Quaestio 2
Quaestio 2
An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
¶ Distinctionis quadragesime quarte questio secunda. Ecundo circa eandem quadragesimam quartam distinctionem Quero an ignis inferni sit eiui dem speciei cum igne nostro. Respondetur affirmatiue probatio ignis est species specialissima et quilibet cum quolibet idem in specie sicut de aere aqua et terra. insuper inane est volare ad alietatem specificam nec auctoritates sanctorum ad hoc sonant ergo conclusio est vera. Contra quam arguitur sit iohannes damascenus li. iiii. cap. xxviii. dicit ille ignis non est materia lis qualis est apud nos sed qualis sit nouit deus cum ibi non sit ponendus ignis nisi spiritualis ergo non est eius dem speciei cum igne nostro non loquimur de specie sub alterna. Et confirmatur assumptum de diuite epulone. luce. xvi. qui dicebat linguam suam cruciari flamma cum constat illum non habuisse linguam corporalem sed spiritualem videtur quod methaphorice de vtroque loquitur Ad primum dicitur concedendo assumptum vt praedicatum sit hoc totum materialis qualis apud nos sicut achilles non fuit homo talis qualis tersites ignis apud nos eget fomentis non autem ille. Ad secundum nego quod ignis inferni sit solum methaphoricus. vnde. iiii. dialogorum dicit beatus gregorius ignem gehenne corporeum esse non ambigo licet diues epulo vel eius anima quod pro eodem ibi accipio non habebat linguam proprie dictam nec cor pus non sequitur ex illo quod in inferno nullus est ignis
¶ Secundo argumentor ignis apud nos est corruptibilis ille autem est incorruptibilis. mathei. xxv. Ite maledicti in ignem eternum modo corruptibile et incorruptibile differunt secundum genus. x. methace. Insuper ignis rnguitur suapte natura appetit ascendere ille numquam ascendit similiter non augetur ex materia. secundum illud prouerbiorum. iii. ignis numquam dicit sufficit. Ad secundum dicitur eandem corruptibilitatem habent nec omnis ignis appetit ascendere. patet de igne immediato concauo lune si fuerit hic inferius appetit adire suam spheram etiam non apparet quod ignis prope spheram lune quoquam pacto cor rumpatur dummoo ibi est non est contrarietas intrinseca cum caliditas et siccitas ei non aduersantur nec est contrarietas extrinseca licet aliqua influentia saturni vel lune sit frigefactiua in illa parte non poterit frigeface re vel saltem corrumpere ignem et si sic quando non esset contrarietas extrinseca agens continuo maneret. dicitur quod in inferno deus non concurrit cum aliquo ad corrumpendum ignem inferni quare perpetuo manet non opus est quod noua materia ministretur siue sit in materia intrin seca vel extrinseca beatus augustinus dat manuductiones. xxi. de ciuitate dei. c. xlv. et. vi. de monte ethna et chimera monte sed pondus in hiis est reducendum ad dei actionem. at subdubitas quare ignis in nostro foco non euestigio conscendit cum suapte natura appetat transcendere fastigium aeris. dico sic facit sed continuo nouus procreatur qui insequitur nec instantanee ascendit propter aerem resistentem si nullus ponatur aer et relinquatur sue nature iam habes maiorem causam dubitandi. Si dicas vehementius ignis calefacit eum qui est super ignem pedaliter quam illum qui est ad latus. enaliter tendentiam impetuosam sursi¬ de hoc erit sermo statim ignis in variis materis mirabiles habet naturas ignis sulphureus penetrat on sa carne molli conseruata. ex isto patet quod numquam calor cordis in dannatis remittet frigus vel econuerso qui semper manebunt dannati propter non concursum dei ad illud. Tertio arguitur sequitur quod corpora damnatorum erunt calefacta in summo et prope summupost diem iudicii et sic non erit qualitas conueniens ad vitam. et consequentia patet si ignis inferni sit eiusde: speciei cum igne nostro. Respodetur partita est posum tio in hoc argumento beato thoma et mltis aliis opinantibus quod ignis non calefaciet corpora dannatorum post mortem sola intentionalis actio sufficit ad penam patet nunc in animis separatis et demonibus. alius est modus oppositus cui magis assentimus quod ignis agat in corpora dannatorum ipa calefaciendo. ratio ignis est agens naturale corpus humanum passum disposi tum ad suscipiendum auctoritates sanctorum ad hoc sonant nec rationes aduersariorum mouent ergo ista pars est rationabilior non propterea inferas aliam partem ex dictis nostris rationabilem tanquam a copulatiua vir tualiter affirmatiua ad alteram eius partem cum in modo loquendi interdum vulgariter et non logice vtimur comparatiuo non valet ratio beati thome cessante celo non erit actio ipsius ignis cum causalitas causarum secundarum a celo dependeat hoc inquam non valet et re probatur in articulis parisiensibus et etiam tunc non esset actio intentionalis numquid ad preces iosue sol stetit et ezechie et si ceteri celi non stetissent non fuisset armonia in aspectibus celorum et tamen iosue mouebatur. insuper celum agit in hec inferiora per influentiam aliter qua per motum nec valet quod alii dicunt illud iob non potest saluari hoc modo ibunt de calore nimio ad frigus niuium et tamen hoc potest saluari per actionem intentiona lem. actio intentionalis non est calor nec frigus. dice transire possunt vicissim de calore ad frigus vt maior sit pena opposita iuxta se posita magis apparent et sic simpliciter sunt penaliora et magis cruciatiua et apparet vicissim ex verbo ibunt. Secundo dico pos sunt hiis penis simul cruciari secundum varias partes sicut cerebrum est frigidum et cor calidum. Dico tertio nulla est repugnantia caloris et frigoris in summo secundum omnem positionem et potissimum apud tenentes oppositum cum calor et frigus se compatiuntur in grgodibus remissis quid obstat quin simul sint de potentia dei quicquio dicatur sunt miracula facile possumus ostendere tot miracula ad oppositum sicut ad hoc quod tenemus et quando plura essent ad hunc modum argumentum est debile pos sumus negare in omnibus istis esse miraculum cum iprsium debeat esse insolitum vltra vires causarum naturalium illud quod secundum communem legem fit per diem iudicii non debet dici miraculum sicut nunc esset miraculum pone re duo corpora in eodem loco adequato post diem iudicii in corporibus beatis non est miraculum sed hoc est de termino procedere.
¶ Sed contra illud argumentor sequitur quod cruciatus dannandorum hominum augebitur post diem iudicit hoc est inconreniens cum non sit sic in beatis augmentatio glorie transeat illud quod cruciatus prouetiens ex parte corporis augebitur sicut post diem iudicii habebunt corpora assumpta dannate anime et non ante et dato quod corpora dannandorum nunc multum calefient nunc multum frigefiant non oportet quod aliquid remoueatur ab illis corporibus. Sed petis an omnia corpora dannandorum equaliter calefiant vel frigefiant et an tantum calefiant primo instanti in quo sunt in infer no vel in vltimo in quo non sunt et tunc ignis non producit illum calorem ex sua natura cum est agens extrinsecum citius calefacit partes vicinas quam remotas es citius introducit gradum vt vnum quam vt duo citius vt duo quam vt tria et sic consequenter ergo successiue ei: t calefactio et sic de frigefactione. Respondeo sicut aulopost dicimus questione vltima huius distinctionis licet omnes anime equaliter detineantur in orco tamen inequalitur puniuntur possumus id idem dicere de calore et frigore deus permittit ignem introducere aliquos gradus caloris secundum demerita neronis et ille calor non amplius augetur non concurrit cum igne ad amplius calefaciet dum. cum vno iudeo vel machometista mediocriter malo concurrit ad pautiores gradus hoc est cum igne puniente eos et stat quod ille calor remittatur gradualiter per frigus quando proiiciuntur corpora in frigus niuium de isto cruciatu corporeo non inconuenit quod varietur et non est necesse dicere quod cumprimum dannatus est in infer no ita rigide cruciatur sicut vnquam cruciabitur in corpore deus per mittit agentia naturalia suis dispositionibus quo ad hoc ad calefaciendum vel frigefaciendum vsque ad vnum certum gradum vt diximus et cum brobabile est quod calor interdum remittitur a frigore qua re non postea calor producitur successiue et si sic in primo tempore quo erat in inferno augebitur calor de calore frigore et huiusmoni penis non inane poete gentilium cecinerunt dicebant apud inferos esse stigen acherontem lethen cochytum phlegetontem stix est aqua prope nouacrim archadie regionem tam immense frigiditatis vt nec vas argenteum vel ereum in ea subsistere possit sed frangetur lucanus de lethe loquens dicit. Quam iuxta lethes tacitus praelabitur amnis infernis vt fama trahens obliuia venis poete vmbratice dicerunt illud quod in lucem abiit primo a sanctis patribus ignis inferni debet esse fumosus propter terrestrie tates et clausuram secundum illud. math. xxii. ligatis manibus et pedibus proiicite eum in tenebras exteriores gre gorius illud exponens dicit. parum luminis est vt penas videant idem dicit nono mora. exponens illud iob. x. sed sempiternus horror inhabitat.
On this page