Quaestio 6
Quaestio 6
De ratione affinitatis et eius impedimento
¶ Distinctionis quadragesime prime questio sexta. CIrca hanc quadragesimam primam distind ctionem de ratione affinitatis et eius impedimento loquendum est et est sexta questio puius distinctionis: affinitas est persone propinque ex copula carnali omnis parentele expertes affinitas leges consanguinitatis imitatur inter fratrem meum et eius vxorem non est affinitas quia tunc eam habere non potest illi sunt affinitatis vinculum id est claudentes duas parentelas illa vxor est michi in primo gradu affinitatis quia semper ipsa vxor fratris mel debet computari in toto gradu affinitatis vni de parentela fratris mei in quoto ille est in gradu consanguinitatis fratri meo si illa vxor moriatur frater meus non potest habere vnam mulierem citra quitum gradum consanguinitatis illius mulieris quia ipse est eis omnibus affinis et sic eius vxor est omnibus consanguineis fratris mei affinis nec vnum consanguineum fris mei habere potest. filius peridis erat in secundo gradu as finitatis cum andromade vxore hectoris. patet. filius per dis erat in secundo gradu consanguinitatis cum hectore: ergo in eodem gradu affinitatis cum vxore hectoris et ita in aliis gradibus consanguinitatis gradus affinitatis in uenies proportionabiliter impedit matrimonium contrahendum et dirimit iam contractum si matrimonium antecedat sed si superueniat matrimonio contracto per verba de presenti non consummato non dirimit. patet in capitulo primo de consangui. et affini. et a fortiori si est consummatum et peccans potest reddere debitum vxori et tenetur petenti petere non potest: sed an carnalem copulam primo reddens peccat potest intrare religionem nec aliter euadere potest peccatum cognoscendo primo illam mulierem saltem sine dispensatione sed eam secundo cognoscens non peccat reddens debitum. ex quo sequitur duo vel tres fratres possunt habere totidem sorores: vel pater et filius eius possunt habere duas sorores: vel si sortes habeat sororem platonis mortua vxore propria et platone potest cape re vxorem platonis. patet. nulla est prohibitio. Aliud est impedimentum publice honestatis iusticia impedi mentum inquam positiuum humanum in quo potestifex potest dispensare per totum et oritur ex sponsalibus et quia bonifacii octaui littera in hac parte perspicua sufficit nudam licteram afferre de sponsali. et matri. c. ex sponsa libus. libro. vi. Ex sponsalibus inquit puris et certis etiam si consanguinitatis affinitatis frigiditatis religionis aut alia quauis ratione sint nulla dummodo non sunt nulla ex defectu consensus oritur efficax ad impediendum et dirimendum sequentia sponsalia vel matrimonia non autem ad precedentia. Ex isto textum sequuntur ali qua conditionalia antequam conditio extat non inducunt publice honestatis iusticiam contrahens cum berta comditionaliter postea ducit consanguineam berte. Secundo sequitur si quis contrahit cum vna per verba de futum ro cathegorice et cum consanguinea illius postea per verba de futuro prime adherebit et secundam habere nequitob publice honestatis iusticiam sed si contrahat cum secunda per verba de praesenti et eam cognoscat net tram habere potest non primam propter affinitatem ai contractum matrimonium nec secundam ob publice honestatis iusticiam consensus per verba de praesenti explicat ante carnalem copulam citius videtur causare affinitatem quam publice honestatis iusticiam et quia sponsalia ane septemnium nichil valent propterea ibi non est publice honestatis iusticia nec sponsalia contracta ante septemnium valent post septennium nisi ambo consentiant nec dato quod parentes paruulorum pro ipis contrahant nisi ipsi consentiant. propterea ibi non est publice honestatis iusticia. hoc patet in eodem titulo. Si infantes.
On this page