Quaestio 4
Quaestio 4
An anima separata cognoscat aliqua quae cognovit in hoc corpore et an sancti pro nobis orent
¶ Distinctionis quadragesime quinte questio quarta. Am quarto loco consequenter petamus an anima separata cognoscat aliqua que cognouit in hoc corpore et an sancti pro nobis oret quod magister tangit in vltimo capite huius distinctionis.
¶ Pro solutione quaestionis notabis non est facile osten dere quomodo anima separata cognoscat illa per memoriam que in hoc mortali corpore cognouit licet scientia sit noticia intellectiua tamen videmus ad alterationem corporum perit scientia. patet. in egritudine longeua frenesi ebrietate vl lesura cerebri si ledatur occiput perit memoria senes et iuuenes propter alteratio nem carnis et morbo laborantes vel multum flegmatici non sunt fecunde memorie propter superfluos humores. Aliqui celeriter recipiunt et receptum ocissime amittunt vt multi ingeniosi. Aliqui tarde imbibutnit et bene imbibitum tenaciter memorie heret non nulli praue recipiunt et receptum mox effundunt ergo indicium est quod et memoria hoc est habitus memorandi non est pure intellectiuus sed potius sensitiuus et sic de scientia diceretur et ceteris noticiis in hoc mortali corpore congestis hoc non obstante iste rationes non conuincunt abraham dicebat diuiti epuloni recordare bona que recepisti in vita tua et beatus hieronimus in prologo biblie discamus in terris quorum scientia manet in celis. insuper alias inane esset studere si quand homo excedit e vita tota scientia per tot excubias et lucubrationes congesta in ita breui tempore tabesceret. propterea hic duo sunt. vnum quod anima separata potest acquirere noticias intuitiuas et abstractiuas nouas formare complexum et incomplexum vanum est ire ad influxos dei sicut nonnulli faciunt omnis ratio contra illud concludit angelos nichil posse intelligere si sue nature relinquantur potest candidius intelligere qua in hoc mortali corpore sed non quam in corpore beato. si dicas ergo quare deus facit animam esse corporis formam dicitur ordinauit vt totum compositum mereretur vel demereretur dedit ei carnem sociam ad excercitandum se in virtute et vicio. Ad rationes adductas dicitur non concludunt bene verum est pro hoc statu alterato corpore scientia alteratur et perit vt aristoteles dicit in predicamentis et hoc docet experientia de me moria que tempore infirmitatis et paulopost deprauatur propter humores complexionem bonam impedientes habentes magnum occipunt sunt bone memorie sed hoc est solum pro isto statu sicut dicere oportet in anims cor pus nunc patitur ab igne corrumpendo non post diem iudicii peccatum primi parentis erat huius nebule causa secundum illud sapientie. ix. corpus quod corrumpitur agemuat animam. Ex isto potes respondere ad formas rationum antetactarum: sed contra scientia cum qua quis ab hac luce emigrat in patria euanescit habitus non solum cor rumpitur a contrario formali vel vertuali sed a causa conseruante vt lumen lune a sole sed etiam per decisionem actus vt in nobis intuemur. Item vel qualibet sciet omnia que sciebat vnquam vel solum illa quae scit tempore mortis si secundum grande detrimentum erit cum senes et decrep ti sunt multo minus docti quam erant in florida etate saltem in theorica et multis aliis desipiscunt. Rursus existo dabis minus beatum plura scientem quam magis bea tum quod videtur inconueniens rationabile videtur quod magis beatus semper plura cognoscat cum infinita deus cognoscat et beata vgo plurima et sic de aliis per ordinem. Item quid prodest hec scientia dannatis cum ea vti nequeant. Ad primum dicitur nunc scientia corrumpitur a contrario in celo non est hec contrarietas volo a obiectum nunc cum nolitione illud volendi alio tempore non contrariantur nec ibi est deceptio et error praue dispositionis non inconuenit beatum habere ignoram tiam pure negationis de aliquo quod non spectat ad suam beatitudinem. Alioquin dabis quemlibet beatum simul infinita scire actu vel habitu proprie dicto quod non opinor nunc corrumpitur habitus quia non conseruatur hoc est fortasse est aliqua qualitas corporea qua amota vel posita habitus fluit vel manet vel sic deus in isto statu in quo sumus non vult nos esse inertes et torpere segnitur cum sardanapalo sed laborare secundum illud maronis primo georgicorum. labor omnia vincit improbus et duris vrgens in rebus egestas. Remittit habitum vt nos simus propensi illum fouere et augere non erit ita cum anima viam vniuerse carnis intrabit deus non concurrit ad corruptionem quorumcumque habituum saltem in beatis de actibus apparet quod beatus non semper equales habet. Ad secundum an quilibet sciet omnia illa quae vnquam sciebat hercule me latet vtrumque potest deffen di dico sciet omnia que vnquam sciebat saltem vbi non erat corruptio a contrario et de illis dubium est et suasio est cum habitus naturaliter ipsius intellectus non corrumpatur nisi a contrario et nos improbo labore pro illis bonis habitibus laborauimus videtur quod illos det omnes multi erant habitus in pateria qui non exibunt in actus vt de temperantia fortitudine castitate coniugali propter solum ornatum manebunt apparet idem esse in habitibus bonis speculatiuis dixi bonis non est visimile quod habitus inutiles vel saltem pegrini ad bene beateque viuendum maneant citius impediunt a tramite recto ta¬ les in patria remanere non videntur eo tendit beatus hieronius Discamus in terris quorum scientia manes in celis tales quisquillie hominis a asinus non est asinus omnis homo preter sortem inquantum rationalis incipit differre a platone relinquantur apud manes in erebo. Ad vltimum argumentum vbi dicis minus beatus plus sciet quam magis beatus secundum quod aliquis minus beatus in terris habet plures eum rogantes quam vnus magis beatus beatitudo non consistit in isto malo habere beatitudiem pauli primi heremite cum scientia sua quam cum paruulis circuncisis sedere in equali beatitudine et eripere de manu orphei citharam a pithagora calculum ab albumasar horoscopum ab enclide circinum a campano perpendiculum a ptolomeo astrolabium. Si dicas beatus hieronimus introducit ad paulam illud danielis. xii. fulgebunt iusti sicut firmamentum. Et dico quod illa auctoritas est aliena nostro proposito est pro magno hieronimo vel similibus qui milies vicerunt car nem et mundum et sua doctrina rediuina alios ad dei gloriam erudierunt. Si dicas aristoteles in suo libello de memoria et reminiscentia videtur dicere memoriam esse potentie sensitiue. Respondeo ratio magis tendit ad hoc quod memoria est partes intellectiue pecca torem subit penitudo de actibus voluntatis a se commissis quos recordatur se perperam commisisse alioqui se confiteri nequiret diceretur vlterius bruta non habe re memoriam capram sel visitasse granum et postea ocissime granum adire non concludit memoriam nec mordere percutientem vrsum vel lupum post iniuriam repercutere hoc non concludit dicetur hoc esse a virtute fantastica vel influentia vel natura communi sicut de ape vel formica. colligenti grana ante expertam hiemen sicut hiberno frigore sensato sed quia aliqua animalia parum de preterito considerant dicimus illa vel nullam vel prauam memoriam habere depono cattum a lecto et eum verberibus percutio ter vel quater semper redibit ac si verberum preteritorum esset immemor fastiga canem vix cum blanditiis redibit ergo aliqua animalia videntur habere memoriam. Propterea dicamus duplex est memoria quedam sensitiua quadam intellectiua de priore loquitur aristoteles. Potentia memoratiua principalis est ipsa anima sed suam sedem tenet in parte postica capitis in quodam ventriculo qui specierum est conseruat uus conseruatio illius partis multum facit ad bene me morandum sicut etiam aliqua alia vt lotio pedum et capit ad expellendos humores superfluos memoriam praepedientes actus memorandi presupponit actum precessisse vt visionem auditionem vel volitionem et quod maneat habitus ex talibus genitus tunc actus recordandi super hoc cadit et super vnum complexum tanquam in obiectum vt recordor me vidisse talem audiuisse talem. Istis suppositis pono conclusiones.
¶ Prima est licet sancti in celo ex eorum naturis oftrones nostras non cognoscant tamen deus ostendit preces eorum deprecantium
¶ Secunda conclusio sancti pro nobis ad dominum intercedunt prioris conclusionis. prior pars patet est immoderata distantia a celo ad terram modo beati non possunt cognoscere orationes per immoderatam distantiam: igitur. Et confirinatur per illud esaie: sed abra ham nesciuit vos et israel ignorauit vos. glo. interlinearis dicit. mortui nesciunt quid faciunt viui. secunda pars patet quod hoc est congruum quia oramus sanctos vt intercedant pro nobis et est communis consuetudo matris ecclesie ergo non est dubitandum qui pro nobis orent sed non orarent nisi constat eis quod eos oramus plusquam pro aliis et naturaliter scire non possunt nostras orationes oportet dicere quod deus eis reuelat. Secunda couclusio patet ecclesia hoc impetrat patet in letaniis et in aliis brationibus et bene habendo semper vnum sanctum generatur fastidium in nobis queadnodum de vno cibo tiborum pluralitas fastidium euiscerat sic in proposito de brationibus. Secundo vni sancto est concessa aliqua vit tus ab aliquo morbo curare vt dicunt sancte apollonie de morbo dentium curare datum est sancto anthonio de igne sancto anthonio de padua ad succurrendum de perditis. diua genouefa nunc pluuiam procreat nunc suis precibus inundationibus aquarum stabilitatem imponit ergo prodest varios orare.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur vel sancti vident deum vel le exaudire eos pro quibus sunt oraturi vel nolle si primum superuacanee orant quia nichilominus sine eorum intercessionibus haberent illud pro quibus orant si vident deum nolle numquam eum orabant quia nichil per eorum intercessionem vel rogationem impetrabunt. Et confirmatur non possunt mereri sibiipsis ergo neque aliis prae terea sunt sufficienter primiati pro eorum meritis ergo essent ingrati plus premii pro se vel aliis petere. Re spondetur quod sancti neque vident deum velle exaudire istos orantes neque nolle saltem non oportet et tunc intercedunt quousque videant eius voluntatem etiam si constaret eis de voluntate dei quod vult eos exaudire non est inane quod intercedant pro viatoribus quando primarius scolasticis temporibus constituti solet refrigerium campestrale impartiri vult etiam quod intrantes qui de littera tura bene meruerunt intercedant. Ad confirmationem nego consequentiam quemadmodm strennuus miles qui meruit toto tempore quo miliciam exercere potest nunc quando venit ad senectam incipit esse veteranus et emeritus primiabitur pro omnibus suis meritis licet non magis exaltabitur in curia regis a rege.
On this page