Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

¶ Distinctionis quadragesime tertie questio quarta. UVarto consequenter circa hanc distinctionem yquadragesimam tertiam quero an corpotra mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis earum.

¶ Pro solutione questionis pono conclusiones.

¶ Prima est: electi v resurgent cum omnibus suis partibus sufficienti¬ c bus ad eorum complexionem naturalem natura non errante: probatur conclusio beatus habet quicquid pult et nichil mali vult sed hoc est rationabiliter vo lendum vt corpora decentia habeant.

¶ Secunda S conclusio non solum partes essentiales hominis re co surgent sed humores sine quibus partes ille non bene conseruantur: patet: sanguis / colera / flegma / et melancolia requiruntur ad conseruationem naturalem istarum partium et non sunt partes hominis in homine non est ponendum vacuum: nec videtur aliquid commodius includi quamm illi humores sine quibus bomo conseruari naturaliter nequit. In super vinum in eucharistia conuertitur in sanguinem christi: ergo est sanguis in corpore christi hoc habetur ex beato augustino libro primo retractationum cap. xvi. et libro secundo cap. iii.

¶ Tertia conclusio I non modo resurgent partes essentiales humane et cui partes sine quibus naturaliter ille conseruari non pos sunt sed etiam partes ad decorem compositi faciem tes vt capilli / palpebre / et huiusmodi: patet: beatitudo perficit naturam accidentaliter et non inficit: ergo partes non minus disposite resurgent quam hic sint. Et istud confirmatur luce vicesimo primo: capillus de capite vestro non peribit. et mathei decimo: vestri capilli capitis omnes numerati sunt sicut folia in arboribus sunt ad decorem earum nichil erit indecorum secundum beatum augustinum enchyrilion quinto capitulo: ergo vngues / pili / debitus color / et figura resurgent in beatis. de dannatis dubitat peatus augustinus et secum dubie transio.

¶ Contra ista argumentor: isti resurgent: isti sunt a claudi: ergo claudi resurgent. eodemmodo argumentabor quod ceci et gilbosi resurgent et inuidi cum oculis concauis / et iracundi cum frontibus rotundis / et stolidi cum latis frontibus et facile est deducere expositorie. Insuper martyres resurgent cum cicatricibus: patet iohannis vicesimo: videbunt in quem pupugerunt. preterea ex costa ade plasmatum est corpus eue partialiter vel totaliter et illa resuraget in eua alioquin non resurget integra et tunc adam non resurget integer. Respondetur ceci resurgent claudi resurgent / gilbosi resurgent beati: hoc propatum est expositorie. Secunda propositio beati non resurgent ceci nec resurgent claudi: hoc patet per conclusiones. Tertia propositio: ceci resurgent videntes / claudiresurgent erecti. prime ad corinthi. decimo quinto: mortui resurgent incorrupti. Ad aliud de martyribus non est eis dedecori habere cicatrices sicut non reputatur turpe achilli quod semel lederetur ab hectore et semel a troilo. sed contra dicis: si cicatrices hoc modo resurgant sanctus dionysius resurget cum capite in pectore: et ita de aliis martyribus. Respondeo vt opinor habebunt solum alio vestigia parua vulnerum ioh. xx. dixit thomas: nisi videro in manibus eius fixuram clauorum et mittam digitum meum in locum clauorum et mittam manum meam inlatus eius non credam: non resurgent illo modo quo occidebantur vel ledebantur. Ad tertium de costa dicitur quod resurget in eua non erat superflua pro tota specie creabatur in adam non quod maneret finaliter pars eius sed ad re presentandam vnitatem quae est inter virum et mulierem.

¶ Secundo argumentor: si non praeteribit capillus de capite immensa erat multitudo capillorum in colerico et in calidis et magna longitudo in septentrionalibus: idem de vnguibus et ad quid deseruiunt alii humores. Respon non redibunt omnes capilli quos homo habuit quo ad longitudinem sed aliqua partes virum ornantes capientur que nunquam augebuntur cum in homine non erit aliqua superfluitas post resurrectionem non erit crementum pilorum calor rei soluit aliquos humores terrestres vnctuosos ad poros qui infrigidantur a frigiditate cutis et aeris circum stantis et rursus alie partes sequuntur et crescunt in longitudinem sicut videmus istud post resurrectionem non continget omnes pili quos homo habet in resurrectione semper tenebit vniformiter non augebuntur vt dictum est nec diminuentur ab aliquo contrario quia cum sint in termino deus non concurrit ad corruptionem eorum et per consequens nunquam mutabuntur in albedinem vel in colorem senilem et sic de vngui bus: et dato quod aliqui mortui fuerint calui dabuntur eis pili sufficientes et resurgent non calui sicut paruuli morientes post baptismum habebunt materiam superadditam de fecibus et talibus huoribus non redibunt nec vnquam erint nunc calor naturalis in nobis et natura digerit cibum et separat impurum a puro et mittit ad partes fetales superfluum tertie digestionis seruat pro continuatione speciei quod non erit in pateria viri et mulieres redibunt in propriis sexibus: patet per respensionem christi ad saduceos neque nubent neque nubentur hoc nichil est dictu si omnes redirent in sexu masculio menbra corporis sunt de integritate redibunt et non ad aliud offi cium et non erit erubescentia in aliquo menbro nec eorum motus contra rationem sicut adam ante peccatum non fecit sibi perizomata: ergo a fortiori non erint superflus prime et secunde digestionis cum nullus cibus assumitur. nec erit menstruum in muliere ad nutriendum fetum in vtero nec lac ad nutriendum extra vterum / nec ros / nec cambium cum nullum erit nutrimentum in beatis beati erint in optima dispositione quo ad figuram colorem viuaci tatem in mente venustatem in menbris omnes perpetuo durabunt si nunc causa prima non concurrit ad corruptio nem cum causis secundis nulla causa secunda potest aliquid corrumpere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4