Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
An omnes existentes in sacris ordinibus tenentur ad continentiam pariter et religiosi et an romanus pontifex in voto continentiae potest dispensare pro rationabili causa¶ Distinctionis trigesime octaue quaestio tertia. Vero tertio de secundo essentiali voto reli giosorum scilicet continentia et est tertia questio et in ordine votorum et erit questio vniuersalior ad existentes in sacris erit ergo hic titulus que stionis An omnes existentes in sacris ordinibus te¬ nentur ad continentiam pariter et religiosi et an roma ius pontifex in voto continentie potest dispensare pro tationabili causa.
¶ Pro solutione quaestionis licet con tinentia sicut et castitas potest competere castitati coniungali sicut et virginali et viduali vt supra in. xv. distinctione huius dictum est non tamen sic capimus sed per continentiam intelligimus aliquem debere se seruare immunem venereis.
¶ Prima est quilibet existens in sacris ordinibus in occidentali ecclesia pariter et religiosus tenetur sub dena peccati seruare continentiam.
¶ Secunda conclusio romanus pontifex potest pro rationabili cau sa dispensare cum religioso in voto continentie et eum absoluere ab omni voto.
¶ Probatur prima conclusio quilibet sub pena peccati tenetur caste viuere. probatur qui non caste viuit transit in extremum et per consequens vitiose agit: sed nec existentes in sacris in occidentali ecclesia nec religiosi possunt vti matrimonio propter votum sollenne sunt inhabiles ergo tenentur seruare continentiam.
¶ Confirmatur quilibet cognoscens vel volens cognoscere non suam peccat et contrauenit praecepto diuino sed quilibet de quo loquitur prima conclusio aliquam cognoscens vel volens cognoscere co gnoscit non suam vel vult nec ibi cadit ignorantia in uincibilis ergo quilibet talis peccat.
¶ Secunda con clusio patet ita fecit romanus pontifex cum rege aragonum erat religiosus cum dispensatione egrediebatur culaustrum et genuit prolem nec est verisimile quod dominus papa attemptasset sine concilio doctorum virorum. Forte dicis cum altissioderensis. in. xxii. tractatu sui tertii tenente oppo situm non legitur quod vnquam papa dispensauerit bene tamen dissimulauit hec euasio non est verosimilis quodo credendum est illum regem egredi sine dispensatione vel fi lium eius esse legittimum vel alia nobilis mulier voluit eum capere sine patenti dispensatione imo histo rici et reliqui eum apostatam posteris denunciassent u Secundo arguitur ad idem papa potest dispensare in voto simplici ergo et in solleni tenet consequentia vnum tantum obligat sicut aliud. patet. qui clerici vel vouent matri contrahere possunt. c. rursus. dicit celestinus tertius quod cum simplex votum apud deum non minus obligat quam sollenne. Forte dicis cum bernardo in glosa non minus idest non minore tempore vel non minus in genere peccati vtrumque obligat sub pena peccati mortalis.
¶ Contra stat virum in voto simplici diutius de liberare et intensiorem actum habere quam in voto sollemni et ita actualiter dat se deo sicut vouens sollenniter nec discrimen est nisi per constitutionem ecclese que illegittinauit vnam personam et non aliam modo quod ecclesia instituit destituere potest ergo papa potest in voto sollenni religionis dispensare quod sollennitas est introducta so lum ab ecclesia. patet. de voto et voti redemp. c. quod votum. Ii. vi. Sed dicis in voto simplici est promissio facta deo et non ponitur in possessione propterea peccat vouens voto simplici continentiam et postea ducens vxo rem sed cum post promissionem ponit mulierem in possessionem deobligatus est ab alio analogia est si tu promitteres titio pallafredum primo postea illum eundem pmittens seio peccares: sed ipso dato seio in possessione reuocare non potes sic est in proposito et licet dicas po me deo ex nunc in possessionem hoc non sufficit non st receptio actualis que requiritur ad dationem in posessione in voto sollenni est actualis receptio vel a prelato religionis vel ab eprieo conferente ordines sacros. Tertio si papa non potest dispensare hoc est quia serua re votum est de iure diuino vel continentia non pot habe re aliquod melius secundum dictum sapientis. Eccle. xxvi. Oinis ponderatio non est digna anime continentis quia per continentiam bomo triumphat de inimico hoste scilicet carne et deo assimilatur mente et corpore vel quod est datum sel deo non potest amplius in vsus humanos reuocari secundum il ud leuitici vltimo. secundo motiuo innitur altissioderensis. ii. peatus thomas. Primum non valet quia tunc in voto abstinentie non potest esse dispensatio quod nondum concessum est et quoquam docto secundum non valet vel nichil potest reperiri ita bonum sicut continentia ipsi vouenti vel toti communitati neutrum istorum est verum sunt multe alie virtutes excellentiores: continentia non valet nisi propter puritatem mentis modo finis est perfectior hiis que sunt ad finen sed circa orationem et contemplationem potest fieri dispensatio ergo circa continentiam potest fieri dispensatio. di ctum sapientis intelligitur de bonis fortune castitate coniugali et similibus. Insuper quando non esset ita vtilis vouenti dispensatio sicut continentia non concluditur quim dispensatio est rationabilis sufficit quod sit ita vtilis rei publice non oportet respicere ad solum vouentem sed etiam ad totum corpus christi misticum cuius est pars vouens con tinentiam sicut abscinditur in corpore vero vna pars vi ua propter infectionem alterius partis ne totum corpus tabescat similiter qui parentem habet alere cui non potest sieri prouisio aliunde nisi per filium esto quod filius staret me lius in religione in illo casu tenetur differre ingresum Amplius prudens videns casum in foribus vti em toti rei publice christiane vt sortes non voueat conti nentiam potest ei consulere vt non ingrediatur esto quod sori sit melius ergo si ille casus veniat inopinate potest conlulere iuste eidem vt egrediatur non valet currere ad seruandum promissum quando occurrit causa non seruandi nec valet illud de re data deo actualiter que non potest re uocari. patet de panibus propositionum a laicis dicatis et amen in extrema necessitate dauid laicus eis vescebatur vt patet. i. regum. xxi. similiter calix deo dicatus fractis lateribus potest vendi laico et in extrema necessitate bibere potes in calice consecrato vbi nichil aliud occurreret. Quinto per te potest dispensare cum praesbite ro ergo cum religoso dicis non esse simile religiosus est mortuus quia quo ad voluntatem bona fortune abnegauit et quo ad corpus praesbiter est solum mutilatus. contra pasbiter est ita mortuus ad corpus sicut religiosus et equaliter secum obligatus ambo viuunt in rerum natura est solum mors methaforica votum paupertatis est impartinens castitati et sic de obedientia potissimum praecipiente superiore Sexto quandocunque aliquis est obligatus ad aliud sine voto propter quodcunque votum precedens adhuc manet obligatus: cartusiensis obligatur comedere carnes in casu quo obligaretur sine voto et hoc solum est in extrema necessitate pondera quare dixerim obligatus Septimo videtur quod isti sibi repugnant est vna regu la communis in materia de voto quam alii approbant cum aliis quandocunque quis vouet aliquod indifferens in euentum bonum vel malum non est obligatio seruare in omnem euentum sed in bonum solum. patet de iepte et eius filia sed sine voto in hac causa ardua de vtilitate magna totius rei publice malum et iniquum esset non parere summo pontifici ergo post votum iniquum est non parere cum in malum euentum transit si curras ad speluncam quod semel datum est deo non potest in vsus humanos reuocari quero quid est reuocari in vsus humanos conuersari cum hominibus vel relinquere illud quod communiter est melius certe in isto casu non est melius quod sufficit multi saluam tur in continentia coniugali et apud euangelium sunt fatus Ivgines quis vocaret virum transgressorem voti qui illud adimplet in melius castitas abrahe secundum beatum aug. non fuit minus data deo quam celibatus iohannis. Ter tia conclusio in dicto cap. rursus et in cap. insinuante et quarta conclusio patent.
¶ Contra primam conclusionem arguitur praesbiteri latini tenentur seruare continentiam vel hoc est ex voto et hoc non: non vouent capientes ordi nes vel ex statuto facto in concilio sexto et illi non pote rant nos obligare.
¶ Confirmatur sequitur hac via praesbiter cognoscens mulierem abilem faceret maius pec catum quam simplicem fornicationem et sic esset casus reser uatus sicut adulterium. Preterea ista continentia est causa multorum malorum vt praesbiteri viuant inconti nenter vbi si proprias vxores haberent caste viuerent ergo non est bene constitutum imo sic apostoli qui presbiteri erant vixerunt in primitiua ecclesia vt petrus alii. Ad primum dico quod presbiteri non vouent continentiam sed est ex statuto matris ecclesie et illi patres in concilio carthaginensi nos non obligant sed ipsi nos obligamus patres nostri statuerunt vt nullus subdiaconatus esset diaconus praesbiter vel eprius nisi ille promitteret seruare continentiam et hoc constat nobis vel constare debet quando vadimus ad ordines nos transientes ad ordines et volentes eos capere promittimus astecedenter continen tiam hoc est dicere promittimus aliquid ad quod sequitur continentia per statutum patrum vt supra dictum est de fa ctis in ebrietate quod occidens tempore ebrietatis antece denter vult homicidium cum vult aliquid ad quod sequi tur homicidium sic est in proposito idem est in sententia dicere est promissio antecedenter tacite vel vetuali ter siue dicatur promissio astecedenter vel votum vertualie parum refert dicimus votum sollemne et susceptio sacro rum ordinum impediunt matrimonium ergo signum est quod non conuertuntur: sed alibi dicimus votum bifariam sollenni satur scilicet per sacrorum ordinum susceptionem et professionem de nonibus non est certandum sed rebus. Ad confirmationem concedo sequelam est sacrilegium vel adulterium: sed de hoc in materia luxurie et transeat quod est casus reseruatus eprieo non semper grauius peccatum reseruatur et minus graue non reseruatur hoc a volum tate reseruantium dependet. Ad tertium argumentum aliuo notanda veniunt dein ad formam argumenti descendan propositum erat in concilio niceno de continentia pres biterorum surgens autem pannutius confessor ex parte gre corum dissuasit talem legem grauem esse imponendan humeris ecclesiasticorum. illud patet in tripertita historia et. xxxi. distinctione. c. nicena sinodus. postea a ciritio papa ad quadraginta annos et in secundo con tilio cartaginen si vbi erat aurelius fuit admissum in episcopis presbiteris et diaconibus vide in plerisque capitibus. xxxi. et. xxxii. distinctionibus et in. lxxxiiii. distinctione cum in preterito. in quo capitulo dicitur cum peteretur ab omnibus approbatum est ab omnibus hoc est a non grecis sed greci non susceperunt postea de subdiaconatu idem constituit greg. xxxi. distin. cap. ante triennium. xxviii. d. cap. nullum. greci illud non receperunt sed petit apparatus. xx. distinctione cap. de libellis an peccent et licet ibi dissute. respondeat quod non contemnunt hoc parum valeret dicit secundo et hoc in parte sufficit papa approbat eorum consuetudinem. Forte nec papa nec consilium intendebat eos obligare et si sic non peccant et illud est rationabile continentia suaderi potest imperari autem non potest xxxii. q. i. c. integritas. Secundo notabis quod grecl brimo existentes in sacris ordinibus non possunt contrahere sed primo contrahunt et postea capiunt ordines illud clare patet in. xxxii. distinctione. c. si quis. in sexta c. est paruum ecce sua vba. Si quis eorum qui ad clerum accedunt voluerit nuptiali iure mulie ri copulari hoc ante subordinationem subdiaconatus faciat vbi apparatus dicit. illud capunt est euidenter contra eos qui dicunt quod greci possunt contrahere l sacris ordinibus nec hoc erat licitum a tempore apo stolorum dicit cui suffragatur illud capunt cum in praeterito credo matrem ecclesiam numquam sanctiorem comtitutionem imposuisse et vtilem ecclesie si sacerdotes veteris legis abstinebant ab vxoribus suis in septi mana qua ministrabant et postea vacabant generationi et ita oportuit propter sacerdotes qui erant de tribu aaron cum nostri presbiteri de omni tribu sint et quotidie famulari possunt imo congruum erat sem per abstinere. Insuper lcuitici. xi. sancti estote quia ego sanctus sum in istis actibus omnia feda sunt etiam castitas coniugalis non caret verecundia vt bcatus augustinus dicit in libro de bono coniugali vide inquo honore scolastico sunt greci cum eorum scole ad partes occiduas volarunt dicente baptista in secundo libro diui dionisii. Et tua de graiis migrans achademia cam bis. Ibit ad occasum vacuasque relinquet athenas Grecia post illos semper tenebrosior annos. Fiet in predem scithicis data gentibus ibit. In nemora in sentes obscura in lustra ferarum. Insuper cum episcopi sunt nunc sacrilegi ad succurrendum nepotibus et neptibus imo ad succurrendum illi qui existit in quarto gradu consanguineitatis quid propriis facerent filiis spoliarent crucifixum si possent ad eis succurrem dum vbi est vnus filius prelati nunc tunc centum essent tertio filii prelatorum ecclesie viuente patre essent in triumpho et reputatione mortuo patere in miseria eum labore nescirent viuente paetere more nobilium educati artem lucratiuam addiscere erubescerent ibi nostratum adagium verificaretur bene est illi et male est illi qui ha bet antistem in progenie etc. Quarto beneficia per fas et nefas irent in eorum manus non obstantibus canonibus in oppositum nemo est cnisi cecutiens non intelligens nunc erubescunt de spuriis tunc non plus quam laici et nobiles de suis filiis. Feditas luxurie trahit multos a peccatis vbi alia vitia non trahunt. Ex hac solutione infer quod inscite periter et irreligiose respondit panormitanus ad vnam questionem quam petit de ista con tinentia de clericis coniugatis cum olim dicit bonum fuisse quod quilibet fuisset sibi relictus qui vellet continere contineret qui nollet vxorem duceret pulcra reso lutio in religioso habitu. Tunc ad formam argumen ti respondeo. ista continentia in sacerdotibus est cau sa quare multi sunt transgressores dico quod non est cau sa per se sed malum regimen viri sed quia in radice non est satisfactum dicamus non solum respiciendum esse ad ista inconuenientia pauca que sequuntur ex continentia sed ad plura inconuenientia que sequuntur ad oppositum et inconuenientibus vtrinque in equilibero cumu latis vnam congeriam petere terram alia mota celeriter sursum intueberis. Adde quinto presbiteros ex positos discrimi bigamie cognoscentes vxores suas post adulterium sed hec ratio est tenuis.
¶ Secundo principaliter argumentor ponam vnam que vouit vo tum vginitatis. Arguitur sic posito quod talis fuerit cogni ta ipa consentiente non est incontinens secundo cognita cum non est possibile seruare vginitatem cum est amissa ergo tals non obligatur seruare votum puta vginitatem cum est ei impossibile. Respondetur talis non obligatur postea seruare vginitatem cum hoc est ei impossibile sed obligatur illud quod est ei possibile conseruare puta vn duitatem. Sed contra dicis tunc aliquis ex culpa sua deobligat se a voto. patet de ista vgine: distingo vel quod non teneat votum in suis terminis et in propria forma et sic concedo vel quod non obligatur tenere illud quod potest imposterum tenere et sic nego: sed replica esset melior de ea que emisit votum vginitatis simplex sed contraxit matrimonium talis tenetur reddere de bitum viro et primo dans debitum peccat quia potest in trare religonem sed postquam dat debitum deobligatur dico quod talis post votum simplex elaborans contrahere de facto contrahit sed peccat in contrahendo. Insuper ipsa primo reddendo debitum peccat quia adhuc pote rat seruare suum votum intrando religionem sed cum matrimonium est consummatum ipsa obligatur sicut prius non petere debitum et hoc est ei possibile reddere tamen tenetur quia realiter alter vir est eius et positus in possessione.
¶ Arguitur contra secundam conclusionem per determinationem romanipontificis de statu monachorum. cum ad monasterium.
¶ Respondetur ad illud capunt cum ad monasterium intelligitur sine magna et causa ardua vt pro pace rei publice cum pontifiaces hic dispensarunt esset impingere in eum negan do eum posse dispensare et potissimum vbi ratio est pro eo. secundo hec est distinguenda romanus pontifex non potest facere quod monachus habeat proprietatem vel in sensu composito et sic conceditur et sensus est hec est impossibilis ille est monachus et habet proprium est repugnantia in adiecto quemadmodum diceres ille st albus et non habet albedinem monachus suppo nit pro aliquo connotando quod nichil habeat in proprio quod vouerit obedientiam et cotinentiam modo deficiente connotato termini positiui deficit suppositio bene equitur habet proprium ergo non est monachus: sed contra quia per illam solutionem quando religiosus capit vnum scutum nesciente prelato desineret esse monachus quia iam est proprietarius. Similiter postquam for nicaretur desineret esse monachus quia non est amplius continens. Si dicas potest facere quod iste non voueret hoc est falsum ad preteritum nulla est potentia. vi. ethico. ii. nemo enim eligit ilion expugnasse neque enim de eo consultat quod factum est.
¶ Prima est monachus habens cen tum scuta in archa inscio prelato potest vere dicere non habeo proprium. patet est vna negatiua cuius extrema nullomoo supponunt pro eodem ego monachus habo proprium est repugnantia in adiecto.
¶ Tertia propositio ille terminus monachus non connotat quod non forni cetur sed connotat quod emisit votum continentie nichil ha bendi siue sit habitu indutus siue sit nudus post illa emissa semper est monachus ante dispensationem.
¶ Quarta pros licet papa non potest facere qui il le vouit potest eum absoluere ab istis tribus votis prorationabili causa et quod mutentur in deo magis acce ptum quando magnus turcus vellet dare suam filiam et heredem filio regis francie et ea lege omnes machometiste vellent capere fidem catholicam in tali casu potest cum absoluere quod non amplius teneatur ad illa vota et sic ille terminus monachus connotat quod vota illa tria sunt emissa et non commutata in aliud et toto illo tempore non potest facere quod ille habeat proprium post absolu tionem potest et hoc est in sensu diuiso potest facere monachum habere proprium hoc est potest facere quod aliquis qui erat monachus non amplius maneat monachus et sic omnes tales auctoritates soluentur.
¶ Tertio arguitur contra eandem conclusionem si papa potest dispensare cum religioso vt egrediatur religionem et nubat sequitur quod potest dispensare cum presbitero vel ubdiacono ad hoc quod capiat vxorem consequens est falsum et de iure diuino est postquam homo est in sacris non licet ei capere vxorem vt superius allegatum est licet non contineatur in biblia nec sequitur ex contentis in hiis in bona consequentia tamen hoc habemus a traditione apulorum hoc non tentarunt pateres ergo signum est quod xx constitutione christi. secundum illud iohannis vltimo. multa quidem signa fecit iesus que non sunt scripta in libro hoc. consequentia patet: quia videtur religiosus tantum obligari ad continentiam sicut presbiter. Et con firmatur qui non potest dispensare in minore non potest dispensare in maiore sed papa post matrimonium de paen ti ane carnalem copulam no potest dispensare cum viro quod ducat aliam mulierem ipa remanente in seculo sed si ipsa ingrediatur religionem solutus est vir ergo ingressus religionis soluit aliquid quod papa solue re nequit. Ad tertium argumentum est difficultas non¬ dum concessum est quod suggerit argumentum loquutus sum adhuc de religioso non presbitero sed an debeamus de vtroque concedere non est planum. beatus thomas in secunda secunde. quaestione. lxxxviii. concedit papam posse dispensare cum presbitero non autem cum religiose ratio secundum eum est quia continentia non est annexa ordini sacro nisi ex constitutione ecclesie: sed statim diceret pars opposita continentia est annexa ordini sacro ex statuto ecclesie puta si quis prius sit vxoratus et postea praesbiter exequens officium sicut in grecia sed non est statu tum ecclesie quod quis prius sit in sacris ordinibus es postea vxoratus sicut superius allegatum est per canones. Insuper tenetur immobiliter in hoc studio concilium esse supra papam secundum diffinitionem sacro sancte sinodi constantiensis et inferior non potest reud care legem superioris. Si dicas consilium pro talibus casibus non potest semper congregari ergo reliquit pruinciam illam in manu poentificis.
¶ Respondetur verum est quod papa est supremus respectu cuiuscumque alterius hominis viatoris et ei a multis diffinitionibus concilii dimittitur facultas dispensandi pro rationabili causa in aliquibus requiritur maior in aliquibus requiritur minor in aliquibus minor si sit consti tutio ecclesie solum quod sacerdos non ducat vxorem est magna et vniuersalem ecclesiam visceraliter tangens propterea anquam dispensaretur requiritur magna del beratio sapientum. Si dicas paruulus potest ordinari bresbiterum ponatur malus eprus ordinans delphinum in cunabulis in sacerdotem et regi nullus sit alius liber et si delphinus non suscipiat porouinciam regnandi erit tumultatio in regno in parniciem rei publice numquid cum illo potest dispensari. Respondeo nescis probare con tra negantem quod sit presbiter dicetur tibi requiritur con sensus sed hoc admisso quod est presbiter cum non consen sit in continentiam formaliter vel interpretatiue cum illo potest esse dispensatio non tamen sequitur cum adulto es potissimum vbi non fuerit causa patenter vtilis vni ma gne rei publice. Ad confirmationem: forte diceres sortes non potest volare et tamen potest in maius papa po test dispensare in spiritualibus et non in temporalibus et sic non omnis potens in minus potest etiam in maius hoc non valet in rebus equaliter pape subiectis vel non con stat de opposito. glosa extra de conuer. coniugato. c. ex publico. in fine tenet papam posse dispensare sed pro bationem non video licet plerique illud dicant transeat quod non potest dispensare non est simile per ingressum re ligionis homo est mortuus ciuiliter potest esse argu mentum de beato matheo qui non consuluit eufagenie capere hirtacum virum imo dissuasit et tamen erat appa rens lucrifactio vnius regni sed huic dicetur beatus matheus et apostoli sciebant vti aliis mediis ad conuertenda regna ad cultum diuinum propterea non erat tunc necessarium. Insuper omnes in ciuitate nadabor et ethiopia tunc erant christiani et sic argumentum non es ad propositum. Tertiam et quartam conclusiones non impugnabo: sed queram aliqua quid est votum sim plex et quid est sollenne. Secundo dubitatur an monia les sint cogende hoc est an possunt cogi manere in claustro ad seruandam continentiam. Ad primum respon¬ dit bonifacius octauus biterensi eprio de voto et vo ti redemp. c. quod votum. Ii. vi. solum votum est sollen per susceptionem sacrorum ordinum aut per professionen expressam vel tacitam alicuius religionis approbate a romano potestifice. Est professio tacita quando quis inge rit se in actibus solis religiosis conuenientibus vbi actu religiosorum distinguntur ab actibus nouiciorum vel vbi quis capit scienter habitum religiosorum relicto habitu nouitiorum et extra annum probationis triduo perseuerat. hoc patet de regulari. c. constitutionem. Ii. vi. nulla professio valet an quattuordecim annos. paret de regula ad nostram et hoc in mare: in femina non valet ane duodecimum annum / pfessio monachorum in insulis non valet an plenam pubertatem hoc est decem et octo annos. patet de re gula / quia in insulis. et hanc prohibitionem aliqui intelligunt esse seruandam in fratribus praedicatoribus et minoribus es videtur eadem ratio.
¶ Prima est non est idem votum publicum et sollem ne. Si quis emittat votum coram centum mille de eunda ro ma vel intranda religione est votum simplex. similiter siquis coram paucis vt puta coram illo qui potest aliquem incorporare fuerit professus est votum sollemne et tamen est coram paucis aliquod votum sollenne est publicum quare illi termini sunt impartinentes. Secundo sequitur per locum a contrario sensu. si quis emitit votum in illo loco que credit esse approbatum a potestifice sed non est / non est votum sollenne. patet. non est in domo approbata. Tertio sequitur quod nouitius sine peccato potest exire et non plus obligatur ad vota religionis quam laicus. Ad secum dum dicitur quod sic: sed in primis notabis. Forte existi mant se inbono statu viuentes more maiorum non sunt docte more virorum magnum meritum est eas iuuare es cogere ad obseruantiam regule et multum peccant su periores qui remedium non adhibent transgredientes praeceptum bonifacii octaui saluberrimum de statu regula rium periculoso et detestabili. Ii. vi. quarundam monialium sequitur in textum presenti constitutione perpetuo irrefragabiliter valitura sancimus vniuersas et singulas mo niales praesentes atque futuras cuiuscumque religionis sint vel ordinis in quibuslibet mundi partibus existentes sub perpetua in suis monasteriis debere de cetero permanere clausura et paulopus sequitur nullique aliquate nus inhoneste persone nec et honeste nisi rationabilis et manifesta causa extiterit ac illius ad quem partinuerit speciali licentia ingressus vel accessus pateat ad easdem vt sic a publicis et mundanis conspectibus separate omniuo deo seruire valeant liberius et lasciuiem di opportunitate subla ta eidem corda sua et corpora in omni sanctimmonia diligent ius custodire. Et sequitur in eodem capitulo in. §. et quoniam parum. etiam pateriarchis primatibus archiepriais eprietis vniuersis districte in vertu te sancte obedientie sub obtestatione diuini iudicii et in terminatione maledictionis eterne praecipiendo man damus quatenus prouideant eis subiectis mulieribus de sufficienti clausura si sint exempte auctoritate romani pontificis id efficiant. Forte dicis sicut glosa super illo capite dicit. hec decisio non fuit recepta in gallia et senatus parisiensis non admisit quare quedam moniales exceperunt contra archiepiscopum in fi brudegalen innitentes dicto iohannis andree in nouel la et decisioni parliamentee parisiensi illud non valt non occurrit michistatutum circa religiosas salubrius et magis obseruatione dignum saltem in britam nia et in aliis regnis a gallia debent prelati ecclesie dare hoc statutum exequutioni pondera verbum quod dicitur nulli persone datur facultas intrandi ad eas dato quod causa sit rationabilis nisi sit manifesta non debet cum eis loqui nisi coram multitudine. si dicas non coguntur seruare artiorem regulam quam pro fesse sunt sed ex professione et regula non tenentur in cludi. Contra quicunque obligatur ad aliquem actum obligatur eadem lege ad euitandum omne illud sinc quo pricipale seruari non potest: modo non est facilepossibile mulieribus hoc modo seruare vginita tem non capio possibile pro illo quod non implicat sed possibile morale capio id est non est visimile secundum iudicium prudentum quod possunt hac via qua viuunt in multis cenobiis si viuant bene secundum regulam non incluse non ausim eas damnare non quilibet tenetur meliori modo viuere quo potest viuere suf ficit seruare illud ad quod est obligatus: indubie multum conduceret istis mulieribus. ecce abbatissa ha bet tres vel quattuor filios nobilium ei seruientes qui sub se plures habent curialistas iuuenes triginta vel quadraginta viros comedentes in eadem do mo cum abbatissa et monialibus regulariter ita quod hoc est discrimen abbatissa cum filiis nobilium sedet ad partem viri de vno latere et moniales de latere opposito postea mulieres et viri promiscue vagantur per curiam et claustrum: taceo de proprietate cum erubescant se vocari moniales sed dominas ita ignobile vulgus existimat peccare contra honestatem eas aliter appellando quam dominas plures bursas de bisso fa ciunt quam sint pili in siliciis earum quod dicitur de senatu parisiensi saltem nunc presenti vidimus quod fauorem et brachium seculare prebet ad cenobium rei gale pusiaci quae etiam sunt incluse vtinam in scotia es anglia sic regerentur sicut pusiaci si viri a tramitibus patrum abierunt multo plus mulieres in fragiliori se xu si cenobia mulierum dotanda et fundanda venirent opinor reges et principes illa bona alia via exponerent. Pensitent vlterius vbi in diebus istis vnum cenobium monialium cantebrigie est mutatum in collegium pauperum scolasticorum sub eprieo heliacensi etiam consilio doctoris angeli chubs qui hoc in anno viam vni uerse carnis ingressus magnus tum in licteratura tum in vite sanctimonia caueant ne eis sic contingat.
On this page