Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio A)
Prologus
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum creatura potest creare
Quaestio 5 : De circumcisione et de eius obligatione
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid est baptismus, et de ipsius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infunduntur in baptismo
Quaestio 2 : Utrum non volens et fictus recipiant sacramentum
Quaestio 3 : An omnes baptizati suscipiant aequalem effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere sacramentum a malo ministro
Distinctio 6
Quaestio 2 : An catechismus et exorcismus sint necessarii ad baptismum
Distinctio 7
Quaestio 1 : An confirmatio sit sacramentum iterabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in hoc sacramento sicut in ceteris.
Distinctio 9
Quaestio 1 : An quis indigne hoc sacramentum suscipere possit
Quaestio 2 : An liceat alicui ministrare corpus Domini illi quem scit esse in peccato mortali?
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi natum de virgine sit in eucharistia
Quaestio 2 : An implicet contradictionem idem corpus numero esse circumscriptive in diversis locis
Quaestio 3 : An corpori Christi eaedem proprietates insunt in eucharistia et in caelo
Quaestio 4 : Utrum aliqua creatura potest movere corpus Christi prout existit in sacramento
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus dominicum?
Quaestio 2 : An possumus adorare corpus Christi categorice sub speciebus panis et vini
Quaestio 3 : An solus panis triticeus sit conveniens materia huius sacramenti et vinum de vite?
Distinctio 12
Quaestio 1 : An accidentia omnia possunt esse sine subiecto
Quaestio 2 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 3 : Utrum quilibet clericus quolibet die tenetur dicere horas
Distinctio 13
Quaestio 1 : An Christus consecravit in pane azymo
Quaestio 2 : De modo celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis potest satisfacere existendo in peccato mortali
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit ita meritorium sicut non satisfactorium
Quaestio 3 : An contraveniens ieiunio praecepto mortaliter peccet
Quaestio 4 : An tertio comedens frangat ieiunium sicut secundo comedens
Quaestio 5 : Utrum eleemosyna sit necessario danda indigenti
Quaestio 6 : An rerum dominia iure naturae, divino, vel humano sint distincta
Quaestio 7 : Utrum homo tenetur restituere illa quae acquisivit per praescriptionem vel usucapionem
Quaestio 8 : Quomodo conveniunt et differunt usufructus et usus
Quaestio 9 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 10 : An ludere ad ludos sit honestum
Quaestio 11 : An proximi lacerans famam tenetur eam restituere
Quaestio 12 : An accusatus de aliquo crimine tenetur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 14 : An homicidium est magnum peccatum, et quae restitutio debetur in homicidio
Quaestio 15 : An licet occidere et rapere in bello
Quaestio 16 : An duellum sit licitum
Quaestio 17 : An homo damnatus ad mortem licite potest aufugere
Quaestio 18 : An homo tenetur restituere acquisita per furtum
Quaestio 20 : An emens rem furtivam tenetur illam vero domino sine redditione pretii restituere
Quaestio 21 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 22 : An tenens columbaria tenetur ad restitutionem damni illati a columbis eius
Quaestio 23 : An usura sit peccatum
Quaestio 28 : De cambio bursae
Quaestio 29 : An liceat recipere ad usuram
Quaestio 30 : An aliquis potest vendere usurario aliquid et an tenetur restituere lucrum usure
Quaestio 31 : An mercatura sit licita
Quaestio 33 : De latitudine iusti pretii in emptione et venditione: quomodo cognoscitur tale medium
Quaestio 34 : An licet emere redditus fructuarios et pecuniarios
Distinctio 16
Quaestio 1 : An peccatum mortale et gratia sunt simul in eadem anima
Distinctio 17
Distinctio 18
Quaestio 1 : An excommunicatio liget excommunicatum ne colloquatur cum aliis
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos potest uti clave in quolibet?
Quaestio 2 : an fraterna correctio sit de praecepto.
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille est totaliter liberatus qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An valeant indulgentiae
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantur post hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum confessionis sit tenendum in omni casu
Distinctio 22
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis?
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet?
Quaestio 3 : An conferens beneficium idoneo praetermisso magis idoneo peccat?
Quaestio 4 : An habens plura beneficia per dispensationem est securus in conscientia coram Deo
Quaestio 5 : An praelati ecclesiae sunt domini bonorum ecclesiae
Quaestio 6 : An prodige exponens bona ecclesiae teneatur eadem restituere
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum simonia sit grave peccatum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium sit uniuoce sacramentum cum aliis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium solvatur per religionis ingressum
Quaestio 3 : An tempus sponsalium sit convenienter assignatum?
Quaestio 4 : An licet dispensare cum bigamo
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Quaestio 2 : Utrum consensus conditionatus de praesenti sufficiat ad matrimonium
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus sufficiat ad matrimonium
Distinctio 30
Quaestio 1 : An error impediat matrimonium
Quaestio 2 : An virginitas est virtus et an viduitati et coniugio praestet
Quaestio 3 : An fuit verum matrimonium inter Mariam et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusant actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 1 : An quilibet coniugum teneatur alteri reddere debitum
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat per dispensationem habere simul plures uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii erat licitus in lege Mosaica
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi impediat matrimonium
Distinctio 35
Quaestio 1 : An licet uxorem dimittere ob solam fornicationem
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An quis potest illam capere in uxorem quam polluit per adulterium
Quaestio 2 : An ordo sacer impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne votum obliget et an expediat vovere
Quaestio 2 : An religiosus peccat tenendo proprium
Quaestio 4 : An sit optima inter tria vota et ad quae se extendit
Quaestio 5 : An Carthusiensis in extrema necessitate potest vesci carnibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Distinctio 40
Quaestio 1 : De gradibus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : An sex species luxuriae communiter enumeratae sufficiunt
Quaestio 2 : An fornicatio simplex sit magnum peccatum
Quaestio 4 : An adulterium sit grande peccatum
Quaestio 6 : De ratione affinitatis et eius impedimento
Quaestio 7 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : De cognatione spirituali, adoptione et arrogatione
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum numero potest resuscitari
Quaestio 2 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 3 : An resurrectio mortuorum generalis sit futura et de modo resurgendi
Quaestio 4 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Distinctio 44
Quaestio 1 : An infernus sit sub terra
Quaestio 2 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 3 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 4 : Quomodo animae corporibus exutae crucientur, similiter
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto
Distinctio 46
Quaestio 1 : An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes
Quaestio 2 : Quod inaequaliter praemiet aequaliter merentes
Quaestio 3 Quod aliqui sunt homines qui nec salvabuntur nec damnabuntur.
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : De essentia beatitudinis:
Quaestio 2 : An beatitudo totaliter causetur a Deo
Quaestio 3 : An fruitio sit potior actus beatitudinis quam visio
Quaestio 4 : An omnes beati sunt aequaliter beati
Quaestio 5 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 6 : An omnes homines summe et de necessitate appetant beatitudinem
Quaestio 8 : De alia dote scilicet dote agilitatis
Quaestio 9 : An corpus beati potest naturaliter esse cum corpore non glorioso per dotem subtilitatis
Quaestio 10 : Quae res est dos claritatis
Quaestio 11 : An duo corpora dura possunt se tangere
Quaestio 12 : An sensus beatorum in patria erunt in actibus suis
Quaestio 13 : An sit aliquod praemium accidentale
Quaestio 14 : An mors est de ratione martyrii
Quaestio 15 : Quando quis debet pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 16 : an actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magne perfectionis
Quaestio 17 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel ille cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1 : An damnati post diem iudicii peccent et pro eorum peccatis infligetur poena
Quaestio 1
An idem corruptum numero potest resuscitari¶ Distinctionis quadragesime tertie quaestio prima. Irca quadragesimam tertiam distinctionem de resurrectione Queritur an idem corruptun numero potest resuscitari.
Pro solutione questionis quia termini sunt satis clari nullum terminu tituli explicabo. Sed quia titulus questionis potes intelligi naturaliter vel de potentia dei absoluta secundum vtrumque membrum respondebo. Et quia circa primum mem brum sunt varie opiniones vna platonis quod omnia naturaliter redibunt in. xxxvi. millibus annorum illud tempus vocatur magnus annus platonis ita quod tunc diceret redibit idem plato et eadem achademia et idem aristoteles et idem alexander macedo et sic de aliis Etratio platonis erat quandocumque redeunt eedem cause re deunt idem effectus sed in. xxxvi. mille annis redibunt eedem cause. probatur. supposito quod firmamentum moueatur in centum annis vno gradu contra motum diurnum quod ptholomeus in almagesti post platonem insequitur tunc consequens est quod in fine. xxxvi. mille annorum erit completa circuitio et hoc patet cum in quolibet. xii. signor sint. xxx. gradus multiplica. xii. per. xxx. et protinus ccc. lx. in ducto euadent et rursus. ccc. lx. multiplica per centum et euestigio triginta sex mille emergunt. Hec ratio platonis in lumine naturali parum apparentie habet quamquam probaret plato hoc esse verum de motu octaue sphere quod tamen reprobare nititur thebit filius chore cuius modum ad longum georgius pirbachius in theoricis prosequitur sed in hoc non est magna vis non sufficit probare hoc de celo stellato sed de omnibus aspectibus oportet ipsum probare simili aspectum futurum in fine. xxxvi. mille annorum quorum cumque planetarum et stellarum qualis est hodie quod ne mo potest probare. etiam dato quod mundus sit perpetuus a tergo et a fronte et quando hec omnia ei concederen tur nemo potest probare consequentiam redeunt vel redibunt similes aspectus in fine. xxxvi. millium annorum aspecti bus quos nunc habemus ergo hic effectus redibit in aliis causis secundis quarum causalitas est nobis notior hoc non habet apparentiam quanto fortius in causis vniuersalibus celestibus et occultis sicut dictum est circa pricipium huius bos ita cito gotonatur sole existente ex altera parte equatoris in signis meridionalibus sicut ipo existente in cancro vel leone a sole potest ne gari esse causalitas respectu brutorum experientiam vel historias habere non poterat mundus adhuc non durauit septem mille annos est aliquid dictum sine ratione quod aristoteles et naturaliter loquentes respuebant. Aliis opinantibus quod idem numero naturaliter potest redire sed non omnia redibunt sed quando manet eadem materia numero et eadem causa efficiens vt in igne inclu so in vrinali extincto potest idem ignis numero redire naturaliter. Aliis opinantibus si deus non impediret naturaliter omnia possunt redire et hoc differt a pla tone plato posuit quod redibunt hic modus non dicit hoc sed possunt si deus non impediret. Aliis opinantibus quod nichil corruptum potest idem numero redire de quo libet contraria opinionibus opinante sollicitum esse stultum est ideo quanlibet opinionem ad longum impugnare tediosum foret. propterea sicut sentio ponam conclusiones.
¶ Secunda conclusio quanlibet rem corruptam proprie vel improprie perma nentem deus potest reproducere. Prima conclusio probatur auctoritate aristotelis. ii. de generatione expressa quorum substantia perit non redibunt et. v. phisi corum non redit eadem sanitas et in postpraedicamentis a priuatione in habitum impossibilis est regressus ratione arguo nichil debet naturaliter loquens ponere con tra experientiam vel contra illud quod semper apparet nisi rationem cogentem ad hoc habeat vel auctoritatem sed sic est quod canis corruptus non redit nec bos corruptus et ita in aliis corruptis nulla est ratio ad probandum oppositum nec auctoritas imo aucttoritas philosophi est in oppositum positio platonis est heretica contra illam positionem. psalmista. psamo. xi. dicit. Tu domine seruabis nos a generatione hac ineternum et in circuitu impii am bulant et licet psalmista platonem precesserit prophetice de futuris sicut de praeteritis loquutus erat. Item aliqui fortassis an platonem illam opinionem tenuerunt secundum sententiam philosophi in de celo infinities re¬ deunt opiniones Rec respiciendum est ad virgiliun sexto eneidos canentem. Tum pater anchises anime bus altera fato Corpora debentur lethei ad fluminis vndam. Securos latices et longa obliuia potant. et paulopost. has omnes vbi mille rotam voluere per annos letheum ad fluuium deus euocat agmine magno scilicet immemores supera et connexa recusant rursus et inc piant in corpora velle reuerti hoc patet. iii. libro philostra ti de iarca et apolonio si danuti et apolonio credere dignum est virgilius in sexto insequitur platonem et neu ter in hac parte naturaliter loquendo habet apparen tiam mirandum est quodo aliqui sunt ita deliri prepositiuus. vt dicit altissiodererensis in. ii. diu disputauit cum manicheis et parum profecit erat quidam eorum reputatus dum cancauda blandientem videret dicebat animam cito eripiendam ab illo cane. et ouidius. xv. methamorphoscerensis pat theodis euforbus eram cui tempore quodod etc. de pithagora patet mandauilus britannus similem modum narrat adhuc in regno manchi ad vnam leucam ad ciuitatem canisayd nutriuntur pauones delicatissimis cibis in quibus dicunt animas nobilium includi ecce tecum gen hominem sine colore aliquo delirantium secundum illud. i. methace. Nam miranda canunt sed non credenda poete
¶ Secunda conclusio nulli debet esse dubia quia qu do deus primo produxit illam rem habuit ante non esse negatiue non magis habuit esse quam quando est corruptum ergo si primo creare poterat et reproducere o no corruptum potest cui non repugnat esse hodie et he ri ei non repugnat fieri hodie et heri fieri ordinatur ad esse sed sortes est duobus diebus vel pluribus: igi tur. Item deus isto mundo annichillato potest similem mundum secundum speciem reproducere: ergo potest angelos reproductos reproducere sed non possunt esse pli res in eadem specie: ergo annichillatum angelum potest reproducere hec ratio procedit contra aliquos apud me nullius ponderis est deus potest vt opinor creare mul tos angelos in eadem specie. illud tenet beatus auguxxii. de ciuitate dei dicit quod si illa materia de qua ho mo factus est decidisset in omniuo nichillum et non mansisset in vllis nature latebris adhuc potest deus eundem numero reparare.
¶ Contra primam conclusionem arguitur sortes potest diuidere pintam aque et rursus reu nire partes ergo idem corruptum numero potest reparari naturaliter. capimus naturaliter in proposito vt di stinguitur contra supernaturaliter: quod illa paita corrum patur patet. prius erat ens nunc non est ens igitur: et argu mentum melius potest fieri de digito sortis amputetur digitus sortis iam ille digitus corrumpitur si ebi liatur et detur sorti ad comedendum redibit. idem quia eadem materia et eadem forma et partes simul sumpte sunt totum vt infra videbitur: igitur: Forte dicis et sic dicendum est aliquid duobus modis corrumpitur vno moo proprie quando desinit esse vnum et ante erat vnum et vna pars eius vel quae erat pars eius desinit esse in re rum natura et sic bos desinit esse anima que erat bouis non est in rerum natura corrupto boue. aliomoo aliquid corrumpitur improprie quando desinit esse aliquid vnum sed nulla pars eius desinit esse simpliciter talia possunt naturaliter reuniri et reuertuntur de talibus non intellexit philosophus nec intelligimus exempla sunt digitus et pinta aque in proposito.
¶ Sed contra illud argumentor quia corruptionem largo modo dictam comcedo quia ex illo sequitur quod quilibet homo naturaliter po test resurgere quandocumque ei libet. consequens est inconus niens et reputamus miraculum et probo consequentiam quia anima non desinit esse simpliciter et talia possunt redi re per naturam vniat anima se cum eadem materia quam prius informabat tunc redibit idem compositum quod prius erat.
¶ Respondetur quod anima suapte nature relicta potest se facere presentem eidem materie quam prius infor mabat sed non potest informare eam et causa est quia deus ex pacto quando materia est organisata et disposita creat animam et facit eam informare materiam quando latitu do complexionis bone est dissoluta anima desinit eandem materiam informare nec materia potest amplius ab alio agente creato disponi nec anima ex sua natura informare sicut a solo deo creatur ita a solo deo infor mat. Et quamquam potest se facere praesentem materie informa re non potest. Si petas quid informare ponit si ipsa in hereret. Dicitur non est facile explicare sed modo aristo telis respondendo informare est reddere hoc vnum et quando inheret sicut angelus corpori assumpto non constituit aliquod vnum dicere quod anima non potest informi re quia tunc causa efficiens coincidit cum forma nichi valet nec aliorum ratio tunc causa erit vilioreffectu non est absonum dare causam partialem effectu imperfectio rem solutio hec quam dedi est solum credita vel saltem probabilis difficile est ostendere contra aduersarium quod anima intellectiua sibi relicta non potest naturaliter corpus viuificare si materia esset disposita.
¶ Contra hoc arguitur anima naturaliter desinit materiam informare agens naturale hoc facit vt patet de achille qui occidit hectorem ergo achilles fecit quod anima hectoris materiam non informet. Item demon potest disponere materiam cum omnibus accidentibus requisitis ad hoc quod anima informet ergo ex pacto tunc deus facit animam informare eandem materiam quam prius informabat et sic redibit idem composttum naturaliter cum resurrectio secundum damascenum. xxvii. capite quarti est secunda eius que interiit statio resurrectio in quit erit coniunctio anime et corporis et secunda iterata que eius quod dissolutum fuerit ieritque pessum animalis restitutio sed hoc erit anima corpus informante: igi tur. Item separet deus formam bouis et conseruet extra materiam et relinquat eam sue nature iam potes eandem materiam informare. quo facto naturaliter redibit idem compositum. Respondetur quod est dubium an naturaliter anima rationalis potest desinere informare materiam licet agens naturale faciat aliquid ad quod sequitur animam non informare materiam quemad modum agens naturale peccator facit aliquid ad quod sequitur gratiam non esse in anima nullus peccator tamen corrumpit gratiam sed solum demeritorie et si gratra mane ret extra animam idem esset dubium etiam dubia est illatio Et quando dicis demoo potest disponere materiam. dico quod deus non pepegit quod anima informet materiam sempen sed quando disponitur in vtero et sic si esset materia dispo sita extra vterum non ei infunderet animam. etiam illo dato hoc non contingit naturaliter. Si dicas de mon vel angelus bonus potest disponere materiam in vtero mulieris sterilis et sic naturaliter generabitur proles in muliere centum annorum et sic non esset miraculum quod sarra quamquam antiqua haberet isaac nec quod elisabeth haberet iohannem baptistam nec quod anna haberet dei ma trem cuius oppositum dicitur et baptista mantuanus Anna diu steriles secum plorauerat annos. argumen tum potest colorari de gigantibus. gen. vi. et. xv. de ciuitate dei. c. xxiii. Respondetur quod angelus bonus non intromittit se de talibus de demoe argumentum ponderandum videtur et respondeo primo demoo quamqua babeat naturalia maxima non intelligit omnes qualitates et omnia accidentia requisita ad hoc quod materia bene disponatur. esto quod angelus bonus secum eiusdem speciei essentialis cognoscat post peccatum naturalia eius sunt obfuscata quemadmodum adam in tempore natu re integre intellexit melius quam abel incomparabiliter et tamen erant eiusdem speciei essentialis. Contra demoo potest capere semen a viro decisum et ponere in antiquam vel insterilem. et si dicas requiritur menstruum mulieris potest hoc capere ab alia muliere vt fertur fuisse de merlino britanno sed hec materia tractatur in. ii. Quod tangitur de forma bouis potest dici quod non potest illam materiam informare quam informa uit nec quanuis aliam sicut albedo in sacramento eucharistie nulli subiecto potest inherere et si suum subiectum crearetur iterum a deo videtur quod nullatenus illi substantie inherebit postquam semel desinebat mate riam informare naturaliter. Secundo arguitur pono casum quod deus produxisset istum bouem quem bos a producet a principio mundi per creationem et iste bos fuisses corruptus non minus a bos producet eundem bouem quem produxisset. esto quod deus diu ante conseruasset et hoc naturaliter ergo idem corruptum numero reprodu cetur. Respondetur quod si deus creasset vnum bouem puta eundem numero quem a bos produxisset quod in illo casu idem corruptum numero reproduceretur et hoc est naturaliter sed miraculo presupposito hoc est mira culo iuuante ad illud concludendum nec hoc est incon ueniens. Si dicas non minus a bos producet eundebouem numero quem bbos abraheproduxit si fuisset cor ruptus dico quod casus non contingit naturaliter. Contra quando agens est idem et materia eadem effe ctus erit idem. viii. methace. dico quod hoc est verum de idemptitate specifica non numerali. Aliter dicitur quod hec verba non sunt ariiia: sed si agens aliud et materis alia effectus erit alius sed locus a contrario sensu parum soliditatis habet in philosophia quemadmodum de non ticiis contingit quando obiecta specie distinguntur etiam noti cie sed non oportet quando obiecta sunt eiudem speciei quod semper noticie sint eiusdem speciei. patet de noticiis intuitiua et abstractiua. Preterea si agens agat nunc in a instanti causabit aliquid sit illud b. Si non agat sed cesset vsque ad vnum aliud instans causabit idem ergo esto quod effectus corrumperetur in tempore inter medio causabit idem aliud est argumentum de radio si sol causet in a instanti radium et continuet per tempus cundem radium vsque ad b instans erit idem radius ergo si corrumpatur in tempore inter medio potest reproducere eundem radium. Respondetur ad primum nega tur quod reproducet eundem numero si corrumpatur vt patet ex dictis. Ad aliud de radio dicitur si sol produ cat lumen in boc instanti potest conseruare illud lumen per horam sed si lumen fuisset corruptum non produxisset idem numero nulle cause possunt effectus productos conseruare que non possunt reproducere eosdem fi essent corrupti hoc nulli creature conuenit. Forte nullus effectus potest in pluribus instantibus produci sed sufficit si est productus in vno instanti non est amplius producibilis nec a pluribus causis effectus effectum attingentibus. Si dicas quod beata barbara poterat ge nerari ab alio quam ab eius patre quia si adam non peccasset soli electi geniti fuissent. Respondetur difficile est probare naturaliter quod beata barbara poterat ge nerari ab alio ab eo qui eam genuit et fortassis ab alio quam ab eo qui eam genuit non poterat generari isti de bent dicere quando ignis corrumpitur in aere et postea ille aer in ignem quod redeat idem ignis qui prius erat quad secundum eos quando materia est eadem numero et agens idem in specie redit idem effectus numero quod falsum est. Si dicas deus impedit sic dicam quod albedo potest producere calorem et asinum et deus tamen praepedit. Si dicas quidam serpentes et animalia annulosa semel diuisa qui viuiscunt postquam sunt corrupta sicut fertur de irundine per quasde herbas visum amissum recuperat de muscis apibus et similibus animalibus frigidis hoc sentire videtur philosophus. x. particula probleumate vltimo et in libro de inspiratione et aspiratione. Respondetur tales ser pentes non proprie corrumpuntur anima sensitiua est extensa et vna pars manet in vna parte materie diuisa et alia pars in alia et postea partes continuantur hoc in aliquibus animalibus contingit et reuniuntur partes quae fuerunt diutius durant quam aliquorum aliorum animalium partes si homo esset diuisus in instanti non apparet quin anima intellectiua vtramque partem informabit saltem pro paruo tempore hoc non concluditur quando nunc successiue capunt amputatur licet capunt quo ad aliquas partes moueri videatur hoc est propter aliquos spus vitales inclusos in venulis de vrundine quod refertur nescio quid veri contineat sed dicitur quod ibi est priuatio solius actus et non aptitudinis et in talibus a priuatione in habitum pos sibilis est regressus exemplum de sedente qui postea stat nichil corrumpitur in irundine nichil est corruprtum quod reproducatur visio est accidens quod corruptum numquam reproducitur potentia visiua est anima que non cor rumpitur oculus indisponitur qui postea curatur es anima exit in actus in quos ante exire nequibat secundum illud vulgare aristotelis in de anima si senex haberet oculum iuuenis videret vt iuuenis hoc est si oculus disponeretur alia animalia corrupta non redeunt eadem numero si penitus erant extincta. Sic potest dici de pellicani pullis resuscitatis in sollitudine nili produ cuntur musce similes corruptis sed non eedem numero et ita in quibusdam aliis animantibus. Si dicas maro quarto georgicorum docet reparare apes corruptas inquiens. sed si quem proles subito defecerit omnes Nec genus vne noue stirpis reuocetur habebit. Re¬ spondetur non recitat modum reproducendi apes extinctas sed producere nouas de reparatione arche non est difficultas cum secundum meres artificialis non est distincta a re naturali et rebus naturalibus solum corrumpitur archa et nichil corrumpitur nec substantia corrumpitur nec corrumpitur substantia eodemmoo de accidente Si dicas conseruare est reducere ad aliquod genus cau se et non nisi ad efficientem ergo cum vna causa conseruat effectum productum ab alia causa potest effectum ab alia causa de nouo producere. Respondetur consequentia est nulla et antecedens videtur experientia a igiiis videtur conseruare calorem in aqua productum ab igne cum non remittatur calor vt experientia docet. secus est in noua productione dixi videtur potest defendi quod a ignis non conseruat illum calorem quando appones aquam calidam vt viii. a b calefactam priei a remittitur totus calor vt. viii. successiue qui producebatur a b et a proportionabiliter tot gradus caloris introducit de nouo et in fine a conseruat calorem quem a agens produxit de nouo et ita in ce teris qualitatibus primis. Illud non oportet in aliquibus effectibus dependentibus a suis causis et in prode ctione prima et in conseruatione vt de lumine. Amplius sic argumentor noticia intuitiua a oui remanet et comseruatur iterum de nouo per subtractionem a oui a b ouo ergo idem corruptum reproducitur. Rursus ponatur mi nimum naturale stupe inter duos ignes iam ibi producitur ignis ab vtroque illorum duorum ignium ergo effectu productus ab a causa producitur a b causa vel ponantur duo ignes penetratiue. Ad primum negatur assumptum licet homo existimat habere eandem no ticiam est alia tamensicut aliud obiectum. Ad secundum dicitur illa stupa incinerabitur ab vtroque igne copulatim nec hoc inconuenit quod dictum est transeunter nichil pro ducitur in variis instantibus potest impugnari idem puer nascitur in nono mense et in octauo. Et si dicas non viuit natus in octauo quia tunc dominatur saturnus hoc non impedit propositum capiatur nonus mensis et deci mus etiam nati in egipto in octauo mense viuunt: sed istud argumentum non concludit deus creat animam et potest crea re eandem animam in quocumque instanti voluerit si maneat eadem materia numero per duo instantia redibit idem compositum nichil aliud requiritur de forma asini ne scis probare quod sit eadem semper reputabitur et de facto erit filius brunelli pateris eius licet producatur in a vel in b sed non erit idem filius productus in vtroque instant potest accipi maior apparentia de noticia ad probam dum quod noticia intuitiua sortis platonem representabi et hoc sic noticia intuitiua quam habeo desorte terminatur primo ad eius colorem color primo est obiectum visus in corporibus coloratis non video sortem coloratum nis quia eius colorem video hoc est de per accidens sicut tit tinabulum auditur gratra soni si color qui est in sorte serui ta figura eadem ponatur in platone videtur quod eadem noticia numero quae sortem representabit platonem suapte na tura significabit huic argumento dicatur hoc non incen uenite quod significatio per accidens intuitiua variexur. Secunda conclusio non est michi dubia quamquam ea aaliqui visi sunt negare implicat dicunt quod deus repro ducat aliquid ipso existente ergo implicat producere ali quid ipso corrupto: huic argumento dicon quod nulla est apparentia antecedens implicat ex termins et consequens vtique est deo possibile quemadmodum multa fuerunt bruta re producta a deo precibus sanctorum. patet de boue resuscitato a siluestro et tamen animae illorum boum erant corrupte. Si dicas quia deus erat reproducturus bouem praecibus bea ti siluestri conseruauit animam est glosa aurelianensis vel aliam animam in simili figura produxit tunc non erat re suscitatio eiusdem bouis.
¶ Tertia conclusio tenendo quod tempus est motus localis et sint res successiue sicut ple rique tenent probabilius est opposito quam nullum tale deus potest reproducere. probatur. da oppositum deus po test reproducere instans in quo adam erat et sit nunc tunc in a instanti adam erat et in a instanti adam non erat. Item deus non potest reproducere tempus praeteritum. pro bo quia si reproducere potest potest quamlibet partem temporis reproducere in boc istanti a principio mundi et sic non esset res successiua ex natura rei quia sic tempus mille an norum esset in boc instanti vel sic probando duo contradictoria vera ista erat vera in a instanti adam est et nunc reproducat deus a instans: hec erit vera in a instam ti adam non est quia bene sequitur adam non est ergo adam non est in a instanti quod ille contradicant. patet. per omnes conditiones contradictoriarum sunt singulares opposite quali tatis demonstrando vtrobique idem istans vel tempus et sic ille due sunt simul vere simltate instantanea. hoc argumentum vix vinceret aduersarium diceret negatiuam esse falsam vel forte diceret non esse idem instans in ne gatiua per equiualentiam capiendo instans verum vel magistrarium potes deductiones in medium afferre de tempore posito quod deus tempus mille annorum faciat esse in hac hora an mille anni sint vna hora et potest facere quod vna hora vel instans duret in eternum sed dicit aduersarius deus potest horam creationis vsaac reproduce re quod nunc durat per vnam horam et tamen contradictio eodemmoo ostendetur in vno sicut in reliquo. Insuper est eadem. ratio de hora et quantolibet tempore preterito: igitur. Se isti negabitur assumptum tenendo tempus esse celum et motum localem mobile quod mouetur vt est pro babile non cadit difficultas qui tempus potest reproducere corrupto celo tempus abrahe deus potest reprodu cere sed non reproducetur idem tempus vel eadem. mensura etatis.
On this page