Quaestio 7
Quaestio 7
An sint aliqui filii illegitimi
¶ Distinctionis quadragesime prime quaestio septima. QVeritur septimo circa hanc distinctionem quadragesimam primam an sint aliqui filii illegit¬¬ imi.
Respondetur filiorum aliqui sunt legittimi non naturales vt adoptiui arrogati leges hos ad mittunt. alii sunt naturales et legittimi vt in matrimonio geniti vel qui legittimi approbantur ab ecclesia. tertii sunt naturales et non legittimi vt qui nascuntur ex concubinis quarti sunt nec naturales nec legitti mi vt geuiti ex incestu vel adulterio vt spurii dicuntur non naturales quia contra legem nature matrimonii hoc est inter illas personas non potest esse matrimonium illegittimi quia preter legem ambitio preter rationem impellebat alexandrum reputare iouem hamonem patrem et non philippum et forte fuit vna causarum antepatrum instigans in eius necem quod non esset dignus regno macedonico qui erubesceret habere in patrem regem regni cui succedere debebat. Si dicas demonstrando quattuor legittimos cum vno spurio verum est dicere hii sunt filii et sub nullo horum menbrorum includuntur ergo diuisum excedit menbra diuidentia. respondeo sunt illegittimi contradictorie. patet. non sunt legittimi nec sequitur istiquique sunt illegittimi ergo quilibet eorum est illegittimus et sic plures sunt illegittimi in illo casu quam le gittimi licet sit vnus singulariter legittimus hoc modo plures sunt illegittimi in francia quam legittimi demonstrando eos omnes. hec est vera isti sunt illegittimi id est non legittimi sed capiendo vulgariter reducas ad singulare vel superaddas sufficiencia membra ad euadendam sophisticationem secundum rem satis plura secundum communem modum numerandi posuimus ista distinctione praimissa conclusiue. respondetur aliqui filii sunt illegittimi. patet. qui filii sunt legittimi per totum. filius le gittimus est ille qui nascitur in matrimonio approbato vel quando proles est genita inter personas idoneas tempore generationis et mulier postea ducitur in vxorem. patet. qui filii sunt legitti. c. primo. hoc patet. c. tanta vis. spurii vero non legittimantur. patet. ibidem etiam habens vxorem contrahens cum berta in facie ecclesie ignara illius vxoris facit prolem legittimam. patet. c. ex tenore. idem est si fuerit separatio. c. huius rubrice. secundo idem est ex clandestino matrimonio dum approbatur per ecclesiam. Ex isto patet quod ex aliquo coitu qui est peccatum gostonatur proles legittima patet. si sortes habeat vxorem in anglia et ducat mulierem in gallia imo quando est peccatum ex vtraque parte. patet in concubi natu nec hoc inconuenit inter coniuges vt si vterque voueret continentiam et intrarent religionem gemebaldus laudunensis eprius habuit neptem sancti remigii causa religionis se mutuo absoluerunt ex ea tamen postea filium genuit occulte qui propterea latro dicebatur qui in epraeatu ei successit nec inuenitur dispensatio vel quod nunc oporteat cum vinculum matrimonii adhuc non est solutum peccatum precedens non arguit sufficienter il legittimationem.
¶ Sed contra ista arguitur leges non possunt legittimum illegittimare ergo nec illegittime natum legittimare sed natus in concubinatu ante matrimonium est illegittimus: ergo per nullam constitutionem pontificis potest legittimari. Respondetur iura sunt proniora ad absoluendum quam ad condemnandum. Si dicas si rex cognoscat mulierem solutam et generat prolem per hoc quod ducitur mater in vxorem proles fit legittima et habebit hereditatem si non ducatur mulier proles non habebit hereditatem: ergo fraudatur iure suo: nego quod fraudetur iure suo ante matrimonium huic nichil debetur in regno vel ducatu parum distat a iure habendo non inconuenit propter peccatum parentis quod filius careat hereditate non propterea portat iniquitatem patris hoc est peccatum ve penam peccato debitam.
¶ Dubitatur an romanus pontifex potest legittimare omnem legittimum ad pro motionem spiritualem et temporalem. Dubitatur an filius tenetur impartire fidem matri dicenti eum esse spurium. Ad primum dicitur quod sic in spiritualibus ad hoc quod habeat ordines beneficium vel officium potest tollere impedimentum iuris canonici ius statuit tales il legittimos taliter puniri modo penam inflictam a canc ne potest remouere non tamen potest facere qui ille est illegittime natus sed facit ne puniatur pena communi debita illegittimis non potest hoc facere in terris ecclesie non subiectis in temporalibus ad hoc quod succedant in temporalibus esset in preiudicium regum. patet. xxxii. quod iiii. c. dicat. xxxv. q. vii. c. vnico. Quo fit hec consequentia est nulla papa legittimat sortem gallum vel scotum spurium ad promotionem ordinum ergo potest legittimare ad hoc quod sit comes merchie non omne potens in maius potest in minus nisi quando minus includitur in maiore quod hic non contingit homo ratiocinatur et non volat nec est legittimatio per consequentiam. Petis an rex potest legittimare dicitur quando quis habet ius acquisitum et habet terram iam actu non potest legittimare illegittimum quod habeat hanc terram de iu re acquirendo videtur quod potest cum consensu ad quos spectat est dominus talis cognominis habens filiam et illegittimum consentientibus parentibus puelle prouidendo mulieri vt habeat bonum matrimonium potest rey dispensare annectitur frequenter terra cognomin post genitam mulierem ipsa contradicente et datur fratri vel alteri consanguineo sine peccato est in istis constitutio humana que tollit ius et ipsum ponit quod sufficit in scotia et in castella mulier est heres regni in multis aliis locis non sed solum mas in vtroque regno britannorum primogenitus succedit in tota bereditate quo ad immobilia non autem in francia et aliis regnis istud sufficit sed primogeniti in toto succedentes tenentur alios alere secundum eorum statum et facultatem leges antique esto quod parum oblique videantur non sunt facile repudiande vel eneruande per dispensationem propterea reges non possunt sine peccato dispensare cum spuriis vt succedant in hereditate nis vbi est rationabilis causa daretur materia procream di spurios et eneruandi leges antiquas per facilem dispensationem hoc non contingit in dispensatione ad ordines nulli fit iniuria multi tales sunt ita bone vite sicut alii legittimi et cum habeant animum seruiendi deo cum aliis sunt admittendi sicut quidam petens dispensationem dicebat quamuis pegcantes me progenuere pa rentes. Culpam non merui nec reus indefui.
¶ Ad secundam dubitationem dicitur si aliqua mulier sel tenuit me pro filio legittimo et sum putatus talis ab aliis non adhibebo fidem matri michi postea dicenti quod sim il legittimus quare citius est ei adhibenda nunc fides quam antea cum tunc praesumebatur verax nunc autem fidefra ga possum dicere matri facile annuo quod sis impudica mulier et malorum morum sed non assentio tibi quod talis dominus non est michi pater qui habet te in vxorem et ad hoc est argumentum scilicr de hiis quae sui vel alie iuitur. in. l. filium. et. C. de nuptiis. l. Si vicinis. irridetur filius qui reliquit regnum pro verbis matris maior fides adhibebitur prime depositioni testis deponentis contraria in iudicio quam secunde etiam fauore matrimonii praesumetur legittimus filius et in vndecimo mense post ab sentiam coniugis non autem in duodecio aliqui diutius stant in vtero matris quam alii.
¶ Hubitatur tertio si sortes cognouit mulierem habilem bertam ex qua genuit a sobolem ducit tebergam in vxorem ex qua genuit b rursus mortua teberga ducit bertam in vxorem quam prius cognouit: queritur an b erit heres dominii vel a et loquimur de portione hereditaria vbi tota terra datur primogenito vel maior portio. credo quod b est heres cum est primus legittimus ex vxore secus est si quis generat ex catherina c prolem de hinc ad duos annos vel tres futuros ducit hatherinam in vxorem ex qua generat d sobolem legittimam iam per matrimonium c legittimatur anquam generatur d si ponas quod in eodem instanti quo contrahitur matrimonium nascatur d tunc c non est proles legittima an d sufficit quod nascatur autm d et d non citius est legittima quam c.
On this page