Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An ignis conflagrationis erit eiusdem cum igne praesenti

¶ Distinctionis quadragesime septine questio secunda SEcundo circa hanc distinctionem quadra quogesimam septimam quero an ignis confla¬¬ grationis erit eiusdem cum igne presenti:

sicut in questione precedenti quo ad suppositum et quo ad quesitum conclusiue respondebitur.

¶ Pri¬¬ ma conclusio mundus purgabitur per ignem conflagrationis.

¶ Secunda conclusio ille ignis erit eiusdem speciei specialissime cum hoc igne quem ha demus. Prior conclusio patet prime corinthiorum septimo: preterit figura huius mundi vbi glosa pulchritudo huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit. idem vicesimo de ciuitate dei tapitulo. xvi. et glosa super illud secunde petri tertio. eti secunde petri vltimo. elementa ignis ardore tabescent. et congruentia est ad hoc secundo phi sicorum. nos sumus quodammodo finis omnium: ergo homine innouato post generalem resurrectio nem congruit mundum innouari et purgari quod maxime fit per ignem: apocalipsis vicesimo primo: vi di celum nouum et terram nouam. videmus insuper nunc post aliqua peccata locum ante consecrationem esse vetitum quousque purgetur: sic decens est quod locus peccatorum purgetur. Secunda conclusio probatur super illo verbo genesis primo: requieuit deus die septimo ab omni opere quod patrarat: secum dum multos sic exponitur: cessauit a creatione nouarum specierum in rebus: dicis multa sunt indiu dua in mundo quibus nulla fuerunt similia in specie specialissima: patet tu potes habere vnam noticiam de sorte hac formica et hac arena copulatim et forte nullum tale indiuiduum precessit. idem potes facere capiendo plura obiecta disiunctiue vel con ditionaliter.

¶ Secundo arguitur ad idem: aqua que purgauit mundum erat eiusdem speciei cum vera aqua: ergo ignis cum igne. insuper gratis est multiplicare ignem alterius speciei vel aliud calefacti uum ab igne.

¶ Contra priorem conclusionem. argumentor: vel ignis precedet iudicium vel erii tempore iudicii vel sequetur iudicium non vlti mum secundum illud psaltm. ignis autem ante eum precedet et inflammabit in circuitu inimicos eius non duo prima tunc comburet viuentes. Respondetur quod precedet secundum illud allegatum et stabit tempore iudicii nec ledentur electi qui stabun in parte aeris super ignem sicut dicit beatus augu tinus secundo de ciuitate dei capitulo decimo octauo. possumus inquit dicere electos futuros esse in superioribus partibus quo ita non ascendet flamma illius incendii quemadmodum nec vnda diluui et illud de eis intelligitur qui mortui sunt et nichil purgabile habent de viuentibus possunt mori ab igne pro eorum pena purgatorii si debitores pene sint et magis vel minus puniri secundum eorum demerita quia ignis ille est instrumentum diuine iu sticie si nichil purgandum habeant possunt homines mori in illo igne sine dolore magno sicut deus conseruare potest hominem in igne perpetuo abs¬ que hoc quod ignis in eum agat videtur quod mali cruciabuntur in illo igne et tandem eos inuoluet in fauces inferni.

¶ Secundo arguitur: vel deus creat nouum ignem et tunc necesse est alia corpora condensari extra eorum naturalem ordinem vel plura corpora esse in eodem loco quod natura abhorret si cor rumpat partem aeris in ignem idem sequitur inconueniens cum ex vno pugillo aeris fiunt decen ignis. Respondetur de condensatione et rarefactione ne cesse est si aliquid condensetur aliquid rarefieri et econuerso nunc naturaliter loquendo tamen deus potest facere oppositum potest corrumpere magnam partem aeris vel terre proportionabiliter ad magnitudinem ignis creati.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2