Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An Deus aequaliter punit intensive in eodem foro aequaliter peccantes

¶ Distinctionis quadragesime sexte quaestio prima. MAgister in hac quadragesima sexta distinctione loquitur de iusticia et mina an sint llin deo et an distingantur inter se pro illo Isuccincte partransiens dico tales qualitates non esse in deo nec virtutes morales ei inherere nec aliquod accidens et non modo secundum fidem sed phi osophos est hoc verum. patet. x. ethicorum. ridiculum est laudare deum secundum virtutem moralem siue secundum earum actus sed quia deus in premiando et puniendo luste agit et vtitur clementia cum iusticia dicitur habere iusticiam et misericordi am secundum scripturam. quo fit mina dei est iusticia dei. Secundo patet iusticia et misericordia dei non distinguntur essentialiter: sed alia ratione deus vocatur iustus alia rationemisericors hec missa faciens peccata aliquas quaestiones.

¶ Circa ma¬ teriam penarum et primiorum tangendo de proportione pene ad culpam et premii ad meritum eadem est difficultas Et quero an deus equaliter punit intensiue in eodem foro equaliter peccantes et constat quod sic secundum mensuram delicti erit et plagarusm modus et quantum se glorificauit in delitiis tantum illi date tormenti et luctus. deuteronomii. xxv. et apocalipsis. xviii. hoc est equalibus peccatis dabuntur equales pene gradualiter in eodem foro et equis meritis paria primia.

¶ Contra hanc conclusionem argumentor sic vna culpa excedit aliam indiuisibiliter et nulla pena aliam excedit indiuisibiliter ergo secundum legem non punit equaliter peccantes equali pena gradualiter. assumptum patet. sint nunc in boc instanti inchoatiuo hore future sortes et plato in peccatis equalibus vel in non peccatis et in hora sequenti demereantur vniformiter sic scilicet quod sortes in instanti terminante horam futuram (quod dicatur a) habeat demeritum vt quattuor et tunc in a instanti primo plato non sit vel de meritis loquamur et redit in idem isti equaliter punientur. patet. vtriusque totalem penam deus videt et nullo excessu diuisibili pena sortis penam platonis exuperat et nulla est pena indiuisibilis et non minori pena punietur sortes quam plato vt constat ergo equali pena puniuntur. quod inequaliter peccant patet sortes erit in maiore peccato in a instanti quam plato erit post a instans vel in a instanti vel an a instans ergo sortes erit in maiore peccato quam plato erit consequentia est lucida. assumptum patet quia nec plato erit in a instanti nec post a instans ad demerendum in resurarectione non demerebitur imputabiliter nec plato erit in maiore demerito ante a instans quam sortes erit in a instanti cum semper ante a instans ex ipotesi erant in peccatis equalibus eodemmoo potest duci argumentum de meriti et est argumentum commune in materia intensionis de albe dine.

¶ Aliqui concedunt quod indiuisibiliter peccatum sortis est maius peccato platonis et eodem moo eius pena est in diuisibiliter maior alia sed cum non ponimus latitudinem conflari ex indiuisibilibus dicamus biphariam ad argu mentum proportionabiliter ad argumentum tactum in. xvi distinctione huius. in primis dico quod equaliter peccant et equaliter puniuntur et plato habebit tot peccata sicut sortes habebit in a instanti quia plato in tempore terminato ad a instans habebit tantum peccatum sicut sortes habebit in a sed in nullo instanti vite sue habebit tantum peccatum plato sicut sortes habebit in a et eodemmoo si albedo esset successiue producta.

¶ Aliomoo dicitur quod sortes habebit maiorem culpam quam plato habebit: sed cum anima platonis manet in a instanti habebis tantum demeritum sicut sortes in a et sic equaliter puniuntur sicut si sortes et plato continue albefiant vniformiter per horam sequentem ponendo de albedine sicut de culpa licet sortes habebit maiorem albedinem in a instanti quam plato habebit non tamen habebit maio rem albedinem quam materia platonis habebit vel albe do sortis non erit intensior in a instanti quam albedo platonis erit in a instanti cum albedo est in instanti terminanti horam. secus est si tunc primo non esset. in prima medietate hore future et in quolibet instanti intrinseco hore fu ture sortes et plato habebunt equales albediues et erunt equaliter albi. non propterea sequitur quod sortes excedet platonem in albedine indiuisibiter imo diuisibiliter per totam albedinem cathegoreumatice quam habebit. sed non est separandus excessus adequatus albedinis quam habebit sortes super albedinem quam habebit plato.

¶ Contra illud arguitur pertranseant sortes et plato vnum pedale vniformitur sic scilicet quod quando sortes est primo in puncto terminatiuo sue pedalitatis tunc primo plato non sit arguitur sic totam illam lineam pedalem pertransiuit plato ergo tantam albedinem habuit plato sicut sortes et sic de peccato vel merito consequentia tenet conuenienti similitudine. antecedens patet quanlibet partem proportionalem puius linee pertransiuit plato capiendo partes minores versus extremum remotius si neges propter secundam medietatem linee quae est pars proportionalis secundum aliam diuisionem saltem quanlibet partem proportionalem secundum illam diuisionem pertransiuit plato ergo omnes partes pportionales partransiuit sed ille partes proportionales sunt hoc pedale ergo hoc pedale partransiuit. forte dicis male concluditur vel non sequitur quanlibet partem proportionalem pertransiuit plato ergo omnes sicut non sequitur quelibet pars proportionalis solis est ali quid minus sole ergo iste partes proportionales sunt aliquid minus sole omnibus demonstratis contra saltem ponatur medium lutosum vel aliud non refert a diuidendum a b nouacula quod in fine hore b sit et medium diuidatur et complete sit diuisum ponatur aliud medium omnino simile diuidendum a c nouacula vniformiter mota sicut b per totam horam preteritam simus nos in fine hore et tunc primo c non sit queritur an medium complete sit diuisum a c nouacula vel aliquid remanet diuidendum non secundum quia vnum mobile obtusum nullam reperiet resistentiam in medio quod diuidebat c nouacula si aliquam reperiet dabitur longitudo sine latitudine et profunditate in substantia corporea si concedas totum medium esse diuisum a c nouacula quia medietates separantur a seinuicem et sunt in instanti terminante horam quod sufficit contra hoc medium est complete diuisum ergo ab aliquo agente est complete diuisum non a c cum in instanti terminam te horam non est simile potest fieri de calefactiuo quod producit successiue calorem vt quattuor et in instanti quo calor vt quattuor primo est calefactiuum non est iam calor vt quattuor est productus complete petatur a quo complete est productus si ibi tergiuerseris quod calor prope agens broducit vnum alium calorem et secundus calor producit tertium et sic consequenter capiatur vnum albefactiuum vbi effectus non coadiuuat causam ad producendum reliquum effectum. Respondetur sufficit quod effectus sit i instanti terminante tempus non requiritur existentia ipius agentis et conceditur quod illud medium est diuisum com plete et c ipsum diuidebat. non tamen sequitur quod vnquam plato habebit albedinem vt quattuor informatiue vel quod habeat meritum vel demeritum vt quattuor.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1