Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An infernus sit sub terra

¶ Distinctionis quadragesime quarte questio prima Irca quadragesimam quartam distinctioIInem Queritur an infernus sit sub terra:

non alloquimur pro inferno vt nominet cruciatum sed vt locum cruciatus dicat ponitur conclusio asfirmatiua: probatur conclusio per glosam esaye de cimo quarto infernus subtus conturbatus est: dicit quod infernus est sub terra: hoc patet per glosam super illud ione secundo: proiecisti me in profundum in cor de maris: dicit sicut cor est in medio animalis sic infernus in medio terre perhibetur. Insuper augusti nus libro secundo retracta. capitul. vicesimo quarto retractans illud quod de inferno dixerat duodecino super genesim inquit: magis mihi videor dicere debuisse quod sub terris sint quam rationem reddere cur sub terra esse credantur. et ad hoc est ratio sicut spiritus beati premiantur in loco eminentissimo et in circumferentia circuli: sic decens est quod dannati puniantur in loco abiectissimo scilicet in centro vel circa ipsum. Chore datan et abyron terra absorpsit. nume. xvi. hoc est ad infernum descenderunt. et secundo metheoro. aristo. ponens opiniones de generatione maris allegat sextum modum platonis quod circa medium mundi est copia aquarum et vocatur certaries et sexto eneydos. Bis patet in preceps tantum tenditque sub vmbris: quantus ad ethereum celi suspectus olympum.

¶ Contra hanc conclusionem argumentor: plures sunt dannati quam saluati secundum illud mathei vicesimo secundo: "multi sunt vocati: pauci vero electi". et vicesimo de trinitate capitulo vicesimo primo: plures homines erunt in penis quam in gloria. simile dicit ca. vndecimo eiusdem: et lata est via que ducit ad perditionem et multi ingrediuntur per illam cui suffragatur maro sexto eneydos. Facilis est descensus auerni. Noctes atque dies patet acri ianna ditis. Sed reuocare gradum superasque euadere ad auras. hoc opus hic labor est pauci quos equus amauit. Iupiter aut ardens euexit ad ethera virtus Dii geniti potuere. ad hoc est ratio plur mi erant a principio infideles et sunt heretici et male viuentes christiani: sed cum corpora erint assumpta post iudicium non omnia illa corpora possunt esse in terra etiam oportet assignare vnam partem terre pro limbo puerorum. Respondetur: admisso antecedente pro prima parte quia est rationabilis sed negetur minor: omnia corpora dannatorum possunt esse in terra per compressionem ad motum rote: secundum illud psalm. ixxxii. deus meus pone illos vt rotam: et sicut oues in inferno positi sunt psaltmm. quadragesimo octauo. vnde oues in estate comprimuntur propter ardorem solis euntes agminatim ad vmbram in hyeme gregatim vt mutuo anhelitu et colore se muniant. Secundo deus potest conuertere speram aque in parte vel in toto in terram et rarefacere alias partes vel augere aeris vel ignis ne sit vacuum quousque sit locus sufficiens. Tertio dico: potest deus ponere omnia corpora dannatorum sine condensatione in foramine acus hoc ostensum est in decima distinctione huius. Quarto dico: terra hiis omnibus sufficit si omnes homines essent in superficie terre habitate parum occuparent et cum hoc sunt montes inui et plana terra difficulter inhabitata in plerisque locis propter calorem frigus et immanes bestias et insulas forte reperibiles. Si vera sit opinio thec losii / ambrosii / macrobii et crastotenis quod cuilibet ergo dui in celo respondeant septingenta stadia in terra iam terre circuitus ducenta quinquaginta duo millia stadia continebit. patet. ducendo tercenta sexaginta in septingenta ci ius diametrus facile reperitur supponendo ex geometria practica regulam infallibilem quod circumferentie ad diametrum est proportio tripla sesqui septima sicut viginti duorum ad septem partire ambitum terre per. xxii. et in numero quotiente exibit vndecim millia quadringenta quinquaginta quattuor vna secunda et vna vicesima secunda quem vicesime secunde partis numerum subtrahe a numero ambitus terre et relinquuntur ducenta quadraginta millia quingenta quadraginta quique et decem vicesime secunde huius residui quere tertiam partem priseum per tria diuidendo et erit octuaginta millia certum octuaginta vnum semis et septem vicesime secunde et habes diametrum terre que si in duas partes seiungatur habebitur terre semidiameter scilicet quadraginta millia nonaginta et viginti vigesime secunde crassitudo a superficie terre vsque ad centrum et si vellis habere milliaria partire hunc numerum per octo et sic profunditatem immensam habebis in terra et magnum erit interuallum vtendo modo ptolomei quod potes simili terdeducere. vnde hic imaginemur pedem circini immobile in centro terre ducatur alius pes trahendo circulum paruum secundum illam petitionem primi euclidis super centrum quodlibet circulum quantumlibet occupando pesignare dicatur iste circulus a rursus eodem pede in centro immobili expandatur alius vltra periferiam circuli a ad aliqualem distantiam ducatur circulus b et sic d inceps pessimus est in centro vt diabolus tanquam pessimus in suo carcere perpetuo alii proximi ei im malitia accedunt in circulo a vt mali demones machometus arrius / nero / iudas et similes et sic per ordinem. sed dicis tunc existentes in circulo b habebunt pedes super capita existentium in circulo a nam qui existunt in circulo a non tendunt vlterius cum sint ex omni parte centri si nullum esset impedimentum non progrederentur vlterius cum ibi sit maximus descensus existentes in circulo b appetunt descendere habent resistentiam ab aliis qui existunt in circulo c vtrosque deprimunt quemadmodum equus fert ybernicum et pondus in suo collo ac si esset immediatum equo et sic existentes prope centrum deprimuntur ab o bus superioribus et sic tandem suffocabuntur et peribunt Dicitur quod non suffocabuntur deus eos praeseruabit non morientur querent mortem et fugiet ab eis propterea pena lius erit. an purgatorium sit vicinius inferno quam limbus puerorum incertum est limbus patrum pro tempore quo erat fuit supremus propterea inter abraham et diuitem epulonem fuit magnum chaos probabile est quod purgatorium sit in superficie inferni nunc et limbus puerorum super augebitur post diem iudici infernus imbibem do purgatorium et limbus puerorum erit circa superficiem terre in terra vt opinor.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1