non absonum est quempiam pluribus obligationibus tidem esse deuinctum vt de baptismo de abrenuntiatione dvaboli et pompis eius et iterum illud promittere. Promissio ponitur loco generis. additur peliberata ad secludendas promissiones semiplenas prudentum vel promissiones non vtentium ratione que interdum sunt semiplene interdum minores: ex parte temporis non cognoscitur deliberatio cum aliquis patet plenum consensum in paruo ctrmpste aliquis semiplenum in magno quilibet est iudex in seipso quando plene consen tit quando semiplene. dicitur deo mediate vel immediate vo uens adire sanctantum iacobum facit hoc in honore dei vlti mate propter honorem sancti iacobi et vt ipse interce dat pro peregrinante ad deum. finis est causa causarum secundo phisico. et secundo metha. de meliori bono quare votum implicat quod sit de malo. in turpi voto muta de cretum: ibi votum conuertitur cum promisso: quo circa tullius tertio officiorum dicit agamenonem im prudenter exoluisse votum diane per iphigemam hoc ipsum declarat per fabulam solis et phetontis tesei et hipoliti. et non intelligitur quod sit de meliori bono vouenti sed ex parte rei plerique emiserunt vota quo rum votum ex eorum culpa erat exitiale malum quare pro prie non est votum de non pectinando capite in die veneris vel non lauandis manibus in illo die vel faciem do circulo in cineribus quia illud non est de meliori bo no aliqua sic se habent quod vnum oppositorum est bonum et aliud malum vt in preceptis decalogi et in eorum oppositis aliqua sic se habent quod vtrumque est bonum sed vnum est maius bonum ex re ipsa vel huic propter circunstantiam aliquam et oppositum est minus bo num. Exemplum habetur de ingressu religionis et suo opposito seruare virginitatem non seruare virginitatem in illo qui non vouit et hoc ex re ipsa licet interdum ex vitio vouentis vergit in deteriorem exitum. Dicitur ex circunstantia si aliquis nimis gloriaretur in crinibus et in illis dirigendis peccaret huic non est illicitum in illius rei memoriam certo die non pectere et hoc vouere. aliqua sunt sic se habentia quod hec et sua opposita sunt indifferentia secundum positionem illam que ponit actus medios deliberatos inter bonum et malum vel secundi positionem oppositam non est maior bonitas in vno extremo contradictionis quam alio vt pectere in die ve neris non pectere facere circulum in cineribus no le facere circulum in eis in quibus potest esse votum dum bona circunstantia includatur. dicitur non ne cessario ad salutem quamquam aliquod necessarium ad sa lutem interdum sequitur ex voto vt non furandum est sequitur ex paupertate iacob vouit quod dominus esset ei in deum genesis. xxviii. quod tamen est necessarium ad salutem et tale est votum extenso termino quamquam pro illo casu dici potest vouit quodam speciali modo seruire deo quod non est necessarium ad salutem es hoc patet quia promisit soluere decimas quod et fecit genesis. xxxv. modo dare talem quotam non est de iure nature nec apparet quod tunc fuisset de iure diuino quamquam erat in lege mosaica postea de iure diuino quod ho mini paciscimur manet in nomine pacti vel promi si quod deo sub nomine voti votum necessarium a ma gistro vocatur generale quia a quolibet est suscipien dum. aliud singulare et illud patet. xvii. q. i. c. i. Vltima particula additur si promittens non intendit se obligare non est votum. illud patet de voto et voti redemptione. licterarum. de quodam mortis articu lo stupefacto dixit non diu viuam propterea propo suit intrare religionem romanus poestifex dicit si non est vlterius processum talis non est obligatus si quis concipiat bonum esse intrare religionem et etiam ha bet propositum quo vult intrare religionem non probrie adhuc est votum breuiter potissimum in voto est quod vouens intendit se ad rem votam obligare di citur non irretita a superiore impubes habens minus quam quattuordecim annos esto quod plene consentiat intrare religionem hoc non sufficit. hoc patet capitulo. ad nostram. et in capitulo. significatum. de regularibus oportet quod compleuerit quattuorde cim annos mas. et femina duodecim. illud patet ca pitulo primo de regula. libro sexto. si ante illud tem pus intrauerint pater vel tutor potest eos reuocare infra annum vigesimum questione secunda capitulo puella. et extra de regula capitulo secundo. Faciens professionem ante quattuordecim annos potest redire ad seculum permittitur tamen portare ha bitum et incidere cum aliis paruulis vt instruatur in moribus ante decimum vel octauum annum. Ex hac diffinitione cum adiectione saltem dictorum non dubitabilium patent alique propositiones. dementes. ebrii. tempore quo sunt tales vel impubes non possunt vouere. similiter nec seruus potest facere votum de quocunque opere in preiudicium domini patet in caprelatum. de senten. excom. et capitulo. si seruus sci ente. lv. distinctione. secus est de oratione et spiritu alibus que non cadunt in preiudicium domini in talibus non habet auctoritatem. Secundo patet quod non est votum si quis vouet adire sanctum iacobum si potest occidere virum auctoritate propria. patet non est de meliori bono cum non est de bono votum con ditionale non tenet nisi extante conditione que est illicita: ergo ibi non est votum. Tertio patet aliquod est licitum quod non est licita materia voti licitum est non peccare venialiter tamen non est materia vo ti esset laqueus et non vtile nemo debet illud vouere quod est verisimile quod hoc implere nequit. similiter non intrare religionem est licitum sed non est licita materia voti cum non est de meliori bono minus bonum hic comparatum ad maius bonum se habet vt malum vt aristoteles loquitur quinto etbicorum quare si quis voueret non intrare religionem cui a prudentibus esset ostensum melius intrare sine proces su intrare potest cum non vouebat nec ad votum est astrictus quando quis vouet aliquid quod potest respicere vtile ad salutem vel inutile obligatur solum in casu in quo est vtile patior magnam iacturam ex mutuata pecunia voueo quod non amplius mutua bo accedit multum indigens possum ei dare mutuo non sum obligatus ad oppositum. similiter si quis vouet quod nunquam petet dispensationem in suo voto ac cedit aliquid in quo non potest illud bene seruari non obligatur sortes vouet nunquam mercurii comedere carnes cadit in extremam necessitatem non est obli gatus ad non comedendum si aliquid tempore voti licitum successu temporis illicitum inueniatur non est obligatio. in hac materia est regula communis quid quid impediret votum si presens esset aufert obligationem a voto. si quis vouet non bibere vinum vel non comedere carnes et incidit in debilitatem ma gnam debet vti consilio medicorum comedendo pa tet de obseruatione ieiu. capitulo. consilium. que de nouo emergunt nouo egent auxilio. f. de interactis le. de etate.
¶ Quarto sequitur quod nemo potest vouere in hoc quod dependet ex detrimento alterius poc est de se notum. ex quo sequitur quod religiosus non potest vouere facere aliquid pro tempore pro quo vocari potest a superiore quia posuit se in manus superioris sed an potest vouere aliquid aliud quod non cadit in preiudicium regule intelligendo pro tempore pro quo non est vocatus a superiore est dubitatio et placet michi quod non faciat et est inutile amplius superaddere regule quam professus est. de continen tia vir non potest vouere sine consensu mulieris nec econuerso intelligo de coniugato ad hoc sunt pares. gaudemus. de diuortiis. illud est notum et addi tur de positiua lege que est rationabilis vxor nichil potest vouere sine consensu viri: et licet vir dederit ei facultatem potest reuocare licet forte male faciat sed vxor non peccat: hoc patet in capitulo. ma nifestum. tricesima tertia questione quinta. capitulo. noluit. videtur tamen quod vir potest id facere sine consensu mulieris cum est eius capunt secundum apostolum et philosophum primo iconomicorum iudithieiunabat omnibus diebus vite sue preter sab bata et neomenias et festa domus israel. iudith octa uo. manasses non ei prohibuit sic potest alia mulier facere.
¶ Quinto sequitur: mater promittens quod filius intrabit religionem vt anna fecit de samaele fi lius non tenetur seruare promissum matris licet be ne ageret hoc faciendo.
¶ Sexto sequitur: aliquod est votum cathegoricum aliquod conditionale hoc patet vtrique istorum diffinitio voti conuenit: igitur. Exemplum hudo effundit aliquas preces nostre do mine et vouet quolibet die dicere quinquies pater noster si nostra domina det eilucidum ingenium et docile hoc est rationabile. sed hic notabis esto quod con ditio non ponatur propter pigritiam vouentis non minus obligatur cum deffectus non prouenit ex a lio. Si dicas non intendit se obligare nisi sit doctus hoc nichil est dicere ille esset miser qui intendit habere doctrinam omnino supernaturalem infusam et nullam operam vult adhibere dat deus omne bonum sed non per cornua taurum sed quando ita fo ret nescis probare talem esse obligatum.
¶ Septimo sequitur: aliquod est votum tacitum soli deo fa ctum quando nulli mortali alteri a vouente constat: votum supponit proprie pro actu voluntatis votum est actus bonus et meritorius in habente gratiam me rita in radice reducuntur ad actus voluntatis sed terminus votum de materiali significato pro actu voluntatis supponit et formali et connotatione dat intelligere illa que ponuntur in eius explicatione quid nominis.
¶ Octauo sequitur: aliquis actus quo con trauenitur voto est vnus et tamen imbibit duo pec cata: patet vbi religiosus habet actum quo vult vna cognoscere ille actus est vnus in genere actus et tamen duabus difformitatibus peccat cognoscit non suam et sic est vnum peccatum violat suum votum et sic est alia alietas peccati cum identitate actus. Quai fit stat religiosum per vnum actum peccare tantum sicut layvcum per duos et si in sacris ordinibus sit tres difformitates suus actus inuoluit stat vnum a ctum includere octo vel decem peccata et plura vt si esset cum aliorum scandalo et ipsa esset coniugata consanguinea affinis ipse est religiosus et presbui ter. eodemmodo in furto religiosi an ista debeat con cedihic actus est octo peccata vt terminus numera lis cadat in connotationem termini peccatum vel vnum peccatum non loquendo de partibus actus alibi dictum est: patet aliquod esse votum perpetuum / aliquod temporaneum / aliquod personale / aliquod re ale / sed hec distinctio est communior inter legistas quam theologos tota materia stipulationum est hic vti lis sed non est necesse theologo ita exacte insistere
¶ Prima propositio probatur deuteronomii vicesimo tertio. Cum votum feceris domino deo tuo non tardabis reddere quia requirit illud dominus deus tuus. et sequitur: si no lueris polliceri absque peccato eris et postea sequitur: quod semel egressum est de labiis tuis obseruabis c si diceret vouere consilii est seruare precepti. Et salmista psalmo. lxxv. vouete et reddite omne pro issum licitum et honestum est seruandum de iure iture est illud omne votum est tquentia tenet in barbara et premisse clarent. et praeo vicesimo primo. vota mea reddam in conspectu timentium eum: et psal. lxiusi. reddam vota mea de die in diem. et. lxiiii. et tibi reddetur votum in hierusalem. et. cxv. vota mea domine reddam in conspectu omnis populi. hieremie. xliiii. facia stra que vouimus. marcus regulus laudatur a cice rone qui non violauit promissionem fi esto quod preuidit mortem eminere et omne votum est promissio celebrius votum est seruandum t ctum. illud patet extra de voto. licet.
¶ Secunda propositio probatur: votum omne est de bono: sed firmare aliquem in bono est bene actum: igitur.
¶ Contra primam conclusionem argumentor: ex ea sequitur quod religiosus furans vnum scutum plus peccaret quam non religiosus cum contrauenit suo vo to et per consequens non conducit intrare religionem. insuper voueat sortes dare huic conuentui men suram tritici quotannis: sortes non obligatur: igitur. probatio nullam mensuram plenam dare tenetur quia parilis est ratio de omnibus. si dicas dabit men suram de qua cogitauit determinate. contra de nul la determinate cogitauit sed confuse de omnibus sicut vouens intrare religionem et de nulla distincte cogitans. Preterea voueat sortes intrare religionem si plato intret et non aliter et contra voueat plato in trare religionem si sortes non intret et non aliter in illo casu neuter istorum obligatur intrare religionem et tamen vterque istorum vouet: igitur. Ad primum concedo illatum contrauenit precepto diuino et sud voto et illud peccatum est duo equiualenter: non cer to an sit precise duplum ad illum laycum qui similem rem furatur ex equali conatu. et quando infers ergo non conducit intrare religionem nego consequentiam quantum est ex parte religionis. si petas an vnum peccatum factum a religioso in quo non con trauenit suo voto sit maius quam peccatum secularis et quamquam aliquibus placeat quod sit minus non sic opinor est maius si religiosus sit alio perfectior vel eque per fectus sed hoc est verum peccatum suum est min periculosum citius resurgit habet meliorem exemplaritatem fratrum. Ad secundum de voto sortis si de nulla mensura cogitauit consideret facultates suas et modum dandi vicinorum et cui debebat da re et secundum illud vtatur propria vel aliena prudentia determinando de vna certa mensura alias se innodabit. Ad tertium forte dicis casus sortis est impofsibilis conditionalis est mala consequentia et omnis conditionalis falsa est impossibilis: hoc non valet non capimus si illatiue sed promissiue vel vo tiue tunc illo casu dato peto an plato tenetur intra re religionem vel non tenetur intrare hec disiunctiua est necessaria quia composita ex duabus contradictoriis des quodcunque volueris plato tenetur in trare Tunc sic arguo si plato intrabit religionem sor tes intrabit religionem ex vna parte casus sortis sed plato intrabit per te ergo sortes intrabit. Illa consequentia tenet a tota conditionali votiue vel promissiue sumpta (quod pro eodem reputo) cum positione antecedentis ad positionem consequentis. Et vltra arguo sortes tenetur intrare: ergo plato non intrabit per casum pla tonis: ergo si plato tenetur intrare non tenetur intra re. Fortassis dicis plato non intrabit tunc sortes non intrabit per partialem casum sortis et ex consequenti sortes non intrabit ergo plato intrabit per partialem casum platonis. Isti casus videntur tediosi et dissute a plerisque sol uuntur. Propterea notandum est quod si capitur duobus modis vno modo illatiue et sic quelibet conditionalis proposita esset impossibilis quia conditionalis mala est consequentia. aliqui existimant illud soluere argu mentum sed falluntur. aliomodo si capitur promissiue vel votiue et idem est in sententia non differunt iste due acce ptiones nisi sicut promissio et votum easdem annectunt difficultates. Conditionalis votiua est simea conditionalis illatiue ita quod sicut ista non ponit veritatem astecedentis aut consequentis sed habitudinem consequentis ad antecedens. ita promissiua non ponit antecedens nec consequens sed ponit consequens adiecto astente hoc est seruata promit sione: si veneris ad me dabo tibi equum non promitto ti bi equum absolute sed cum hac conditione si veneris ad me duobus modis solum illa potest verificari. vno modo si venias et dem tibi equum. aliomoo si non venias et non dem et tunc est difficile tibi cognoscere an illa est vera quia non potes scire qui ego fefellissem te veniendo. Ex isto patet quod sortis casus qui est duplex conditionalis potest biphariam verificari. vno moo si ambo ingrediantur religionem. aliomoo si neuter ingrediatur et non aliter / patet intelligenti / casus plato nis non potest verificari nisi per vnius ingressum tantum scilicet quod sortes tantum ingrediatur vel plato tantum et sic numquam in effectu in positione cum casu sortis propter quod ex vertute illorum duorum casuum neuter tenetur intra re obligarunt se ad impossibile et ad impossibile nemo obligatur est casuum incompossibilitas sortes non obligatur ad votum conditionale nisi extante conditione et eodemmoo de platone modo ille conditiones simul stare non possunt quare sunt liberi ab omni voto ratione huius conditionalis voti. Ex hiis dictis potes soluere formam eius argumenti et similium sophismatum. Ex illo apparet nicolaum de lira brugensem et matheum doring simul non bene capere quod tangitur primi regum. xxiii. in vna propositione dauid petebat a domino. Si tradent me viri ceile et viros qui sunt mecum in manu saul. respendit dominus tradent. delira dicit stat con ditionalem esse veram et antecedens falsum et etiam consequens es exemplificat si homo volat habet alas et matheus idem in replica dicit: brugensis in additione dicit oppositum consequentis est compossibile antecedenti. propterea conditionalis est falsa ista si homo currit ba culus est in angulo est falsa vnde infert non saluatur veritas diuine responsionis per hoc conditionaliter vt in postillatore dicitur scilicet si manseritis in ciuitate et saul illuc venerit tradent: dat aliam viam: dauid quaerebat a domino apud quem omnia sunt nuda vtrum saul haberet in corde descendere ad ceilam et an habebant in cor de tradere eum et deus respondit affirmatiue: bru gensis non respondit ad punctum ad conditionalem quae ponitur in litera et sic alii duo multo melius vel minus ma le respondent quam brugensis ista non est conditionalis quae ad eius veritatem requirit habitudinem necessariam inter antecedens et consequens sed est promissiua vel eius conditiones imitans ad cuius veritatem sufficit quod si dauid ibi mansisset illi de ceila dauid tradidissent in manus saul vel fecissent quod in eis erat et hoc optime deus nouit nec requiritur talis habitudo sicut imaginatur brugensis vel alii ad hanc conditionalem esse ve ram necomnis talis vera est necessaria consequentia.
¶ Secundo principaliter argumentor voueat sortes intrare a religionem et a non vult recipere sortem arguitur sic sortes non obligatur intrare religionem quod probo cum non obligatur ad impossibile. Insuper voueat sortes se intraturum religionem de nullo die determinando. Arguitur sic sortes in die sequenti non tenetur intrare religionem nec postridie et sic de quolibet die futuro ergo numquam tenetur intrare religionem ergo non omne votum obligat: igitur. Ad secundum dico sortes potest multiphariam se habere vel vult intrare a principaliter et determinat se ad a et ad nullam aliam vel vult intrare religionem pricipaliter et deter minat se ex consequenti ad a religionem vel cogitat de religione in communi. Si primum nullam religionem tenetur intrare non ad a quia non vult hunc recipere nec ad aliquam aliam quia hoc non intendebat. dico vltima menbra coincidunt eat per omnes religiones quousque reperiat vnam quam ingrediatur.
¶ Sed contra membrum primum argumentor: sortes vult esse religiosus in a religione ergo vult seruare regulam a religionis sed hoc est pos sibile extra a religionem ergo tenebitur seruare regulam a religionis.
¶ Respondeo nego consequentiam absolute sed solum ex ipothesi si recipiatur in a: analo gia vado ad ordines occurrit non epaus quem puto esse epriseum recedo non ordinatus et hoc michi costat in fine anni non tenebor seruare continentiam nolui seruare continentiam nisi ex presupposito sic in nostro negotio Replicatur contra hoc vbi dictum est vouens intrare religionem non sufficienter adimplet votum quancumque rei ligionem intrando et hoc sic vel sufficit intrare religionem latissimam et tunc sufficit religio sancti petri vel debet currere ad artissimam et hoc non quid debet facere homo potest hic dicere quod capiat latissimam religionem et artissimam et consideret quae est media inter illa duo et illam ingredi potest et dare analogiam in philosopia de mola fabri que mouetur ita velociter sicut punctum medium semidia metri sed illud est nimis rigidum non sufficit intrare religionem sancti petri: sed capimus re ligionem pro vna de approbatis: talis potest intrare quam cumque voluerit postquam disiunctiue vertualiter vouebat puta intrabo vnam de istis religionibus. Ad secundum argumentum de illo qui vouit intrare religionem sed non determinate de die talis potest multiphariam se habere vel stat in saeculo adhuc vt addiscat ea que non potest habere in religione vel pro vna rationabili causa ad satisfaciendum debito vel simili vt postea sit maior honor deo et tunc ille non tenetur intrare ante complementum et hoc si cum salute viuat extra religione illud votum est affirmatiuum pro loco et tempore obli gans sicut de precepto affirmetiuo et si moritur inter rim non est preuaricator voti alioquin tenetur intrare quamprimum commode potest secundum consilium prudentium quoi libet est malus iudex in re propria aliorum consilio in hac parte vtatur.
¶ Tertio principaliter argumentor voueat aliquis adire sanctum ninianum talis non peccat hoc non seruando dummoo est dispensatio de vote et voti redemp. cap. primo et. c. magne. et quolibet diillud videmus et tamen talis est transgressor voti nec ser uat illud quod promisit.
¶ Et confirmatur pono quod sortes vxoratus habens bertam ingrediatur cenobium inscis berta et emittat professionem. Arguitur sic talis non pec cat votum infringens etiam mortua berta vt patet de conuersione coniugatorum placet. forte dicis et bene nec vxore viuenti potest ibi stare nec ipsa mortua quia est persona inabilis et sic suum votum fuit inualidum.
¶ Con tra hoc arguitur per. c. consuluit. in eodem titu. aliquis intrauit religionem vxore dissimulante et sciente postes mortua vxore conactus est stare in religione et non permissus ire ad seculum et tamen votum eius per solutionem debuit esse inabile: igitur. Ad primum dicitur non oportet seruare votum in propria forma sufficit in equipollente promittens tibi duodenum et dans scutum non dat illud quod promisit non obstante satisfacit promisso. interdum cadit in perniciem reipublice seruare votum sicut in exen plo quod frossardus in historia inter francos et anglos partractat incidentaliter de rege roberto hbiriuerensis. qui vouit pugnare contra infideles et tamen propter continuum bellum cum vicinis nostris de anglia differebat vsque ad suam vitam inclusiue non opinandum est prefatum regi esse transgressorem voti quod cor suum in testamento reliquit mittendum cum domino iacobo donglas contra ma chometistas vt ferret semper in bello ostendit quam affectuose studebat votum suum implere pro loco et tem pore. Sed de commutatione voti distingo vel est eu dens quod commutatio est melior hoc est clarum quod do mi lius quam ante vouerim et tunc sufficit petere commutatio nem licet non obtineatur. si sit commutationis ratio dubia vtendum est consilio superiorum. hec patet de voto et voti. re demp. cap. i. non est necesse semper commutare in melius sufficit in eque bonum. dummoo id fiat auctoritate superiorum. patet per. c. magne de voto. etiam non semper requiritur equiualens in vouente dummoo necessitas vs vtilitas id persuadet necessitas. persona est debilis vel habet magnam familiam nutrire vel graue officium vtilitas. est magis vtile toti communitati et ex consequent huic qui est menbrum communitatis. habere cummutationem cum rege ludouico qui vouerat ieiunare in pane et aqua diebus veneris tunc non bene audiebat causas populi dispensatum est propter aliud tantum deo acceptum innocentius tertius epreo trecensi in. c. magne de voto scribit illa que oportet dispensantem considerare. tria in hoc negotio inquit consideranda sunt quid liceat secundum equitatem quid deceat secundum honestatem et quid expediat secundum vtilitatem exponit alex. tertius in eodem titulo. c. primo. consideret diligentius qualitatem persone et causam commutationis scilicet an ex infirmitatate an ex influentia diuitiarum an alia causa probabili. Si quis emittat plura vota compossibilia omnia seruet si incompossibilia obseruet maius si sint equaliter magna quod voluerit cum discretione boni viri. Si quis vouet ie lunare profestum purificationis beate vginis et vio lat ieiunium non constat quod debeat ietunare alio die sicut de omittente dicere horas nec obstat. l. celsus. ff. de arbi. de iusso dare decem infra halendas septembris talis ad duo obligatur ad danda decem et in tali tempore in secundo principale est de decem et de iure nature est praermisso illo die satisfacere alius principaliter talem diem nostre domine habet et amore nostre domine ad eius purificationem dirigitur ie iunium peniteat tamen de transgressione voti labefacti quodlibet votum aliud a religione per ius commune sine vlteriore dispensatione mutatur in voto religionis de voto. c. Scripturtur. talis suum votum commutat in melius si vellet esse obligatus ad illa que prius vouit ante ingressum religionis potest manere voto obnoxius sed non expedit. onus religionis est sufficiens in hume ris etiam ne homo sit singularis ab aliis fratribus vo uens ieiunare diem mercurii antequam intrauit religionem vel ire hierosolimam in ingressu religionis absoluitur vota ante ingressum religionis possunt a praelato irritari ad hoc est ar. xxiii. q. v. c. noluit. Papa ex vsu solet in istis quattuor votis et nullus alius dipensare puta in voto religionis / in voto herosolimitano / sancti petri / iacobi / de voto simplici castitatis vt quis petat debitum sicut tenetur reddere potest episcopus dispensare post matrimonium consumma tum.
¶ Secunda est commutatio voti vbi non est rationabilis causa est nulla si cecus ceco ducatum prebet ambo in foueam cadunt secundum illud metri ste vera euangelii imitanti. si cecus cecum conatur ducere secum. In foueam ductor primus cadit inde sequutor. si alexander epraus apud sanctum andream vouet adire sanctum ninianum pegre vel sanctum duchatum sufficit alterum implere et illud adimplens facit illud ad quod non tenetur licet neutrum illorum locorum teneatur visitare virtute illius voti tamen si vult euitare peccatum sine dispensatione alterum eorum visitare est necesse et si vtrumque locorum visitauerit adimplet votum cum opere supererogationis. at si alexander esset partim allect ratione paterie vel videndi eprieti rossensis dummoo vult im plere votum satisfacit. quo fit alexander vouet visita re limina beatorum petri et pauli de hiunc ad tres vel quattuor annos futuros interim vadit paduam ad studium satisfacit voto transeundo a studio pataui no esto quod votum erat emissum in castro sancti andree.
¶ Ad confirmationem dico primo quod vxoratus potest emit tere votum numquam petendi debitum hoc in eius facultate situm est nec vxori facit preiudicium sed sine consensu mu lieris non potest vouere continentiam: nec sequitur quod impediatur a maiori bono per mulierem non est bonum in trare religionem cum iniuria alterius.
¶ Secunda propo sitio si berta ingrediatur religionem credens suum vi¬ rum mortuum et profitetur veniente viro est danda viro quo mortuo licet sit allicienda redire ad clau strum non tamen est cogenda. patet. votum berte non tenuit er go non erat professa: ergo vertute illius professionis pute te non est cogenda redire ad claustrum.
¶ Tertia pro positio si sortes et berta post carnalem copulam ingre diantur religionem puta sortes conuentum virorum et berta mulierum post professionem absoluuntur ab omni de bito licet vinculum matrimonii inter eos maneat nec ter potest ab altero petere debitum vel exigere.
¶ Quar ta propositio si sortes ingrediatur religionem ex comsensu berte non propterea vere profitetur religionem patet de conuersione coniugatorum. c. primo. non sufficit dicere ipa hoc fecit coacta vel erat iuris inscia licet difficile sit ostendere oppositum contra sic dicenten talis consensus potest irritari a pontifice sicut consensus tredecim annorum in vno caldeo sufficit tamen in schita quat tuordecim annorum qui minus rationis habet si mulier fuerit senex non suspecta de adulterio vir potest intra re religionem ipta vouente in seculo et votum viri tenet. si dicis vir tenetur reddere mulieri debitum ergo tenetur secum dormire hoc est perdifficile nisi interdum pe tat non omnis est castus vt isocrates potest dici in illo casu petendo debitum non peccat cum quis obligatu ad antecedens obligatur ad omne inuolutum in illo. si obligatur dormire cum sua et secum dormiendo non peccat stat quod petendo paruum est peccatum vel nullum forte esset opus ei heroicum abstinere. si alias peteret debitum sine di spensatione perperam agit. Sed tunc ad formam argu menti quod latitat in duobus capitibus allegatis ad capunt consuluit multiphariam respondere poteris vno moo ipta etiam intrauit religionem / vel verisimlius ipra erat senex et ei impartita est facultatem vel sic et melius fortasse ipe consensit in religione mortua vxore oppositum contingit in cap. placet. Etiam ad cap. consuluit dicitur quod votum manet quando non est irritatum a potente irritare modo vxor non irritauit.
¶ Contra secundam conclusionem argumentor securius est seruare legem christia nam quae est lex amoris quam astringere se ad vnam artitudinem sub pena peccati facilius est incidere in via lata quam in methodo religio proprie dicta est pars religionis christiane et parua methodus in via: hinc est multi rel giosi dannantur contrauenientes eoo votis qui fuissen saluati forte in seculo ergo non condncit intrare religio nem. Respondeo aliquibus est securius puta hiis qui non seruant regulam sed dum proportionabiliter quis vouet hoc quod potest complere tutius est intrare religionem nemo est cui expedit intrare qui habebit ali quam religionem ei propitiam: dixi cui expedit non cuilibet expedit non regi relinquere regnum in turbins et intrare religionem et multis aliis multi tamen ex eorum cu pis sunt fractores regule et dannati sed defectus non puenit a regula analogia est de lege christiana quam multi transgrediendo peccant. et quando dicis rel gio est quedam methodus in medio vie late quam difficilius est tenere quam totam viam. Respondeo illa me thodus non includitur in via communi sed est separata ad partem reliquum vie in magna parte est plenum vepribus spinis et tribulis et ceteris similibus methodus habet baculos regulantes ex vtraque parte et socios et patres vigiles habes te de aquis extrahentem hinc pre cursor domini ad antra deserti ciuium turmis relictis con fugit / dicente baptista. Noxia multiuole fugias con sortia turbe. Sit tua silua domus terra cubile tuum. hoc in seculo non habes et ad neruum argumenti facilius est incidere per totum spacium itineris quam per partem distingo si cetera essent paria et sic conceditur sinautem non oportet modo cetera sunt imperia. forte dices bonum est vouere ergo nolendo vouere bomo peccat si vnum contrariorum est bonum reliquum est malum. Respondetur velle vouere et nolle vouere non contrariantur in genere morum sicut medium et extrema in talibus si vnum est bo num reliquum est malum et contra in contrarietate phisica non oportet et potissimum quando vnum est de consilio stat hominem mereriper nolle vouere vel nolle religio nem ingredi sed plus meretur volendo ingredi vel vouendo. Si dicas quilibet tenetur ad melius bonum quia tenetur euitare dannum quod incurrit non faciendo me lius. Respondetur transeat licet sit falsum quod quilibet tenetur ad melius non tamen sequitur quod tenetur ad hoc melius vel ad illud. Secundo ad formam nego antecedens nec propterea est dannum nisi voces dannum in bono quod consequi poterat vt mercator per non transitum ad nun dinas incurrebam dannum centum scutorum quia centum poteram lucrari. si dicas tunc est bonum frequenter vouere in die et elicere opus a pluribus votis transeat illud bonum est tuum animm in bono proposito firmare: sed tunc pete an talis grauius deliquat transgrediendo votum quam seml vouendo et in qua proportione amplius.
¶ Tertio dubitatur an sit bonum inducere iuuenes in trare religionem. Ad primum dicitur quod sic et solent magistri adducere tres rationes.
¶ Prima opus infe rioris vertutis magis est meritorium imparatum a superio ri vertute quam non imparatum sed latria est superior vetus quam abstinentia.
¶ Secunda opus quanto procedit a voluntate magis firmata tanto est studiosius: sed voluntas est firmior in actum elicito ex voto: igitur.
¶ Tertia ratio est hec opus illius qui specialius est deo dicatus magis acceptatur quam opus illius qui non est specialiter deo dicatus: religiosus est specialiter deo dicatus igitur. Istud patet per similitudinem quam ponit bea tus anselmus in libro de similitudinibus in quo compa rat secularem illi qui de fructu dat sine arbore: religio sum comparat ei qui arborem totam dat cum fructu. prima ratio non valet opus non religiosi potest imprari a la tria sicut opus religiosi secularis potest facere propter deum actum sicut religiosus et habere vertutem ex talibus actibus vel ex tali actu genitam ergo imprat in similes actus. breuiter non oportet religiosum amplius actuali ter referre suos actus in deum quam secularem neque vertua liter vt in. xli. d. secundi dictum est. Secunda ratio etiam non valet quilibet actus vertutis debet esse firmatus et secularis ita firmiter potest exire in actum vertutis sicut re ligiosus de ratione actus studiosi est quod eliceatur ab habente sciendo volendo firmiter et propter hoc licet ter¬ tia ratio habeat apparentiam. arguitur sic secularis faciens opus ita intensum sicut religiosus ita immobiliter quo ad illum actum est ita specialiter deo dicatus sicut alius. Si dicas religiosus dat se deo sic secu laris dat se deo et omnia eius acta refert in deum sicut rei ligiosus. Insuper sequitur quod qui esset in religione magis arta faciens similem actum cum illo qui est in reli gione lata magis meretur cum est magis deo addict consequens non videtur dicendum videtur quod secularis non minus meretur quam religiosus ceteris paribus hoc dempto quod vnus est religiosus et alter non est. Potes adducere talem rationem religiosus contraueniens suo voto magis peccat quam secularis ergo magis meretur hoc implendo consequentia valet alioquin esset religiosus in securo de danno et non de lucro sed hec ratio non valet concluderet solum vbi esset contraueniendo voto et non in aliis acti bus voto contrariis. secundo de praecepto et consilio non concludit stat hominem facientem opus consilii plus mere ri quam hominem facientem opus praecepti et tamen vni comtraueniendo peccatur alteri autem non quicquid sit licet religiosus non plus meretur quam secularis tamen religio sus est in meliore statu et extra procellam huius mund Ad secundum dicitur ingrediens religionem potest multipha riam se habere. Primomoo vel est intensio eius stare per petuo in religione vel est intensio eius probare solum re ligionem quid potest facere vel est intensio eius intrare et exire vel nichil cogitat. si primum non potest exire et hoc supposito quod intendat se perpetuo obligare si secundum non cogetur stare in religione debet eniti seruare regulam quam si suis humeris reperiat. imparem potest ingre di sine peccato nec accedit ad apostitam quare datur triptus probationis / quare male faciunt sinistre loquen tes de talibus si tertium vel vouet illud copulatiue et tunc teneat vnam partem: scilicet de ingressu et pensitet an potest subire onus religionis vel vouet ingressum vt ex eat et tunc est illicitum et sic non est votum si quartum menbrum secundum ius commune dabitur illi tempus probationis. Ad tertium dicitur quod sic dummoo non nimis inopor tume et per falsas suggestiones significantes regulam ess leuiorem quam sit. Pres in egipto tamen solebant illumqui petebat intrare religionem sinere iacere decem dies anquae ingrederetur ad probandam eius constantiam. simile inue nies in iohanne cassiano. iiii. libro de institut. ceno biorum et in regula beati benedicti. Respondes datur tempus probationis sufficiens an velit stare in religio ne vel non et illud est equum in signum istius considerae quodo necun dixit ipi ruch nurui sue difficilia legis si dicas bonum est sorti intrare religionem bonum est platoni ergo cuilibet est bonum ergo toti multitudini in trare religionem. solutonem habes bonum est sorti serua re vginitatem bonum est platoni et sic de singulis ergo cui libet est bonum adde licet nunc quocumque no obligatur ad oppositum bonum est intrare religionem numquam tame habebis omnes distributiue vel collectiue propensos intrare religionem et quando ita fieret nulli esset bonum intrare illa via. Si paradisus est in terris est in religione vel studio in religione vtrumque habebis cui plus ocii datur vacandi literis quam religioso segregato a tumul tu foren si et tamen hoc imprimis. ii. georgicorum. elegit ma ro inquiens. me vero primum dulces an omnia muse quarum sacra fero ingenti perculsus amore. Accipiant celique vias et sidera monstrant. Defectus solis varios luneque labores. Quarto dubitatur an iuramentum plus obliget quam votum. Quinto dubitatur quid debet vgo facere qui emisit votum vginitatis cum illa est corrupta ex culpa eius et illam recuperare non valet. Ad quartum videtur quod iuramentum magis obligat quaecumque ratio obligandi reperitur in voto eadem reperitur in iuramento et aliqua alia vterque intendit se obligare et iurans inuocat deum in testem. Ad quintum respondetur quod seruet continentiam quam potest vidualem.
¶ Dubitatur de voto iepte. iudicum. xi. an tenebatur immolare filiam et an ita fecerit. dicitur non tenebatur eam occide re ipa non erat animal immolaticum: pulcre respondit quidem alexandro cui somno contigit quod primus cui oc curreret esset perimendus cum alius intellexit ostendit capunt equi vel medietatem citius obuiare regi quam ipse quid de ea factum est multos latet forte ipsa non erai occisa docti ei significassent quod non erat deuinctus illud votum in forma adimplere sed eam deflebant in montanis et ipsa erat mortua ciuiliter data deo sic posti lator existimat. Et potest illud roborari per grecos ad aulidam ponentes cernam loco iphagenie vt seruius existimat. Sed beatus augustinus cui lictera fuffra gatur. Iudicum. xi. in questionibus vet. et no. tes. que stione. xliii. querit / quare abraham erat prohibitus occidere filium et non iepte filiam oppositum dicit et scite questionem illam soluit abraham legittime natus iepte spurrius abraham conuersationis optime iepte princeps latronum post multa discrimina inter abraham et iepte dicit eum fuisse paricidam illud est rationabilius Sexto petis an illebene ingreditur religionem qui amissione rerum temporalium vel aliqua tristicia absorptus ingre ditur religionem et mouetur dubitatio quia aliqui solent lacerare famam bonorum religiosorum qui a principio intrarunt malo fine. Respondeo dato aliquis tristicia absorptus ingrediatur religionem bene agit fortasse est calear spuns sancti imo quod fortius sit licet ne mo debet intrare malo fine tamen plerisque postea condu cit talis ingressus sortes ingreditur religionem quia berta non vult eum capere in actus impudicos postea penitudine ductus bene viuit et mutat propositum bonum est illi sicut vertus occasionaliter est causa peccati ita peccatum est causa occasionalis vertutis sicut de illo qui ob inanem gloriam vult adire romam in principio itineris mutat propositum sed quando dubitas de fratre tud an bono siue intrauerit vel non expone in meliorem partem aliqui filii belial omnia confundentes solent dicere talis intrauit religionem quia defuerunt ei facultates vel quia non potuit consequi beneficium vel quia non potuit aliunde viuere vel aliquod simile: ac si nichil deuotionis esset in mundo nec essent motiones spi ritus sancti vel de religione sapiunt cum vicleffo et iohanne husso.
On this page