Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An suffragia existentis in mortali peccato prosunt defuncto

¶ Distinctionis quadragesime quinte questio tertia. Anctertio circa eandem materiam que Iro an suffragia existentis in mortali pecancato prosunt defuncto

de sacramentis et opere operato non est questio sed de aliis orationibus communiter distinguitur: vel faciens orare est in peccato et tunc nichil valet et cetera. respice eos quia ita communis opinio dicit michi autem non sic apparet: sed oratio existentis in peccato mortali generalis vel specialis dummodo attente et deliberate fit valet alteri pro quo fit. probatur conclusio supponamus vnum quod opinor sufficienter ostensum superius in distinctione quarta questione tertia quod nemo meretur alteri gratiam sine suo actu proprio ad sensum ante declaratum et quando illud falsum esset respectu viatoris tamen certum debet esse respectu illius: sed faciens orare pro se meretur per actum proprium qui non est in statu sibi merendi vt est existeus in purgatorio nec sua gratia augebitur per actus proprios bonos nec beatitudo sicut nec in beatis qui sunt in termino finali suffragia ecclesie aliquid valent defunctis ex prima quaestione huius distinctionis sed non ad augmentum gratie vel glorie non videtur aliud nisi ad liberatio nem pene in toto vel in parte: sed existens in peccato mortali potest satisfacere pro seipso et satisfactum erit in peccato mortali vt supra dictum est distinctio ne quinta decima questione prima: ergo eodemmo do pro alio possunt applicari omnes rationes ad hoc recitate in decima quinta distinctione que equaliter probant vnum et aliud: et quia opinio opposita est conmunis quod existens in peccato mortali non potest pro seipso satisfacere consequenter ad illam in hac par te dicunt sed illam positionem minus rationabilem putamus. Insuper si sortes promitteret dicere ter vel quater psalterium pro anima platonis in peccato mortali non satisfacit et quando dubitat se fuisse in peccato mortali tempore quo dixit debet iterare psalteria et sic de presbytero celebrante missam quis licet valor rei operate equaliter valet deuotio et opus operantis existentis in mortali per te nichil valbet quod non est dicendum. Insuper iste existens in purgatorio conditionaliter meruit vt magister ex bea. augustino in litera dicit et hoc non est nisi discedere in gratra et esse in pena et orationem fieri pro isto quod est in proposito.

¶ Ex ista conclusione sequitur quod non minus meretur orans pro multis quam pro paucis: patet: solum me retur sibi gratiam et gloriam que non diuiditur aliis siue sit pro multis vel paucis: sed de liberatione pene minus sibi meretur cum vna portio illius valoris aliis applicatur illud verbum iohannis nono: peccatores deus non audit est verbum ceci illuminati a christe et reprehensum a beato augustino omelia. xliiii. super iohannem dicente adhuc inunctus loquitur si enim deus peccatores non exaudiret frustra ille publica nus diceret: domine propitius esto michi peccatori non audit eos ad vitam eternam tempore quo sunt in tali statu solent alii dicere non audit eos de condigne bane tamen de congruo. Ad illud commune beati gregorii in postorali cum is qui displicet ad intercedendum mittitur semper iratus animus ad deteriora prouocatur intelligitur de intercedente ad hominem vel in ordine ad deum si iniuste petat puta vindictam et non emendam pro fre prouocatur deus contra orantem: alii dant exemplum de domino faciente famulum dare elemosinam et non apte. dico si dominus precipiat famulo dare elemosinam et ei det et tunc est in peccato mortali: dato quod seruus det in gratia vel postea quando dominus est in gratia domino nichil sciente ampli de elemosina vel cogitante dominus nichil merebitur de gratia vel vita eterna vmo siue famulus det vel non det nichil amplius merebitur de vita eterna si dominus et famulus sunt in gratia vterque meretur dominus magis quia dat famulus quia bonum opus exercet et sic si essent plures serui mediate.

¶ Circa istam quaestionem dubitatur sortes habet trecentas sexaginta quinque animas liberandas et pro qualibet sufficit vna missa orat pro eis omnibus copulatim quolibet die hu¬ lus anni: plato habeet totidem liberandas primo die celebrat pro vno scilet a anima / secundo die pro bis at sic quolibet die pro vna anima / et sic per totum annum vter eorum melius facit celebrando pro suis et cui multitudini est melius. Respondetur: parum refert licet a sit melius quam alicui supposito prime multitudinis b est melius quam alicui eiusdem multitudinis tamen transeundo post quinquagesimum cuilibet eorum est peius: et ratio quia tota multitudo prima remissius punietur post primam missam quam ante eam et remissius post secundam quam post primam et sic conseuenter. Sed contra hoc arguitur argumento alicuius doctoris in suo quarto tenentis oppositum de incarceratis: vide de palude. dico rationem illam nullam cum non remittitur pena incarceratorum secus est in proposito quod aliqui remissius puniantur quam alii in purgatorio non cadit dubium.

¶ Sed comtra hoc replico supponendo quod tangitur in casu secundi argumenti principalis huius questionis et cum hoc addendo quod infiniti orent pro infinitis more sortis illi non liberant vnam animam sic orando sed si quilibet oraret pro vno isti liberarent eas omnes ergo non erat idem in casu sortis et platonis quod infiniti orantes pro infinitis nullum liberant: patet: sortes nullum liberat ex solutione secundi plato nullum liberat per idem et sic de quolibet alio: ergo illi infiniti nullum liberant. Respondetur replica est impertinens solutioni precedenti in qua erat sermo de finitis et transeat quod sortes nullum liberat et quod sua oratio esset inanis et quod quilibet orando pro vno liberabit totam multitudinem modus applicandi et auferendi in infinito multum facit: si essent hic infiniti et a hic existens oraret pro secundo in numero vmagi nario in purgatorio et b pro quarto et sic per ordinen nullum superstitem pretermittendo et alternatim capiendo partes in purgatorio infiniti liberabuntur et infiniti manebunt in purgatorio: secus est si omnes cepissent per ordinem etiam dici potest in casu nostri argumenti quando infiniti orant pro infinitis eos liberant et cuiuslibet valor applicatur ad aliquid quando sunt infiniti adiuncti: secus est quando adiunguntur finiti et ratio quia in infinito sunt infinite partes equales vni certe parte date vmo huic vel isti certe parti date sed ne extra materiam labi videamur non citemus plures angulos de infinito ad casum nostrum.

¶ Dubitatur secundo an isti curati male agant capientes sex paruos albos ad faciendum celebrare pro parrochiano dantes presbytero inopi quattuor paruos albos vt interdum fit: distin go: vel curati distribuunt totam pecuniam quam habent sacerdotibus puta faciunt celebrare tres mi sas pro quinque duodenis vbi parochianus habere precise duas et tunc non oportet quod peccent curati arochiano non faciunt iniuriam nec presbytero faciunt eum celebrare hora tarda quando non potest pabere aliud si pro se teneant partem pecunie date male agunt: queritur quo titulo illud tenent. Insu per dubitatur an omnes anime in purgatorio equa liter gandent de suffragiis porrectis vni. Simili¬ ter dubitatur ad quid valet ista pompa inhumando mortuos. Ad primum dicitur quod quilibet regulariter plus gaudet de bono proprio quam alieno secundum ordinecaritatis vel ei magis placet sed non multum gaudent in purgatorio sed an aliquod gaudium habeant cum eorum tristicia non perquiro impresentiarum. Ad secundum di citur valet ad mouendas mentes hominum ad orandum pro deffuncto et ad occultanda cadauera que horrorem generarent etiam multa ibi dantur ecclesie in honc rem dei et pauperibus rogantibus pro deffuncto de equo phalerato et homie armato quod fit apud mltos nobiles dicendo quod tales mortuum liberant a purgatorio videtur esse commentitium licet sit aliquis color quod vnus potest vltro subire totam penam pro alio. petis quid est missa dicitur corpus christi oblatum a deo patre cum tali cerimonia qua vtitur ecclesia si offeratur in pixide post meridiem non vocatur missa: et illa oratio est optima inter ceteras sed quia non acceptatur infinite pro sorte. potest sortes procurare equalem valorem multiplicando alia multa bona opera.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3