Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

An incestus et peccatum sodomiticum sint gravia peccata, et quis est ordo horum peccatorum inter se?

¶ Distinctionis quadragesime prime questio quinta. CIrca hanc quadragesi mam primam distinctionem circa materiam carnis Queritur ¬ an quinto an incestus et peccatum sodomiticum sint grauia peccata: et quis est ordo horum peccatorum inter se.

¶ Pro solutione huius questionis notabis quod incestus est luxuria ob consangui neitatem vel affinitatem proueniens siue cognatio fuerit carnalis vel spiritualis in quibus gradibus consanguineitas et affinitas ortum habent superius patuit de peccato sodomitico non multum immorabor in particulari sufficit aliqua tangere in vniuersali: peccatum enim sodomiticum diuiditur in multos gradus quorum primus est bestialitas qui fit inter hominem et bestiam si sit copula inter aliquos eiusdem speciei dicitur sodomiticum ab illa vrbe sodoma vel si sit inter aliquos diuersorum sexuum ac si esset eodem sexu vt in vase indebito perinde est ac si esset cum duobus eiusdem sexus si est pollutio sine alterius commixtione est mollicies peccatum contra naturam est superius ad hec omnia et ad aliquos alios actus quos vir potest exercere cum muliere et impudice nec hic conduxit fodere cisternas remitto ad alios in hac parte si de fetore erubuit alexanderloqui in proprio vocabulo quod turpe sonat fit in edi a fortiori sicut hoc flagitium scelestum nepharium et nephandum est sic pariter est infandun hic tacendum est casus ouan erat sodomia: vel quando homo dormit vt polluatur ille actus est sodomia et minimum peccatum sodomie secundum in ma licia est mollicies vel parum ab eo differens sodomia est peior et bestialitas pessimus gradus et maxime innaturalis: non sto in multis gradibus in quibus homo potest impudice cognosere suam mulierem vel aliam.

¶ Istis notatis pono conclusiones.

¶ Prima est: incestus aliquis est magnum peccati

¶ Secunda conclusio sodomia est graue peccatum capio sodomiam ad omnes species quia sic loque ntes crebro vtuntur in hac feda specie nec curo de mi do improprio nec alios impugnare esto quod dissute procedant. probatur aliquis incestus est sic peccatum quod est contra ius nature propriissimum vetitur hominibus et brutis dormire cum propria matre vt supra suasum est de consanguineitate: ergo aliquis incestus est horribilis aliquis tamen incestus est mi dicum mortale super simplicem fornicationem vt cognoicere aliquam in vltimo gradu consanguineita tis vel affinitatis vbi est maior propinquitas naturalis et ibi incestus est peior ceteris paribus ita quod hic potes dare gradus simplex fornicatio incestus in quarto gradu incestus in tertio in secundo et potes ire prius in linea descendenti et postea ad ascendentem patrem cognoscere filiam filium cognoscere matrem quod est basiliscus in ista coordinatione qui cogne scit aliquam in quinto gradu non committit incestum Ex quo patet incestus vno tempore non est incest in alio tempore. tempore beati gregori erat incest cognoscere mulierem in sexto gradu tempore innocentii desinebat esse incestus: incestus sequitur ord nationem ecclesie vbi non est contra ius nature. Se cundo sequitur: aliquis cognoscit consanguinean eius in tertio gradu consanguineitatis vel in secundo: et tamen non committit incestum: patet post dipensationem. Tertio sequitur: male dicunt homines et inscite ecclesiam non posse prohibere aliquid sub pena mortalis noxe: patet: quia sic incestus in tertio et in quarto gradu non esset maior quam fornicatio simplex. Quarto sequitur: licet incestus non sit duo peccata totalia realiter est tamen duo equiualenter: hoc est equiualtet duobus mortalibus: sint duo sortes et plato quorum prior cognoscit bertam in quinto solutam inter illos est fimplex fornicatio plato cognoscat vnam in tertio gradu consanguineitatis alias solutam plato magis peccat quam sortes dicatur excessus eius super peccatum sortis b et illa pars que equiualet peccato sortis a. Quinto sequitur ali quis incestus non excedit simplicem fornicationem. in proportione euuolia aliqua non excedit vnam fornicationem simplicem in proportione sexquioctaua aliquis incestus fornicationem simplicem excedit in proportione vicena vel tricena vt incestus cum matre potes cognoscere incestum in affinitate vel commaternitate vel in filia illius qui te de fontibus leuauit. dicitur incestus ab in quod est non et castus quasi non castus sed interpretatio non conuertitur cum interpretato: hec interpretatio cuilibet speciei luxurie est communis et nulli vni addicta: martinus in questione de incestu dicit aliqua non satis digesta vt pote in quinta conclusione incestus non extendit se de iure diuino ad affinitatem: sed quero ab eo an filius potest habere nouercam et patet quod non leuiti ci decimo octauo et est hoc in noua lege stabule in fine eiusdem questionis cespitat an cognoscere aliquam vbi est cognatio spiritualis sit grandioris cul pe quam pure absolutam cognoscere constat quod sic abutitur in illa quinta conclusione ponit cognationem. spiritualem in sacramento penitentie in fine septime conclusionis cum post canonistas aliquas rectas species enumerauit et in calce subnectit et hoc si inueniatur in istis specialis prohibitio si non hiis quos imitatur fidem impartitus est quare non vidit canones in fine octaue conclusionis bene dicit quod incestus non est species specialissima sed dando tale discrimen essentiale in speciebus creberrime a vero deuiat cum ostam et aliio multis.

¶ Secunda conclusio principalis probatur quod sodomia est grande peccatum: probatur. propter peccatum sodomiticum deus destruxit sodomam gomorram et alias tres ciuitates a sene vsque ad pueros inclusiue genesis. xix. ergo magna pena a deo pro hoc scelere sequitur quod scelus ipsum est nephandum et ista non erat species pessima huius vicii quod baptista in de calamitatibus tangens sic inquit. Hec fera adulterium parit incestusque nephandos. Stupraque et igne scelus dignum quo barbara quondam. Abstulit inmixtis sulphur quinquurbia flammis. Runc lacus est vbi tunc homines errare solebant. Et quia pemtapolis regio fuit equore lentus. Pigra liquor vescit qui mortua corpora sorbet. Vina gerit tergo sce leris monimenta vetusti. Pro tali vicio in galaad beniamin iudicum. xix. viginti quinque mille viri robusti educentes gladium occisi sunt. iudicum. xx. et leui tici. xx. Qui dormierit cum masculo coitu femineo vterque operatus est nephas morte moriatur: sit sanguis eorum super eos neque masculorum concubito res regnum dei possidebunt. prime corinth. sexto. de bestialitate leuitici. xx. Qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur: pecus quoque occidatu mulier que succubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos genesis decimo septimo super illo verbo: accusauit suos fratres crimine pessimo: dicit glosa vna interlinearis quia commiscebantur cum pecoribus: sed quicquid sit hoc consistit in facto de quo non multum constat nec glosa illud cathegorice tenet sufficit quod omnis ratio cul pe que est in sodomitico proprie dicto est in bestiali tate et cum boc adulterinus sexus licet cognoscere sororem vel matrem sit contra naturam et potissimum de matre tamen sine addito sodomiticum scelus vocatur peccatum contra naturam propter eius maliciam secundum leges pro illo scelere bomo est occidendus vt in autenti. colla. sexta vt non luxurientur contra naturam. §. omnibus hominbus. sic inquit imperator quoniam qui dem dyabolica instigatione comprehensi et grauissimis luxuriis semetipos inseruerunt et ipsi nature contraria agunt et istis iniungimus in sensibus accipere dei timorem et futurum iudicium sed prius tales sunt monendi dicit imperator et si non abstineant et acquiescant cum moniti fuerint occidantur. de comperatione istorum peccatorum inter se videntur peccata sic se habere perordinem primum locum in malicia obtinet sodomia quo ad istas duas species bestialitati sodomia est grauius peccatum quam adulterium. vnde beatus augustinus de adulterinis coniugiis libro primo de istis peccatis et eorum ordine sic loquitur adulteri malum vincit fornicationem vincitur autem ab incestu peius est enim cum matre quam cum aliena vxore concumbere sed omnium horum est pessimum quod comtra naturam fit vt si vir membro mulieris non ad hoc concesso voluerit vti vsus enim innaturalis si vltra modum probabitur in vxore quidm veniale est peccatum in meretrice dannabile sed istud quod contra fit execrabiliter sit in meretrice sed execrabilius in vxore. Et isto patet licet sodomia a toto genere sit grauius peccatum quam cetera carnis vitia propter duas species eius tamen est aliquod peccatum sodomie de quo dub um est an sit mortale peccatum: martinus dubitat in quarta conclusione de pollutione an pollutio aliqua sit mortale peccatum si quis bibit excessiue vt polluatur et tamen est vna species sodomie. si dicas eum intelligere de actu exteriore secum non opinor vt superius patuit talis pollutio non est nouum peccatum nec veniale nec mortale: quicquid sit de actu interiore illo vel de multis actibus molliciei non scirem osten dere illa peccata grandiora adulterio quamquam nomen igne dignum habeat sodomiticum nemo opinatur simile vitium accedere ad incestum cum matre. Insuper aliquis incestus videtur peior sacrilegio appa ret maius crimen cognoscere matrem quam virginem vestalem quamquam dicatur sponsa dei vnum est alio inna turalius est ita difficile interdum magnitudinem vni us ab alio separare sicut nobis occiduis cognosce re an dominium regis tartarorum dominium presbiteri iohannis excedit hic aduerte potes comparare vnum vitium ad aliud simplex vel ad vnum mixtum ex duobus vel tribus peccatis per equiualentiam: similiter potes comparare infimum vnius supremo alterius. similiter consideres diuturnitatem peccati et impulsum et iuuentutem vel si modicus erat insultus septimo ethicorum dicit philosophus. Non est enim mirum si quis a vehementibus exuperantibus aut voluptatibus aut doloribus vincitur quin ignoscendum est si resistens vincitur tandem vt theodocti poete philotoctes a serpente morsus aut tercini cercyon in halope et vt homines ii qui detinere risum enitemtes acumulatum illum effundunt vt accidit genophan to in istis remitto ad alios. si petas an loth peccauerit volendo tradere suas filias cogscendas ad saluandos hospites ab hoc scelere nephando: et an leuites et eius hospes in casu vrbis galaad excusantur: et dicitur quod non: non sunt facienda mala vt inde eueniant bona ad romanos tertio. Et si dicas: de duobus malis minus est eligendum. xiii. distinctione. duo mala. Dicitur hoc non potest intelligi de malo culpe nullum tale est eligendum nisi exponas per contrarium et abusiue vt melius est perdere digitum quam manum est minus malum. Aliomodo sic de malis pene et non culpe iuxta accipitrem et columbos esopi. ferre mi nora volo ne grauiora feram. Tertio dico loth po terat habere duos actus: vnus erat quo volebat liberare hospites et ille actus erat bonus licet non meritorius quia simul erat in mortali volens tradere filias et argumentum efficax est quod volebat eos mu tum ab illis spurcissimis viris liberare eum propri as filias in tale flagitium dare non omisit vel saltem id velle si ponas quod per eundem actum volebat tradere filias vt hospites liberaret ille actus totalis erat malus et mortale peccatum non a fine qui bonus erat sed a medio quod erat vetitum. Ex quo intue ri licet aliqua peccata carnis superbiam et inuidiam. in malicia anteire nec semper peccata spiritus sunt maioris culpe quam carnis vt in secundo dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5