Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

¶ Distinctionis quadragesime octaue quaestio vnica. Irca quadragesimam octauam distinctio nem de qualitate luminarium capite quinto loquitur magister circa hoc quero an celi cessabunt a motu post diem iudicii

responsio ai firmatiua quod sic ratione naturali hoc probari non potest apocalipsis decimo habetur angelus iurauit per viuentem in secula seculorum quod tempus non erit amplius capit hanc diceret ille qui tenet celum esse tempus tempus non erit tempus post diem iudicii hoc celum erit post diem iudicii hoc celum est vel erit tempus: ergo tempus erit post diem iudicii secundum aliam positionem tempus non erit post diem iudicii ad hanc conclusionem adducitur abachuc decimo quarto. et erit dies vna que nota est domino non dies neque nox et in tempore vesperi erit lux: potest adduci glosa marginalis esaye sexagesimo: si solcircundaret terram tunc illuminaret damnatos quod est inconueniens: hec glosa est vsido ri non penitus ridenda si damnati punirentur ex altera parte terre et essent nobis antipodes esset apparentia in ratione sed hoc est falsum propterea ratio non est ponderanda. preterea tunc non erunt go nerationes et corruptiones: ergo inanis esset circulatio solis cum secundum aristotelem secundo de generatione: sol in obliquo circulo est causa generationis et corruptionis: licet tamen non absonum es set dicere quod licet sol nunc in obliquo circulo sit causa generationum et corruptionum tunc tamen non habebit illam actiuitatem: nec valet dicere celum est omnibus inferioribus perfectius vel nos homines sumus finis extrinsecus secundum illud aristotelis secundo phisicorum nos sumus quodammodo finis omnium celum non est animatum omne anima tum quolibet illo quod non est animam includens deum vel angelum est perfectius propter nichil aliud ordinatur motus celi: quod celum potest quiescere non est dubium fideli: sed arguitur ad aristotelem celum mouetur ab agente libero et nullatenus ab egente naturali: ergo eius motor mouere potest desinere con sequutio liquet nudatur antecedens si celum mo¬ uetur vel mutatur in instanti consequens experimur esse falsum istam conditionalem probo: mobile po situm in vacuo mouetur in instanti quarto phisicorum et causa est: quia ibi nulla est resistentia extrin seca nec intrinseca resistens cum in celi motu nulla est resistentia nec motus celi est innaturalis circuitio et rotatio est apta sphere. Forte dicis celum habet resistentiam cum hoc quod vnus orbis mouetur ab oriente occidentem versus super polos mundi id celum eodem tempore mouetur ab occidente oriem tem versus super polos obliqui circuli. contra capto primo mobili quod habet vnum motum in illo currit deductio. et si dicas celorum inferiorum contra nitentia impedit primum mobile contra isti motus super varios polos non contrariantur: ergo non es contranitentia quecunque. Dixi circuire non est celo innaturale ob auicennam qui nono methaphisice asserit motum celi esse naturalem ab oriente ad on cidentem quia tunc violente ab occidente ad orientem moueretur: sed hec ratio non est magni ponde ris bene concluderet de hiis que mouentur motu recto motus vni spere conueniens a naturali phile sopho debet dici naturalis ab a ad b et contra. Ex ista conclusione sequitur post diem iudici non erit motus in epiciclo nec erit motus octaue sphere discriptus in duobus paruis circulis in principio ario tis et libre et quando principium arietis ascendit caputlibre descendit et econuerso. Secundo sequitur non semper dies est quando sol est super terrapatet quando non est eius latio et eodemmodo ne omnis existens in vmbra terre habet noctem: patet si non sit dies post diem iudici: ergo pari ratione ne que nox. Item si post diem iudici sit nox erit post diem iudici tempus. Tertio sequitur: tunc luna non erit gironaga nec ctustos arimantidos vrse tingetur occeano nec elice nec cinosura arcton circuibunt Quarto sequitur non iuuat currere ad augem et oppositum augis reddendo causam quare plaga terre est habita bilis inter tropicum cancri et circulum articum et non ea quae est inter tropicum capricorni et circulum antarticum ista correlaria de se elucescunt. Sed contra istud argumentor: solem diutius stare super vnum orizontem non arguit non esse diem: petet de longissimo die artificiali qui erat viginti quattuor horarum vbi sol stetit ad preces iosue / iosue di cimo. simile patet in casu ezechie quarti regum vicesimo: et prope polum articum homines habent d em artificialem duobus mensibus et trimestrem di em habent et medium annum: ergo longa mora sed lis in orizonte non prepedit denominationem diet nec eius quies. patet in casu iosue. Preterea beati perpetuo stabunt in requie: ergo vno anno et vno die non est possibile durare per totum quin duretur per partem. Insuper multe cogitationes beatorum et damnatorum erunt volubiles: ergo tunc erit tempus talia mensurans. Respondetur solem circum ferri requiritur ad tempus vel esse natum in potentia propinqua moueri ingyrum quod contingit in dibus iosue post diem iudicii nunquam amplius mouebi tur et hoc voco natum girari in potentia propinqua vna reuolutio solis nunc circa terram cum tanta per te quantum sol pertransit contra motum firmamenti nobis metitur nunc tempus cum quiescat sol amplius nichil metitur temporanee. Ad aliud si perpetuo intelligatur perhenni tempore negatur sed perpetuo sine fine conceditur. Ad aliud de cogitationibus et earum cremento et decremento conceditur et sic concluditur potest capi aliqua mensura alia a sole sicut est michi diale vel horale ex casu arene con gnosco horam vel ex latere scripto sed tempus commune sol non amplius mensurabit de illo tempore intelligimus: si dicas solem non retrocessisse vt brugen sis asserit quarti regum vicesimo tempore ezechie regis hoc est vnum commentum mere gratis dictum

¶ Secundo argumentor: celi desinunt moueri vel in illo aspectu quo creati sunt vel in aliquo alio neutrum dici potest quia detur ratio. Rursus tunc vna pars terre excessiue calefiet illa que est soli et plane tis calefactiuis subiecta et reliqua nimis frigefiet et sic vna pars terre desiccabitur et erit cauernosa vt pueri in lymbo exire possunt et videre: alia pars condensabitur hoc est absonum igitur. Item genesis octauo: cunctis diebus terre estas et hyems nox et dies non requiescent. Ad primum dicitur quod non quiescent in illo aspectu quo creati sunt et hoc supr posito quod mundus non duret triginta sex mille annos vt est verisimile sed hoc soli deo est cognitum an in martio creabatur vel septembri dictum est in duodecima distinctione secundi. Ad secundum an gumentum nunc illud non concludit de aliquibus partibus remotis a via solis prope articum et antarticum verosimile est quod nulla mixta postea erunt nisi elementa cum damnatis et saluatis et eorum partibus et accidentibus ad quid deseruirent elephanti tigrides vnicornis oues et boues et vniuer sa pecora campi tunc non deseruirent: nec pisces. omnia conuertentur in elementa: sole influentie celestes non producunt pisces aqua circundabit terram et quando ita esset de causalitate deus non concurrit cum celo ad affectus inanes producendos elementa manebunt ne sit vacuum et ad decorem vni uersi nunc autem deus mari dedit terminos quos preterire nequit secundum illudiob tricesimo octauo: quis conclusit hostiis mare cum erumpebat quaesi de vulua procedens circundedi illud terminis melis et posui vectem et ostia et sic non concluditur quod tandem mare desiccabitur vel quod aqua erit profundior in vna parte quam alia dato quod sol vni parti suppo natur et non alteri ibi danubius suam denominatio nem amittet nec per varia ostia mare ponticum petet: nec nilus irrigabit egyptum domini vel iordanis terram promissionis illud genesis octauo intelligitur ante iudicium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1