Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 2
An religiosus peccat tenendo proprium¶ Distinctionis trigesime octaue questio secunda. QUia solent esse disceptationes de obseruan tiis religiosorum que potissimum dependent in tribus votis essentialibus paupertate continen tia et obedientia. Et non gratis dicuntur ista tria es sentialia vota ex quibus salus omnis in religione dependet quia omne quod est in mundo est concupiscentia carnis concupiscentia oculorum et superbia vite prime. iohannis. ii. et baptista in vita morbioli ambitiosus ho nos et opes et feda voluptas hec tria pro trino numi ne mundus habet. Deec sunt praecipites furie quibus vritur ardens Orcus: et in terram seminat omne scelus. Ad domanda hec tria monstra introducuntur contraria cum contraria contrariis curantur contra superbiam voluntatem subdere alteri contra concupiscentiam oculo rum hoc est auaritiam paupertas / castitas contra con cupiscentiam carnis de quolibet istorum trium secundum tem pus oblatum aliqua pro religiosis dicemus vtinam ad eorum salutem intendo de quolibet trium votorum vnam quaestio nem scribere postea vnam de carthusienbus an licet eis vesci carnibus in extrena necessitate.
¶ Et primo que ro hanc questionem An religiosus peccat tenendo proprium capio proprie religiosum vt excludantur heremite qui possunt habere proprium. xix. q. iii. §. si aliud vt includantur quattuor religiones scilicet basilii / augu stini / benedicti francisci: omnes religiones ex hiis quat tuor dependent pauci reperiuntur in occidentali eccle sia de regula beati basilii omnes isti exemplar helie et helisei imitati sunt dicente baptista. iii. libro partheinces mariane postquam descripsit montem carmelum hinc car tusiacis eterna silentia claustris. hinc varias benedictus oues collegit ab isto. Canobe nodosa tunicas arcere fluentes. Lignipedes didicere viri quique arua colebant. Inuia et assidue terras ardore calen tes. Et quos ciriacus de littore vexit ibero. hinc orti sanctum et summo genus ethere dignum. Regu la potest capi pro agregato regule primeue et constitutionibus et sic plures essent regule quam quattuor cum agregatum praedictorum differat a regula beati augustini etiam est alia paupertas in communi in regula beati dominici quam inter canonicos beati augustini. sic limitato termino pono conclusionem affirmatiuam. Grande est peccatuum et religionis eneruatiuum habere proprium. hec conclusio probatur per innocentium tertium de statu monachorum et canoni. regula capite cum ad monasterium. § prohibemus. prohibemus inquit quoque districte in virtu te obedientie sub obtestatione diuini iudici ne quis monachorum proprium aliquomodo possideat sed si quis ali quid habet proprii totum in continenti resignet et paucis interpositis sequitur quod si proprietas apud quemquam in uenta fuerit in morte ipsa cum eo in signum perditionis extra monasterium in sterquilinio subterretur secundum quod beatus gregorius narrat in dialogo se fecisse. idem patet in eodem cap. super a clemente. iii de canonicis regularibus et causa est quia illud est vnum de tribus principalibus votis et quod eneruet religiones patet in diebus istis. idem habet de anania et saphira. actuum quinto dicente baptista in vita ludouici morbioli hic rapuit misero saphiram cum coniuge vortex. Terraque mendaces condidit vna duos.
¶ Conclusionem hanc argu mentor implicat contraditionem monachum habere pro prium: ergo conclusio presupponit falsum monachus vere potest dicere nichil habeo proprium.
¶ Confirmatur cenobium canonicorum sancti andree habet decem mille scuta in redditibus quotannis cenobium ibi non accipitur pro perietibus sed pro religiosis sint a b c d per ordinem viginti. Arguitur sic a et b et c et d et consequen ter copulatim habent hec bona demonstrando decies mille scuta ergo a aliquid habet et b aliquid ha bet et c aliquid habet et sic potes argumentari quod arbroth habet quindecies mille scuta ergo quilibet eorum aliquid habet. Forte dicis isti demonstrado omnes habent hec bona et nullus eorum aliquid habet si sint viginti religio si isti habent hec bona et sunt domini istorum bonorum et isti demonstrando nouemdecim nichil habent nec aliquis eorum aliquid habet nec est contra regulam quod omnes collectiue sint domini istorum bonorum et quilibet eorum vere pauper vt est in communitate venetorum. Contra sint quattuor in vna religione a b c d hec bona per te sunt pro istis moriatur a quaero pro quibus sunt ista bona dicis pro aliis tribus copulatim. Contra moriantur successiue vsque ad vnum quaero pro quo sunt ista bona si pro hoc vno habeo intentum si pro aliquo alio poteras illud a principio dedisse et non impediuisse nos. Forte dicis et sic probabiliter dicendum est sunt huius conuentus vsque ad vnum exclusiue et tunc sunt totius religionis sed non li cet religioni transferre dominium istarum rerum ab hoc conuentum quia huic conuentui dantur si ponas non esse alium conuentum huius religionis in hoc regno vel in mundo tunc spectant ad totam ecclesiam et dominium manet in tota ecclesia et si querendo quintum pedem in ariete pones omnes ecclesiasticos esse religiosos possunt omnes habere dominium in communi nullo aliquid habente in particulari om nes prelati pontifex habent dominium in rebus ecclesie et hoc parum differt dicere christum esse specialem dominum re rum ecclesie etiam vides si rex moriatur et relinqueret reginam grauidam cum fetu nondum adhuc animato nulli licet imponere manus in dominium regni quoad ille nascatur cui regnum succedit et ita in rebus aliorum dominorum post eorum mortem ponendo secum nondum animatum. si dicas qui erat verus heres an mortem domini illo tempore est verus dominus et dominium habet in rebus illis assumis dubium in incerto dominio cum ille est animatus in vtero materno est verus dominus et nescis quando incipit esse animatus: etiam sufficit michi analogia quo ad hoc. Insuper de bo nis que habent fratres mendicantes non potes sic in sistere et potissimum de fratribus minoribus qui in diem viuunt nichil habentes in communi vel in proprio vt dicitur in regula. Ad primum interarguendum dictum est conceditur quod implicat monachum habere alicuius rei dominium et vere potest dicere de virtute logicali pater in rei veritate nichil habeo non habeo vnum denarium non habeo vnum scutum sed hec responsio esset sophiatica et inutilis in nostra materia: habere proprium in pro posito est re vti ac si sua esset ac si haberet verum domini um in re et interdum peius. Ad confirmationem sicut supra responsum est de bonis praelatorum quod sunt christi et pauperum vel ecclesie christus est verus dominus in hiis bo nis et licet in rebus laicorum etiam est dominus principalis sicut causa principalis tamen specialiorem modum habet in bonis ecclesie quam in aliis ei dantur et isti religiosi in hoc cenobio habent vsum harum rerum ad nece sitatem pro se ecclesia domibus conuentus et quod reliquum est conferendum est in pios vsus potes dicere totus conuentus habet dominium in hiis rebus et nullus conuentus stante vno in conuentu bona sunt totius religionis vel ecclesie nolo descendere ad dominium rerum fra trum minorum ob varias difficultates ibi contingen tes. Sed dicis in rebus vsu consumptibilibus vt in cibo et potu proprietas non distinguitur ab vsu ergo si religiosus habeat vsum et vtitur hac portione eiusdem habet dominium. insuper in extrema necessitate omnia sunt communia ergo religiosus habet dominium alicuius requisi ti ad suam necessitatem protegendam illa tangunt nudum vsum facti quod reprobat iohannes. xxii. propterea de hoc nichil dico sufficit in summa cenobium sancti andree defendit bona fortune cenobio commissa et quilibet cogit priorem succurrere sue necessitati in victu et vestitu et potest et ad hoc tenetur prior hec omnia non sunt ei plus quam eorum et equalem potestatem habent secum in istis bonis secundum eorum ratam.
¶ Sed contra istud argui ex hac solutione omnes religiones essent eque pauperes consequens est contra vsum loquendi vulgatu dicimus calco valet quater mille scuta et non vltra iste est diues abbas dicitur in angelia si glasniberri et schascisberr essent coniuncti matrimonialiter essent ma gnum et opulentum matrimonium. dicimus fratres mino res esse in artissima paupertate. Respondetur qui libet religiosus est eque pauper abbas de arbroch est ita pauper sicut iste frater minor quilibet eorum nichil habet vis ne habere pauperiorem illo qui penitus nichil habet et monacus non plus habet quam frater mi nor semper intelligendo de habere dominium sed vulga tus modus loquendi pullulauit de vsu vel vsufructu rei illud cenobium dicitur opulentius quod plures diuitias habet addictas sibi pro suis necessariis vl cui plures diuitie relicte sunt ad dispensandum. Si dicas quod in nullius potestate est id occupanti conce ditur hoc est falsum. patet de bonis possessis a com munitate venetorum et abolim a romanis. insuper vbi est vnus solus in prioratum vt in houstolben super tinam minister habet potestatem in rebus sancte trinitatis datis illi loco et nulli licet res illas auferre plusquam res huius secularis vicini licet non habet dominium in re pus illis non nego qui parui tales proratus interdum meritorie vniuntur vt famuli dei simul cohabitent in religione et non macerat vnus omnia solus vorans et introducens laicos dummodo non separetur ab ecclesia et potissi e simum ab eodem patrono cui prius dabatur res illa Sed re vera punctum rei non est apertum de habere proprium dicet tibi religiosus non habeo proprium hoc non est pro me hec est vestis nostra hic est liber tioster ecce decem scuta nostra quorum ego habeo vsum nichil certe habeo nec intendo habere quodo probabis eum habere proprium et esse proprietarium. Respon deo non est facile illud enodare per regulam genera lem et dico ille est proprietarius qui vtitur realiter quae patiatur regula sue professionis non vado ad volum tatem superioris non dico sicut aliqui dicunt proprium dicitur quicquid celatur abbati seu alii prelato. cons ter abbas vel prior est maior proprietarius quam ali subditus eius si habens tria scuta meretur sepeliti in sterquilinio a fortiori habens quotannis mille vl decem mille exposita. ac si sua essent deberet sepeliri circa centrum terre adde respensum pirate dionidis ale xandro et correlarium beati gregorii. c. ii. prime partis pastoralis vnde fit et cum pastor per abrupta graditur ad precipicium grex sequatur. si vis ire ad voluntatem abbatis addas rationabiliter volentis et hoc est coincidere cum regula dicamus quando abbas non est proprietarius quia ex illo notum euadet quando est proprietarius cum oppositorum est eadem disciplina. potest abbas vel prior capere sumptus secundum suum statum et habere seruitores secundum exigentiam prudentum non habi do nobiles filios communitum vel magnorum dominorum nisi vrgeat necessitas potest habere balliuum virum reputatum ad defendenda bona ecclesie et pauperum vt tempore belli vt in nostris cenobis in limitibus interdum li cite poterant vt in mehos propter fures et raptores de le vin in coldigam calco et similibus oportet plu res viros fortes nutrire pro defensione bonorum quam alibi nunc tempore pacis non est opus esto quod abbates possunt recognoscere eos qui temporibus preteritis bene meruerunt de cenobiis exponendo in cultu diuino in reparatione domorum conuentus in danda elemosina pauperibus in hiis abbas non est proprietarius incipiunt abbates et priores in hiis esse proprietarii dantes suis amicis et consanguineis prodige vel abbas est de magna domo et diuite vel de hu mili si primum sui consanguinei non egent. sunt alii pau peres ferme fame morientes amici abbatis cum ma gna pompa incidunt et diuitiis. Si dicas aliquos con sanguineos suos esse pauperes secundum suum statum et maioribus egent quam habeant omnia confundes equites auratos concludes pauperes et reges et teipsum illaquea bis indicium est quand dat pauperi liardum et nepti quingen ta scuta paupertas non mouet sed caro et sanguis si de humili domo sit abbas vel prior det tantum sorori vel nepti quam daret alii pauperi extraneo abbas exponens in hiis in quibus voco eum proprietarium pec cat et tenetur restituere certum est apud omnem scolam et capientes ab abbatibus vel prioribus in hiis in quibus regula non patitur tenentur iterum restituere religioni in abbate non cadit hic ignoran tia iuincibilis ex sua professione potest illud cognoscere vel tenetur raro in recipientibus ab eis cadit ignorantia inuincibilis breuiter quicquid dicebam de beneficiatis possunt hic applicari et hic est multo maior rigor ideo cum ista dependent ex talibus dictis non vtor forma argumenti abbates et priores vt summatim loquar debent procurare bona cenobii et reud care terras quas predecessores eorum concesserunt nobilibus vt crebro est videre in brita nnia nec eos suscipere hospitio sed pauperes et alios religiosos transeuntes et ad istud tenentur. si emant aliquas terras ex bonis cenobii cum religiosi erant alia bona habere non poterant vt deut nepotibus vel neptibus religiosi deberent reuocare si callide abbas det pe cuniam seculari emere terram in nomine alieno iam hominibus non patet via si non confitetur se in vltimo die et restituat pro posse tenebras exteriores perpetuas non euadet deus omnia distinctissime videt isti non relinquunt rethecum petro cum matheo theolo meum cum iosepho pallium cum homine euangelico sepulturam patris cum muliere samaritana vdri am sed pauca relinquunt vt plura habeant origo hu lus mali (sicut superius de prelatis dixi) est impulsus consanguineorum ad ista et adeptis beneficiis extollere abbates qui de pulueribus parentelam le uauerunt vt iste ad similia animetur ecce quomodo laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur pro sacrilegio facto in patrimonio cruci fixi sit memor prelatus quod inimici viri domestici eius et beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit nec in cathedra pestilentie non sedit sed in lege regule quam professus est voluntas eius et in lege illius regule meditetur die ac nocte: consideret quomodo achor pro pallio toc cinio et regula aurea fecit anathema in populo et magna pars populi ceciderat conuersetur inter fratres qui prudentiores sunt non loquor de prudentia huius seculi que est stulticia apud deum caueat curias principum nisi vbi necessitas eminet petrus in aula pontificis christum negauit nunquam tamen in conuer satione christi vel apostolorum. Non me fugit qui plerique dicent se non posse tueri iura cenobiorum nisi in tumultibus aulicis viuant et in curiis principum sed non sic reor sed anhelans ad maiores honores et vt liberius impertinentibus regule potius perti nentibus repugnantibus vacent sub vmbra virtutis vitium protegentes sceleri nunquam desinit excusa tio sed bene beateque domi viuerent principes eorum bona protegerent quid tibi et ratiocinationi fis cali quid ad tuam regulam de collectis et expositis a rege de expositis in tua familia exactam vespere facis supputationem quot panes quot quartas vini in die exposueris de religiosis et commisso grege nichil non audes committere fidem probo christiano quam iosepho contulerat egyptius si non pro bus quare curam ei committis castitatis habitus in cella genitus periclitatur in curiis vis esse perfe ctior apostolo et tamen non erubescit dicere video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee et captiuantem me in lege pec cati sis memor verborum hieronimi pallebant ora ieiuniis et mens desideriis estuabat in frigido corpore sola libidinum incendia buliebant. Descendem do ab abbatibus et prioribus ad subditos dans comsanguineis vel aliis sine scitu abbatis vel preter ra tionem contra regulam proprietarius est facit an si sua res esset interdum expresse abbas consentit religioso conferre sorori vel nepti vnam partem pecunie date pro vestibus interdum tacite dat ei facultatem vt quando est in studio itinere vel aliunde extra conuentum relinquit ei dispositionem om nium que exponit et sic in generali consentit: consentit huic: quicquid exposueris illud michi placebit ex isto consensu vniuersali non potest dare consanguineis nisi sicut aliis pauperibus consensus vniuer salis prelati non excusat te si velis impudicis ratio ne impudicitie impartire aliquid semper intelligatur secundum regulam saltem non contra regulam et si consentiret prelatus preter rationem nichil valeret consensus vnius et alterius. quo fit plerique tenent vmaginariam et mathematicam paupertatem parietes dealbati sunt. nec iste consensus prelati est inanis stat virum contradicente prelato vel non con sentiente peccare vbi propter prelati consensum non erit peccatum. Sed dubitas an ille est proprietarius qui habet decem scuta ad partem pro vestibus vel quotam mediocrem vel qui habet ortum et vendit fructus et ei relinquitur dispositio ab abbate et istud est commune in plerisque religionibus non reforma tis. Et argumentor quod talis non est proprietarius: sallararius vel duo tenent pecuniam et emunt vestes et necessaria pro fratribus et quia secundum regulam exponunt esto quod pecuniam tangant cuius dominium non habent non dicuntur proprietarii ita est in religionibus non lapsis et in reformatis: ergo possunt tres ordiari sicut duo et parilis est ratio de om nibus: ergo quilibet potest tenere pecuniam pro ve stibus pro libris et suscipiendis amicis quia vbi ami ci religiosi superuenirent si non esset hec pecunia ditributiua oporteret communitatem facere maiores sumptus.
¶ Et confirmatur: istud est rationabile aliqui verecundi erubescerent adire procuratorem pomus pro necessitatibus vel superuenientibus amicis et aliqui inuerecundi nimis onerarent procu tatorem et communitatem: ergo melius est pro tota communitate quod quilibet habeat portionem ad par tem. Insuper si esset vnus procurator ille esset nimis inuolutus pro se et tota communitate: et eodem modo si duo essent: ergo melius est quod quilibet aliquid aboris et cure habeat. Duo hic dico primum est dissicile est dicere istos esse in statu dannationis nescirem illud probare et nolo illud dicere supposito quod vtantur pecunia ecundum regulam hoc est sicut alius bonus procurator vel ab bas. Secundum est multo satius est habere omnia in communi. probatur tum primo ita ordinarunt pateres instituentes regulas viri oculatiores quam argus ad similitudinem apotuolorum qui habebant omnia in communi sicut lectio actuum docet et tu voues tenere eorum regulam. tum secundo pautiora sufficiunt in communi quam sic di uidendo per portiones secundum illud salust. in iugur. concordia parue res crescunt discordia magne dilabuntur. nunc aua ri a communitate omni via surripiunt et superbi incedunt sicut spon si de thalamo tot mutatoria in vestibus habent sicut naamam sirus. Tum tertio considera quod officium habebat iudas ter aptuolos loculos alii vacabant contemplationi ecce quam bo num et quam iocumd. etc. frat fere alter formice et apes omnia colligentes ponunt in communi meum et tuum magnam discrasiam faciunt inter amicos paeres non abs re docuerunt muta re illa pronomnina in nostra et vestra nihil tuum nisi peccatum et meri lum hic tollitur murmur pro magna parte pesti non modo sur ripens per claustrum sed dormitorium. vne b. aug. in reg. de vesti. loquens. vestes vestras inquit in vnum habeatis substan vno custode vel duobus vel quotquot sufficere praesent ad eas excutiendas ne a tinea ledantur. et sicut pascendi ex vno cellario sic induendi ex vno vestiario. Et si fieri potes ad vos non pertineat quod vobis indumentum pro ten porum congruentia proferatur vtrum recipiat hoc vnusquisque quod deposuerat an aliud / et que sequuntur. et ita in aliis regulis. regula bene prouidet de superuen entibus fundatores charitatiui erant circa hospites et amicos recipiendos non erubesceret petere a procuratore mansueto et benigno stupidis imponendum est silentium quando extorquent insolenter. amicorum omnia bona debent esse communis qui sunt magis amici quam fratres specialiore fraternitate religiosi omnes sunt fratres quam omnes fideles habentes eundem patrem celestem et maiorem vnitatem in corpore mistico reddunt et sic ergodatim desce dendo separando religionem eorum ab aliis et eorum conuentionem ab aliis conuentibus vt auguror: hic modus in nostra facul tate a modo loquendi religiosorum pullulauit vocabant professores theologie magistros nostros es plures eorum in illa facultate a principio erant gra duati visum est nomen honorificum et cuilibet supposito facultatis datum est magister noster / christus in oratione dominica dans modum orandi dixit pae ter noster.
¶ Sed contra istudarguitur: nemo obligatur nist volens intentio mea est viuere sicut viuitur in hac religione et non aliter vouens intrare religionem. latam propterea non cogitur intrare artam: intentio mea non est alia nisi viuere sicut hic viuunt: ergo ad nichil aliud obligor.
¶ Et confirmatur consuetudo deobligat plerosque a multis ieiuniis: ita quod non peccant: ergo consuetudo contra regulam deobligat religiosos: probo consequentiam: non minoris ligaminis debet esse preceptum maxl mi pontificis quam beati augustini regula vel beati be nedicti. Respondeo primum argumentum videtur achilles male viuentibus et videtur pannormitano de statu monachorum et canonicorum re. super eo. quod argumentum concludit quod coram deo talis non est cogendus seruare aliam regulam sed hic homo abbas erat forte sua responsio esset suspecta sine replica.
¶ Contra hoc argumentor ex sua rei sponsione sequitur quod machometiste essent in bono statu salutis. patet consequentia: non est intentio ma chometistarum viuere aliter quam patres eorum vix runt: et idem patet de omnibus vdolatris. Forte dicis non esse idem habent malum modum et etiam patres eorum ex hoc habeo intentum patres istorum habuerunt damnatum modum viuendi: non loqui mur de sanctis patribus qui primo religionem instituerunt sed de hiis qui lapsi sunt. Forte dicis vdo latra tenetur facere indaginem et acquirere verum sic erit in proposito soluat pannormitanus. Insuper isti legitur sua regula in principio et plerique quibus deberent adhibere fidem dicunt istos esse in statu periculoso.
¶ Sed contra istud argumentor disimulans contrahere et non consentiens non contrahit: ergo iste simulans vouere regulam beati augustini et non vouens nisi regulam seruatam in hac do mo non obligabitur ad aliud. Respondetur si quis simulet se velle esse religiosum et habet oppositum in mente nulla est repugnantia profecto talis non est religiosus sed ecclesia coget eum seruare hanc regulam (et optime) quemadmodum contrahentem per verba de presenti coget adherere mulieri quam illusit: sed intentio istorum religiosorum non est ita dissoluta quod nichil intendant trium votorum seruare sed sic volo seruare religionem sancti augu stini vel benedicti et viuere tamen sicut hic viuunt. Et ex hoc sic replico: obligans se ad impossibile non obli gatur nemo obligat se ad impossibile et eodemmodo de voto: ergo vouens seruare regulam beati au gustini et viuere sicut isti viuunt demonstrando eos qui infringunt regulam vouet copulatiuam compositam ex partibus incompossibilibus ista non stant ista est regula sancti augustini paupertas / continentia / et obedientia sunt seruanda a me et viuendum est sicut isti viuunt: sed ista tria includuntur in regu la beati augustini et in qualibet alia religione: ergo vouetur aliquod impossibile puta copulatiua impossibilis propter partium incompossibilitatem sed vouens impossibile non obligatur: igitur. Si dicas intentio sua est vouere istam regulam sancti auge demonstrando eorum modum quem insequuntur. Contra. vnum extremum non supponit quia non est regula sanctim aug. ergo nihil vouent: ergo ratione illius voti ad nichil tenentur vo uens nichil comedere in die veneris nisi chimeram non obligatur vel vouens intrare religionem et fran gere celum. Respondetur quod ad impossibile nemo obligatur sed vouens illa vouet copulatiue duo in forma vel in valore vouet tenere citius religionem sancti augustini et viuere sicut hic viuitur / primum est rationabile / secundum illicitum / primum obligat / secundum vero non et quando intendit viuere secundum regulam sancti augustini in hoc loco que est cathegorica boc totum non supponit regula comnotat quod nichil obliquitatis sit sed illa determinatio facit totum illud predicatum non supponere oportet ergo delere determinationem et viuere instar re gule ego volo viuere secundum ordinem sancti au gustini obseruatum est in hoc loco est determinatio accepta vnica acceptione cum suo determinabili se cundum grammaticam vel logicam quia dictio re cta sequitur dictionem regentem tamen in sententia non est imo accipitur non vnica acceptione et di ctio recta monachi recti vel qui debent esse recti non sequuntur dictionem regentem puta beatum aug. vel benedic.
¶ Sed contra: si quis vouet duo contradictoria vel aliquid ad quod sequitur contradictio ad nichil ob ligatur vt patet in illo sophismate: sortes vouet intrare religionem si plato non vult intrare et non aliter et econuerso nec plato nec sortes obligantur ad aliquid: ergo eodemmodo si quis voueat copulatiuam impossibilem propter partium incompossibilitatem quarum quelibet est possibilis ad neutram partem obligatur non potius ad vnam partem quam ad aliam quia ratio dari non potest. Respondetur sic supra responsum est circa tria bo na matrimonii que vouet castitatem et obedientiam in tali religione ad tertium cogetur quod est aliis duobus annexum propter concomitantiam absolu te stat quod quis vouet castitatem et obedientiam extra religionem tenendo proprium postquam vouet es¬ se de hac religione et seruare regulam beati augustini esto quod habeat oppositum duorum votorum co getur seruare regulam et non sufficit penitere sic scilicet quod coram deo potest egredi religionem quem admodum capiens ordines nolens seruare castitatem hoc est tempore quo capit habet nolitionem seruandi iste talis cogetur seruare quia non potest con trahere iste est interpretatiue vel antecedenter obli gatus cum vouet hanc religionem sancti augustini et intendit se ad hoc obligare obligat se ad tria vota qui obligat se ad antecedens obligat se ad con sequens illius antecedentis nec est querenda illatio logica vbi non voueret nisi conditionaliter argumentum sequens declarabit quid est dicendum tenendo licitum non est obligatus ad impossibile nec ad incompossibilia abscindat caudam distortam parti licite adherendo.
¶ Ad confirmationem de consuetudine gerson in fine prime partis dicit non vouere consuetudinem sed regulam sed hoc non sol uit argumentum dupliciter dico adhuc non est con suetudo nec vnquam erat esto quod esset ius positiuum pro pter obseruantes regulam et reclamantes in oppo situm. Secundo dico hic consuetudo locum habere nequit seruare votum et promissum est de iure diuino et nature esto quod liberum erat a principio vo uere et potissimum circa essentialia voti modo con tra ius diuinum non cadit consuetudo sed quia ser uare hoc votum demonstrando continentiam vel paupertatem non est de iure diuino sed potius humano si sic argumenteris: omne votum seruare est de iure nature vel diuino hoc est votum ergo serua re. etc. modo minor non est de iure nature vel diuino et per consequens nec conclusio: sed seruare hoc votum est necessarium vbi non occurrit frangendi ratio fateor tamen interdum aliquid dependet a con sensu humano spontaneo quod non frangi potest ex con stitutione christi vt in matrimonio vt nobis constat ex scriptura mathei decimo non. quos deus coniunxit homo non separet. Potes insistere est modi in aliquibus partibus vt in hollandia vt religiosus succedat in hereditate an sit proprietarius sed non est ipse heres cenobium succedit hereditati. Si petas an prelati ecclesie sint proprietarii / loquor de pri atis non religiosis cum vtantur rebus ecclesie aliter quam debeant dicitur nomina significant ad placitum vtentium non solent homines vocare eos pro prietarsos quamquam peccent exponendo inutiliter et tenentur restituere sicut religiosi illi proprie dicuntur proprietarii qui omnia bona a se abdicarunt vo to tenentes aliquid contra votum.
¶ Secundo principaliter argumentor: aliqua est religiosa et ha bet proprium: patet de nobili muliere que professa est religionem sancti augustini cum conditione adiecta de habendis rebus in domo sua qui clerici vouere matri. contrahere possunt. insinuante. Et confirmatur: papa potest dispensare cum monacho vt ducat vxorem in seculo vt inferius dicetur: ergo po test dispensare cum monacho vt maneat in claustro et lugeat cum ratio termini hoc importat habendo bona in proprio. probo consequentiam: qui potest dispensare in toto potest dispensare in parte: si papa potest aliquem absoluere a tribus votis potes eum absoluere ab vno. Si dicas est essentialis dependentia inter illa vota tria. Contra nec est essentialis prime intentionaliter nec secunde aliquis potest vouere vnum istorum non vouendo reliquum si quis vouet continentiam talis potest habere diui tias: patet de presbytero vel heremita: igitur.
¶ Ad primum respondeo: talis mulier potest vouere sollenniter tenendo vsum terum quas olim habuit in domo sua sed non habendo illarum domi nium vt de ipsa muliere contigit et si ipsa in voto ad lecit conditionem de manendo in domo cum rebus suis oportet illud interpretari in partem illam que religioni non repugnat si ipsa vouisset formaliter cum conditione expresse adiecta vt haberet propri um et non alias non fuisset votum propter conditionem repugnantem vt patet de coditionibus ma trimonio repugnantibus. Ad confirmationem con cedo antecedens potest eum liberare a toto pro rationabili causa et facere de monacho non monachum sed ipso existente religioso non potest in dei. capulo cum ad monasterium in versiculo nec estimet dicit innocentius tertius nec estimet abbas quod super habenda proprietate possit cum aliquo monacho dispensare quia abstinentia proprietatis sicut et custo dia castitatis adeo est annexa regule monachali vt contra eum nec summus pontifex potest licentiam indulgere illud intelligitur ipso existente monacho licet bernardus in glosa communi et alii valentes viri dice rent papam non posse dispensare cum religioso vt egrediatur religionem quod non credo illa tria sunt monacho essentialia licet monachus debet esse plangens non tamen omnis plangens est monachus raro interpreta tio conuertitur cum interpratato. Et quando dicis facilius est dispensare cum parte quam cum toto hoc est verum ceteris paribus facilius papa dispensat cum illo qui emi sit solum votum paupertatis in seculo qui non est mo nachus vel aliquod vnum istorum trium votorum quam cum illo qui tria vota emisit vnde hic aduertendum est non est essentialis dependentia inter ista tria vota stat aliquem emittere votum paupertatis vel continentie in seculo et non intrare religionem illud est clarum intelligenti et matheus grabon oppositum et merito reuocauit in sacro sancto concilio constantiensi
¶ Tertio argumentor: si aliquis religiosus sit episcopus talis non tenetur seruare paupertatem et tamen non desinit esse religiosus: igitur.
¶ Et confirmatur praesupposito vno quod supra diximus de beneficiatis quod non habent dominium rerum collectarum in beneficio ex illo sequitur quod vouens paupertatem potest capere benefi cium et stare in seculo quod non videtur esse dicendum Ad tertium nego maiorem talis non potest habere dominium rerum plusquam quando erat in religione sed cui tenetur obedire posterior erit sermo in voto obedientie de beato augustino canit ecclesia. testamentum nullum fecit quia dauper christi vnde faceret non habuit quare non habu it quia religiosus erat antequam episcopatum ascenderat Ad confirmationem concedo quod vouens pauperta tem potest capere beneficium et adhuc est vere pau per et vouens continentiam potest esse presbyter et stare in seculo. Sed tunc dicis ponamus quod aliquis emisit tria vota talis non erit religiosus antequam sit professus et etiam vouens intrare religionem nunquam tenetur intrare ista via. dico quod emittens illa tris vota adhuc non vocatur religiosus sed tenetur illa tria seruare. Ad secundum nego quod vouens intrare religionem non tenetur intrare: non est idem vouere illa tria vota copulatim et vouere ingressum religionis secundum vouens tenetur ad illud et ad regulam iste solum ad tria vota et etiam vouens primum tenetur adimplere suum votum sed non vi detur necessarium intrare religionem potest in communi viuere in aliqua honesta societate in secundo vocando seculum illud quod distinguitur contra re ligionem non legitur quod apostoli actuum quarto vel quinto emiserunt vota: et tamen seruarunt omnia in communi non nego quin satius est intrare bona religionem quam stare periculoso in mundo.
¶ Ex hiis sequitur quod proprietas plus coinquinat religiosos quam opposita aliorum vitiorum extensiue es creberrime intensiue extensiue patet plures hoc mor bo laborant plures caste viuunt et obediunt in aliis qui nescirent esse contenti de communibus bonis oppositum paupertatis et continentie infert oppositum obedientie sed inadequate in obedientiam impugnant in proprietate est furtum sacrilegium vide quam conscientiam fecit bonus religiosus ebdo madarius de tribus leguminibus que eius manus euaserunt vt dicit Iohannes cassianus libro quarto capitulo secundo de institutis cenobiorum erat suspensus ababbate ab oratione nec culpa dimissa nisi per publicam penitentiam credunt inquit cassianus res cenobii sacras sicut seipsas quis modus acquirendi diuitias nonne bona vita sed deuo tio peperit diuitias et filie iugularunt matrem sed caueant religiosi successu temporis necesse est diuitias diminui cum mala vita quia quod non capit chri tus hoc capit fiscus noli allegare alios religiosos sic viuentes vt tu: allegare inconueniens non est sol uere nec minus ardebitqui cum multis ardebit quam ille qui cum paucis es vocatus de regula augustini vel benedicti non sunt aduocati prote in celis sed inimici dicentes se te non cognoscere quia certe has regulas non cognoscunt suas sed fodis cisternas no uas que non continent aquas et relinquis leges quas coluerunt patres tui. Cui astipulatur illud ba ptiste egloga decima. hii mores fecere nouos lique re priores. Quos dederat riuo veterum prudentis patrum. Si petas quomodo ergo male viuentes hoc non percipiunt in promptu est responsio error com munis facit ius niger videtur pulcher inter ethyopes qui inter albos non talis apparet dicente baptista vbi supra. Ethiopes vna quoniam nigredine sordent Ille color nulli vitio datur omnibus idem. vultus et alterius si quis reprehenderet ora. et sua damuatet pecori. pecorisque magistris. fex eadem. scabies eadem / cutis et doloridem.
¶ Existis inferuntur aliqua. Primum est: plerique religiosi sunt in malo statu viuendi quibus fuisset multo mellus mansisse in seculo et custodiuisse boues.
¶ Secuudo sequitur quod abbates et priores quibus incumbit alios pascere plus peccant quam alii eis incumbit ex os ficio et alios regere et seipsos et minus malum est male viuere et facere alios bene viuere quam vtrunque primo vnum est bonum et ad hoc superiores sub pe na peccati tenentur nec in hoc excusantur maior pecunia esset in communi abbati vel priori dummodo omnes ponerent omnia in communi et succurreret cuilibet religioso secundum quod egeret.
¶ Ter tio considera an consulte satiffacit suo voto de ingredienda religione qui ingreditur religionem in qua omnes a tramitibus patrum abierunt citius pau ci mali inficiunt multos bonos quam pauci boni possunt conuertere ad portum salutis multos malos regulariter homines sapiunt naturam mercurii qui cum beniuolo planeta est bonus cum versipelle sidere est malus citius vnum pomum infectum corrumpit alia bona quam contra sed in agente libero non est totaliter idem cui astimpulatur psalmista. Eum san cto sanctus eris / et cum innocente innocens eris. psalmo decimo septimo. Qui tetigerit picem inqui nabitur ab ea. ecclesiast. decimo tertio. quia perdii ficile est istos ab ineunte etate dissolute nutritos in viam veritatis reuocare secundum illud hieremie decimo tertio. Si mutare potest ethiops pellem su am aut pardus varietates suas et vos poteritis be nefacere minus est ponderandum vbi est spes de bona informatione infra breue tempus quod plerique religionem ingrediuntur non vt deo famulentur sed vi inopem protegant vitam nemo est qui non nouit so lent dicere homines est iste in tali cenobio: ergo pa nis eius est pistus et potest vnum vel duos fratres nutrire daturus est aliquid sorori vt nubat vbi que so est nunc alter gregorius qui quarto dyalogorum di cit se fratris iusti corpus in sterquilinium proiicere pro tribus aureis sed vtinam proprietariis huius tempestatis contingeret finaliter sicut fratri iusto re gum et principum est assensum et fauorem istis reformationibus prebere vt redeant priora secula mo nachorum egypti in scithia et in mesopotania sirie quorum precibus refert beatus hieronymus in prologo in vitis patrum quod mundus vsque ad tempora sua mansit inconcussus nemo nisi intidelis dubitat quin precibus deuotorum plus crementi et glorie capit religio christiana quam pugnantibus militibus vt dicit beatus gregorius in registro post euersam a lom bardis italiam roma meritis sex milium sanctimonialium arta disciplina omnipotenti deo famulantium ab hostili gladio liberata est considera quid legifer ille moyses precibus populo pugnanti profuerit tan te reputationis erant religiosi in britannia magna dicit venerabilis beda lib. tertio capite vicesimo sex to hystorie ecclesie gentis anglorum pretereuntibus religiosis populus non abibat sine eorum benedictione: sed nunc prochdolor est conuersio per contra positionem mutatis terminis finitis hoc est regula bona et finita in terminos infinitos in quibus sinc lege viuunt regula et medium latitudinem finitam vsurpant sed in extremis contingit in infinitum prolabi vt pithagorici tradunt insuper est conuersio in oppositam qualitatem ex hac pestifera proprietate tanquam ex mistre infinite filie iniquitatis prount
¶ Cir ca ista dubitatur an religio est status perfectionis et an status prelatorum sit illo excellentior. Dubita tur secundo quam religionem debet bomo citius intrare et que est perfectior. Dubitatur tertio an sit meritorie factum religiones deuias reducere ad tra mites patrum quod nunc communiter homines refor mare appellant. Dubitatur quarto an grauatus ere alieno potest intrare religionem non satiffaciendo creditoribus. Dubitatur quinto an aliquis habens parentes quos nutrit in seculo qui aliter non nutri ri possunt nisi per filium an talis filius relictis parem tibus potest intrare cenobium. Ad primum suppo natur ex beato dyonisio quinto capite celestis ierarchie quod perfectio attribuitur episcopis et in sexto eiusdem dicit etiam perfectio competit religiosis sed an curatis dicerent aliqui quod non vt beatus thomas secunda secunde centesima octuagesima quarta. placet aliis oppositum inter quos gerson contra matheum grabon sic inquit multi tenent con tra sanctum thomam quod curati sunt in perfectiori sta tu quam religiosi dicendo sicut michi videtur est in par te certare de nomine perfectionis et cum non omnes conueniant eamus ad sententiam.
¶ Prima est: multi sunt in sta tu perfectionis et fuerunt quorum anime patiuntur eternos cruciatus et multi non sunt in statu per fectionis nec fuerunt quorum anime sunt in celo. Prior pars patet de malis episcopis et malis religiosis. secunda pars est clara ex ista propositione con sequens est parum gloriandum est de statu perfed tionis vel imperfectionis cum primum non est antecedens ad concludendum in bona consequentia virum esse perfectum vix per locum a communiter accidentibus nec secundum infert virum esse imper fectum.
¶ Secunda propositio licet seculares solent dicere religiosos esse in statu perfectionis acquirende et prelatos in statu perfectionis acquisite hoc eget vna glosa quicquid sit de veritate propositionis in se cum plerique religiosi non sunt in perfe ctione acquirenda et multi prelati modicam perfe ctionem habent acquisitam et modicam infusam vtinam omnes haberent caritatem infusam sed lo quentes sic intelligunt religiosi sunt in statu perfe ctionis acquirende sunt in statu eorum qui acquirunt virtutes hoc est in regula eorum qui virtutem acquirere et augere satagunt semper sunt aliqui re ligiosi boni et aliqui prelati boni vel sic prelati sunt de statu perfectionis acquisite et habent officium in quo presupponitur virtus acquisita est ars artium cura animarum secundum beatum gregorium capi tulo primo in pastorali: illud non conuenit religiosis inquantum huiusmodi. si petas pro quo supponit status prelatorum possum dupliciter respondere. vno mo do supponit pro homine connotando quod sit prelatus et sic sunt tot status prelatorum quot sunt prelatim vel potes dicere supponit pro omnibus prelatis col lectiue perinde sicut species humana potest capi pro vno homine vel hominum multitudine siue curati dicantur perfectioris status quam religiosi: non refert sufficit religio christiana est necessaria ad salutem et illam seruans habebit vitam eternam que non est arta sicut vita religiosorum siue dicatur facticia vel ne est instituta a sanctissimis patribus religiosi erant magni et in deuotione et in litteratura considera scri ptores ecclesie a diebus quattuor doctorum ecclesie vsque ad hec tempora: iuuenes religiosos fructum vberem scripto et verbo adduxisse hoc patet in no uo et in veteri testamento et vitam beremiticam et cenobiticam inueniemus hoc seruarunt esseni iude orum secta non ignobilis identidem videbis in helia tesbite et heliseo dicente baptista. Est pater helias nobis qui sustulit armis Pastorum genus om ne malum qui traxit olympo. Flammigeros ignes qui ascendit in ethera currum cui bembus respondit Nobile et antiquum genus hoc et clara propago. nec hoc solum carmelitis conuenit sed aliis ab helia et heliseo dicere poterat. Pastores alii quotquon per rura vagantur. Omnia sunt riui nostris a fonti bus orti. Nos dedimus leges pascendi ostendimus artem. et paulopost sequitur. Tradidit helias certam pastoribus artem. Qua curare greges qua no xia pabula fas est. Discere et occultos imbres ventosque latentes. Quine salutaris foret et qui pestifer annus. Signa dedit nichil omisit quod ouilia tangat. Sed gerson et aliaco in concilio constantiensi religiose vite viri loquuti contra matheum glabron qui temerarias conclusionis et probationes posuit propterea vo cabant nomine beati anselmi istas religiones facticias modus iste loquendi a beato anselmo pululauit vn de libro de simi. capitulo primo et quia sic dicit duo sunt ordinis genera religioso conuenientia vnum exterius quo religiosus videtur / aliud interius quo religiosus habetur et illud quidam exterius facticii hoc vero interius naturalis ordinis est qui facti cii sunt consuetudines habent quas homines adin uenerunt quibusdam de causis rationabilibus naturalis vero ordinis naturales sunt virtutes vt hu militas charitas: et paulopost ille itaque factitius or do sine isto nichil homini prodest sed magis dedecet iste vero sine illo hominem saluare potest et pro dest et decet vt tamen firmius teneatur valde neces sarius est factitius vides hic religionem factitiam extollit sed religionem christianam necessariam ap pellat. iteruminon me fugit dictum beati augustini ad plebem hipponensem inter bene viuentes in religione non repperit meliores inter dissolutos non repperit peiores: propterea non est multum certan dum de altiore statu curatorum et religiosorum hoc sufficit existens in bona religione est in ita securo statu sicut curatus sed sicut non omnis qui fuit hierosolymis erat sanctus / nec omnis magister parisien sis est doctus sic nec omnis in altiori statu est melior vel in meliore studio doctior. Ad secundam du bitationem non est facilis responsio religiosi solent omnes suas religiones extollere et aliqui insensat cum depressione aliarum plus querentes que sua sunt quam queiesu christi: aliqui dicunt se esse in artiss ma paupertate et per consequens suam religionem perfectissimam quia in aliis duobus votis sunt ceteris equales vel non inferiores aliis dicentibus ha bent opes sufficientes in communi nihil habentes in proprio dicunt quod alii habent magnas sollicitudi nes pro necessariis et coguntur ire in populo in periculo seruande continentie. alii se dicunt in medio in quo residere solet virtus. Mendicantes forte di cent habentes omnia in communi habent necessaria ad nutum et superflua que frequenter prebeni occasionem ruine perinde est habere dominium vi ginti scutorum et eius vsum cum nemo illius vsus capiet curam. hinc murmura pro officiis lucratiuis in claustro delicatius fouentur quam in seculo hoc non est domare carnem nutrire duos de eorum portione in tota britannia et more secularium colligere pe cuniam in pluralitate vestium habundantia pecuniarum in multitudine seruitorum est materia superbie non ita apud eos paupertas nuditas materie pa tientie cum aluntur elemosinis fidelium coguntur in vtroque homine tenere honestatem alias diuites subtraherent elenosinas non est eis causa murmuris pro diuitiis nec peccant dissipando nec restituere tenentur cum non habeant est eis materia humilitatis si paupertas a christo consulitur maior paupertas est melior et maxima optima tenuiter eis domi ministratur portio foris coguntur in conspectu eorum cum quibus conuersantur tenere temperantiam cum in estimatione magna sint tam in plebe quam in popu lo paupertas si leta venit ditissima res est et cantabit vacuus coram latrone viator. et dyogenes in epistola ad platonem: quis enim contra tam tenuem et paucis contentum hominem hostili animo pugnare aggrederetur: et non propterea blandiebatur diuitibus sed admirationi fuit toti grecie: patet in epi stolis eius ad alexandrum macedonem olympia dem perdicam ante patrum in epistola ad olympia dem rationem dat vilium vestium manebat contem tus pallio donato a socrate si bene viuamus a no bis omnis sollicitudo temporalium exuitur nobis sufficienter a deuotis prouidetur. Ceterum haben tes in communi dicunt argumenta illa concluder solum contra hos qui dissolute viuunt vt in religio nibus lapsis a patrum tramitibus minus curat qu libet de rebus communibus quam propriis: tertio politico rum dicit aristoteles prohibetur ingressus feminarum vt in melros non est egressus sine societate et semper assistit comes frater testis castitatis sicut in mendicantibus non querit lucrum nisi animarum de honoribus certatur inter mendicantes eadem est materia patientie et impatientie in vili habitu inter dum murmur et superbia sed nec ille mendicus nec iste habens in communi statum perfectionis atte¬ gerunt sed ambo in via morum nouici licet longe ui in habitu bonus mendicus et bonus habens in con muni se inuicem mutua charitate prosequuntur sunt varia membra eiusdem corporis mistici diuersa calle ad beatitatem tendentia nec mendicantes aliis prefero nec contra vniuersaliter irridendi sunt dicem tes homines non dant pura voluntate mendicanti bus sed ob verecundiam vel honorem quicquid sit de illo alii iuste capiunt cum egeant et hoc solum ar guit peccatum in dantibus et non in accipientibus approbo melrosenses qui egerrime admiserunt ali quas nobiles mulieres meridionalis britannie eorum conuentum intrare etiam precipiente pluries quam semel serenissimo rege. si dicas si frater minor sit epi scopus non descendit in perfectione et tamen impo nit se in multitudine rerum: fortasse stetisset ita deuote in religione etiam non nego quin plerique habem tes in communi imo et in proprio prestant et presta bant mille mendicantibus: patet de abraham / iobdauide / sancto ludouico / sancto edmundo / osvaldo dauide filio malcolmi cammor / et ita de innumeris ethere dignis. Propterea dicendo sicut capio quelibet religio habet bonam et solidam institutionem. et omnes religiosi in tribus votis essentialibus con ueniunt que sunt contra tria in quibus tota vita no stra versatur. sed iudicio meo multum accedit ad bo nitatem religionis quod illa religio debet dici melior quae plures in equali numero saluat in qua pautiores la psi sunt debet esse perfectus instrumentum religio nis (pace ceterorum dicam) cum quelibet religio sit michi indifferens et equaliter dilecta: reputo carthusiam cum prunis me mouet illa religio incepit diu ante quattuor mendicantes et adhuc stat nunquam ab eius institutione vt opinor reperta est vna domus ntegra lapsa integra dixerim de vno viro non est mirandum cum iudas inter duodecim lapsus est quon alie lapse sunt notum est consideranti sed hoc dato quod ipsa sit optima non tamen cuilibet est optima nec cuilibet volenti intrare religionem consulerem esse carthusiensem nam intrantium religionem aliqui sunt eminenter docti predicatores et prudentes in agibilibus aliqui indocti aliqui debiles iudicio meo indoctus vel mediocriter doctus potens sufferre regulam citius debet intrare regulam carthu sie quam quamcunque aliam religionem: hoc patet quia ibi securius viuitur nec hoc est carthusiensibus ignominiosum cum indocti rapiunt celum et scientes mergimur in abyssum dicebat beatus augustinus et hoc satis patet circa primum ingressum brunonis. Ex quo sequitur quod aliqua religio est multum conueniens que habet plura bona in communi patet de carthusiensibus celestinos cum carthusiensibus includo non multum differunt. si quis est doctus eminenter iterum distingo: vel est prudens et continens vel doctus et deficit in aliis duobus si primum videtur bonum intrare regulam mendican tium quorum officium est predicare verbo et opere. si secundum bonum est illi esse in regula sancti be nedicti vel beati augustini vt alios doceat et quie¬ scat in claustro humana est regula et per pulcra tradi ta a beato augustio quam non est difficile saluare qui non potest ire ad montem saluet se in segor et ego semper intelligo de regula obseruata vbi cotingeret vna re gula seruata et alia non seruata de quocumque ordine sit ad seruatam eundum est licet erat latior a primeua institutione sicut non vides non potest dari vnica responsio cum non voto viuitur vno est vnum non silentio dandum quod tangit seraphicus bonauentura in quadam pula data parisii dum gotoalis erat multitudo talis non est suscipienda ad ordinem et districtissime vult illud seruatum iriomne rarum est preciosum non est diminutio cultus diuini imo augmentum habere in competenti nu mero bonos et plus prodest quam habere plures malos ententia mea ista facilis receptio passim aptorum et ineptorum inficit et dedecorat ipam religionem. Si dicas recipiendi sunt illi qui anhelant ad salutem anime et multi sunt tales dico punctum non stat in illo elaborant alios attrahere qui plerumque a spiritus sancto non vocantur ceterum non mireris quod tot sunt religiosorum varietates in ouili iacob erant oues nigre polimite et albe in rethi petri varia gestona piscium in spomsa christi non est absona varietas cum ipsa est circumamicta varietatibus in variis proportionibus tonorum vt in diapasou diapente et diatasseron et in variis cor dis lire sit dulcis melodia in celo stellato est varietas stellarum et in corpore vero sunt membra varia colligantiam habentia ad vnum finem sic in corpore mistico tendentia ad beatitatem vnus autem sic alius autem sic. Ad tertiam dubitationem patet responsio quod sic.
¶ Sed contra hoc arguitur reformantes religiones sunt in causa quare multi desperant sunt apo state et egrediuntur omnem religionem qui dat causam peccato peccat: igitur. Isti argumento innituntur aliqui contra deuotos viros zelo elantes cum phinees vidi ego tempore quo grauissimi viri vt de heroico nostro standonst et similibus reformare conati sunt conuentum fratrum predicatorum et minorum parisius ignobile vulgus bellua multorum capitum putabat patres facere grande nephas et morte piandum ad istos reformandos sed isti erant tonsores caupones vel alii qui iniuste cum antiquis mercati sunt vel eorum ami ci carnales. Ad argumentum distinguitur quod sunt in tausa vel in causa occasionali quare alii peccant plus solito et sic concedo sic crebro est superior castigans inferiorem vel in causa culpabili culpe et sic nego sed isti cum bembo baptiste dicere satagebant. Ferte per antiquos patrem vestigia gressus. Et veteres seruate vias / reuocate vagantes. Per valles et saxa greges per lustra ferarum. Figite in antiquis iterum ma galia campis.
¶ Ad quartam dubitationem est difficul tas et fuit mota in sacra facultate theologie parisien si de quodam milite debitore multorum bonorum qui intrauit carthusiam circa partes hollandie in diebus iohannis gerson et petri de non ingento in primis ali quod certum est qui debens creditoribus et non sufficienter hiis satisfaciens antequam ingreditur religionem male facit vbi potest satisfacere. Sed punctum est in hoc membro sortes omnibus bonis suis cedit que non sufficiunt satisfacere creditoribus an tenetur stare in seculo vt satisfaciat laborando hac arte vel ista industria sanctus thomas in questione finali secunda secunde videtur tenere quod non obligatur stare in secu o quia persona liberi homnis propter pecuniam non obligatur sed res potest dici quod non tenetur stare extra re ligionem vt alteri soluat illud quod deficit sed tunc est argumentum: ergo seruus obligatus ratiociniis pu blicis potest religionem profiteri vel promoueri ad or dines quod tamen omnes negant non est idem. dicis de persona liberi hominis et persona serui hoc fit in preiudi cium domini. secus est de libero homine: sed statim dices etiam ingressus istius est in preiudicium creditorum. hoc negas nullus facit aliquid in preiudicium meum dummon facit quod potest debite facere licet patiar detrimentum. Sed reuera adhuc est difficultas sortes debet michi centum scuta vel totidem a me furto abstulit cedit omnibus bonis suis que valent precise quadragin ta scuta ipse est bonus artifex in tribus annis futuris potest lucrari pecuniam ad michi satiffaciendum apparet michi religiosi tenentur pro illo satisfacere si eum recipiant scientes casum et ipse male agit intrando adhuc religionem si non sit ei verisimile quod non possit satisfacere in religione. Sed ponis quod ingrediatur an tenetur michi satisfacere et videtur quod non quia iam est impotens et ponit se in voluntatem prelati qui precipiet ei facere aliqua incompatibilia sue arti et est simile si vnus bonus scriba vel citharedus michi deberet centum scuta et solum haberet quadraginta scu ta dat illa et voluntarie abscindit ei manum ne cogatur satisfacere cum eipostea est impossibile satisfacere.
¶ Respondeo non est simile hic abscindens manum ne detineatur ad satisfaciendum multum peccat in hoc sed detestetur suum peccatum et religionem ingreditur si non est ei verisimile quod potest michi satisfacere in seculo habens tamen propositum michi satisfacere quam do occurrit materia. secus est de isto qui ingreditur religionem prelatus debet eum absoluere a multis iliis que alii religiosi faciunt vt restituat debitum et hoc non faciens abbas peccat praeceptum abbatis ad fo diendum in orto vel aliquod aliud faciendum semper intelligitur saluo iure alieno et sic iste non cogetur redire ad scilicet. si ponas abbatem non velle dare huic facltatem laborandi et claustro vel satisfaciendi creditori an iste potest egredi religionem et aliunde laborare quousque creditori satis faciet ponis quintum pedem in ariete quis abbas erit ita obstinatus iste tamen tenetur egredi si non potest satisfacere in claustro et potest in seculo nec abbati est pa rendum oportet deo plus parere quam hominibus cum sit de iure nature et diuino restituere alienum et ante ingressum erat obligatus per nullum votum deobligatur religiosus magis debet implere precepta legis nature et dei quam non religiosus et per consequens procurare solutionem et per hoc est magis religiosus mente quam stando in claustro in casu imo esset religiosus habitu et hoc si alter non volet remittere debitum vbicumque locorum fuerit est religiosus et solutione procurata tenetur reintrare. si dicas vouebit in manu abbatis seruare hanc regulam et per consequens cerimonias dicitur oportet intelligere saluo iure alieno cui es magis deuinctus absurdum esset quod per votum quis potest se deobligare a preceptis dei licet sit mortus ciuiliter vtuit in impletione praeceptorum etiam ex hiis ferme patet solutio ad quintam dubitationem sed ad eam respondeamus in forma. Ad quintam dubitationem distingo vel talis filius potest procurare in cenobio vt parentes nutriantur ac si esset in seculo et tunc intrare potest si non potest non debet intrare religionem et causa est quia est preceptum legis nature et diuine nutrire parentes intrare religionem solum est de consilio nullatenus de precepto in isto casu semper consilium est de meliori bono quod hic accidere non potest implicat praeceptum esse de vno et consilium de opposito et idem est penitus post religionis ingressum vbi parentes non po sunt aliter nutriri non apparet quod per aliquod quod a prin cipio fuit voluntarium bomo deobligatur a iure diui no et nature nec tunc videtur deobligatus vt dictum est.
¶ Sed contra hoc argumentor sequeretur quod volens ingredi religionem male agit quando videt parente affectos tanta tristicia quod morientur si ipse ingredie tur tunc videntur declinare ad extremam necessitatem Insuper sequitur quod religosus tenetur exire ad sud currendum cuicumque alteri existenti in extrema necessi tate quod videtur inconueniens. amplius mathei. x. qu amat patrem aut matrem plusquam me non est me dignus etc. idem patet. marci. viii. luce. ix. et. xiiii. Ad primum nego sequelam non est michi certum tanta certi tudine morali quod morientur tristicia sicut defectu ne cessariorum tristicia tandem euanescit et conuertetur tande in leticiam et filius erit causa ingressus aliorum sicut pl rique patres fecerunt et bernardus suis fratribus.s ponas casum quod deus reuelet huic parentes moriemtur tristicia si iste ingrediatur iam extra legem fabricas et solutionem habes pre manibus si non sis lippis oculis. Ad secundum dicitur non est simile maiorem cu ram debeo suscipere de parentibus quam aliis etiam sunt multi alii a me qui de aliis curam suscipiunt sed vbi nulli succurrerent et ego essem propinquus ad succurrendum possum et teneor abbas prohibet michi egre di claustrum video sortem proiectum sub equo si non suc curram morietur teneor egredi et alteri succurrere nec infringo preceptum superioris cum precepto diuino vrgeor esse adiumento istipauperi quod debeo egre di ad eos consolandos succurrere parentibus est praeceptum affirmatiuum obligans pro loco et tempore quando egent et aliunde non potest eis ministrari auxilium et ego possum hoc cum salute anime mee hoc est ne exponor periculo obruenti peccati in saeculo christus non descendit de cruce ad consolandam matrem sciebat quod non moreretur tristicia et quod non erat perturbata proter rationem: erat stipata fortitudine t aliis vetutibuin gradu heroico etiam agebat salutem humani generis si ponas aliquem habere duos filios in eadem religione vel in variis debent inter se conuenire de subuentione parentum religio presupponit legem nature et diuinam seruare silentium post completorium vel facere alia cerimonialia religionis cedunt legi diuine vbi non pos sunt simul seruari dicis ergo qui non potest viuere in religione tenetur egredi cum cltius tenetur sibi succurrere. ponis nodum in cirpo. Ad auctoritates dico quod intelliguntur de illis qui non conuertuntur ad fi dem vel eam reliquunt propter parentes. quod patet quia math. x. premittitur qui autem negauerit me coram hominbus ne gabo et ego eum coram paetere meo breuiter ille auctoritates intelliguntur cum pater praecipit vnum et deus aliud vt glosa ordinaria marginalis. mathei. x. dicit vel de religiosis sic expone quando pater habet necessaria in se culo pro suocasu et dissuadet ingressum religionis tunc verificatur illud beati hieronimi percalcatum pe ge patrem percalcatam perge matrem etc. Sed ponamus parentes in magna necessitate et filium qui cum si lute anime sue non potest viuere in seculo sed bene in religione si daretur talis casus citius esset consulendum saluti anime sue et deserere mortem corporalem parentum quam propriam vitam spiritualem.
¶ Sexto dubitatur an votum plus obliget quam preceptum. Respondeo vel loqueris de materia circa quam est preceptum diuinum vt decem preceptis decalogi et talia sunt de iure nature vt alibi dictum est quamquam aliqua eorum a deo sunt dispensabilia et sunt de bono esto quod non esset preceptum plus peccat contraueniens iuri nature et diuino quam iuri diuino positiuo etiam aliqua sunt mala quia prohibita solum iure humano positiuo et trangressio est minus grauis inuidere et superbire propterea est multo maius peccatum quam loqui in claustro post con pletorium aliqua transgressio voti inbibit transgres sionem precepti diuini vt cognoscendo mulierem contrauenit suo voto et cognoscit non suam et sic patet quod secludendo preceptum diuinum a voto transgressio prie cepti est maior et ex parte obiecti considerando magnitudinem et ex parte precipientis etiam videtur quod transi gressiones vniuersalis ecclesie et superiorum sunt grauiora peccata quam labefactatio votorum ceteris paribus verbi causa frater minor habet ex sua regula ieiuna re diem veneris ex precepto ecclesie ieiunare profestum sancti andree. Sed si duo superiores precipiant oppo sita maior et minor quorum vnus est alteri subditus et neuter precipit contra preceptum dei aliunde extra casum pendum est superiori ista regula sequitur de deo et hominee ergo eodemmoo de maiore et minore vbi causa abbas precipit tibi stare in claustro ratioanus pontifex te vocat in subsidium ecclesie cui vtiliter deseruire scis parendum est maximo pontifici sed non est semper talis ordo inter epraeos alios inferiores et abbates nec exemptos nec non exemptos quamuis abbates et religiosi sint in multis suis epriaetis subditi: ad hoc est glo sa romanorum. xiii. et est beati augustini si aliud imperator aliud deus iubeat et c. et mathei. xxii. redde cesari que cesaris sunt et deo que dei sunt
On this page