Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An in generali iudicio erit disputatio vocalis

¶ Distinctionis quadragesime septine questio prima. HIc magister in quadragesima septima diistinctione loquitur de generali iudicio et de noticia que fiet in illo et quomodo mumdus est purgandus per ignem. Circa istam distinctionem quadragesimam septimam quero aliquas questiones: primo quero: an in generali iudicio erit disputatio vocalis.

questio hec vnum supponit et aliud querit supponit generale iudicium futurum et querit an erit disputatio vocalis: propterea respondetur ad vtrunque conclusiue.

¶ Prima conclu¬¬ sio: generale iudicium est futurum.

¶ Secunda con¬¬ clusio probabile est quod aliquid vocale erit in iudicio

¶ Tertia conclusio multa mentaliter fient in illo iudicio.

Prima conclusio est certa iohannis quinto: procedent hii qui bona fecerunt in resurrectionem vite qui vero mala egerunt in resurrectionem. iudici: et beatus augustinus vicesimo de ciuitate dei capitulo primo "tenet omnis ecclesia dei christum de celo esse venturum ad viuos et mortuos iudicandos".

Secunda conclusio patet per litteram mathei vicesimo quinto. Insuper deus iudicabit vt deus et homo: ergo iudicium eius non solum fiet diuino modo sed etiam humano hoc est vocaliter. Item sicut nunc in sententia particulari fit sententia mentalis circa animas pure spirituales a corporibus exutas: ita debet esse parti spualis partim corporalis contra animas corporibus reassumptis Item gregorius vicesimo sexto moralium dicit de reprobis quod illi verba iudicis audient qui eius fide saltem verbo tenuerunt sed hoc non commode intelligitur de verbo mentali igitur.

¶ Tertia conclusio patet vicesimo de ciuitate capitulo vicesimo quar¬¬ to: simul omnes et singuli iudicabuntur: sed si cum quolibet esset particularis disceptatio requireretur magna temporis intercapedo ad iudicandum: modo vigesimo de ciuitate capitulo vicesimo sexto deus conscientias reproborum conuincet sine vlla sermonis prolixitate. et sapientie quarto: diri pet illos inflatos sine voce romanorum secundo. testimonium reddente illis conscientia eorum et in ter seinuicem cogitationum accusantium in die quando iudicabit dominus occulta hominum.

¶ Contra primam conclusionem arguitur iohannis duodecimo nunc iudicium est mundi: ergo non est futurum. et naum primo: non iudicabit bis deus in idipsum. Ad primum dicitur quod illud intelligitur de iudicio quod fecit christus quando per suam mortem iuste liberauit genus humanum de seruitute dyaboli: sic exponit augustinus omelia quinquagesima secunda super iohannem quod probat ex sequenti lictera cum dicitur nunc princeps huius mundi eiicietur foras Secundum intelligitur quod non puniet idem peccatum duplici pena sed vnica ei respondente.

¶ Comtra tertiam conclusionem argumentor: vel quilibet omnia sua peccata preterita cognoscet vel aliqua sic et aliqua non: si sic cum multa dantur obliuioni hoc non erit naturaliter. dicis deus iuuat memoriam contra saltem non poterit habere tot peccata simu presentia propter finitatem actiuam anime que ad illos actus concurrit et hoc saltem erit difficile respectu omnium peccatorum aliorum a peccante. Insuper peccata deleta in confessione non ostendentur quia sic multi de peccatis occultis verecundarentur. Ad primum transeat quod quilibet omnit sua peccata cognoscat deus potest supplere actiuitatem anime: quod omnia cognoscat et omuia aliens probabile est quod si anima sue nature relinquatur potest cognoscere secreta cordis alterius et aliquorum peccatorum potest habere noticiam distinctam es deus potest supplere actiuitatem anime quod infinita cognoscat sortes non plus facit ferendo mille libras cum mille hominibus membrosis quam ferendo vnam libram sine ope alterius sed non est opus quod quilibtet cognoscat in particulari cuiuslibet omnia peccata sufficit in generali quod cognoscet per separationem hedorum a sinistris et ouium a dextris: secus est de peccatis propriis. Ad aliud probabile videtur quod peccata confessa non innotescent aliis.

¶ Dubitatur an solus christus iudicabit propter a liquas auctoritates opus est ponere varias acceptiones iudicis iohannis quinto dicitur: pater omne iudicium dedit filio: et mathei decimo nono dicitur de apostolis quod erunt iudices duodecim tribus israel. et iob tricesimo sexto: iudicium pauperibus tribuit propter ista et similia dicitur multiphariam potest iudicium alicui conuenire scilicet ordinaria potestate et sic iudicabit tota trinitas ex delegata potestate et sic iudicabit dominus inquantum bomo. Quo fit licet deus iudicabit in natura humana non tamen iudicabit secundum naturam humanam: vel accessoria dignitate et sic perfecti iudicabunt non vt consulant sed assistent propter eorum honorem vel comparatione et sic minus mali iudicabunt magis malos secundum illud luce vndecimo: viri niniuite surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt eam. Dices ex hiis sequitur quod damnat videbunt corpus christi in gloria et sic habebunt delectationem conceditur antecedens sicut ascendit in gloria: sic in glorioso corpore apparebit actuum primo: hic iesus qui assumptus est a vobis in celum sic veniet quemadmodum eum vidistis euntem in celum: secundum illud luce vicesimo primo: videbunt filium hominis venientem in nubibus cum po testate magna et maiestate: non debet esse vilioris conditionis in aspectu quam iudicandi modo sed predestinati habebunt corpora gloriosa sed consequentia est nulla sicut gloria amici est delectabilis ita illius qui eum odit est tristabilis: nec sequitur quod hapebunt beatitudinem: quia illa est in visione dei quam non habent. hic paululum respira ponderans verbum: ite maledicti in ignem eternum: non dictumi per tres annos / nec per quattuor annos / nec millio nem annorum tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos: horrendum est incidere in manus dei viuentis ad hebreos decimo: et duo decimo eiusdem: non inuenit penitentie locum quamquam cum lachrymis inquisiuisset eam cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni apocalipsis sexto. Hic potest fieri argu mentum preuideri puniri vno die est penale puniri duobus diebus penalius tertio penalius adhuc es sine statu sic dies addendo ergo infinite tristabitu reprobus videns se puniendum per infinita secula Dicis non habet distinctos actus super singulos di es latos et non est ita penale respicere ad totale tempus simul saltem sequitur quod quo ad hoc discedens cum vno paruo mortali quod contingit frequenter de lege tantum punietur sicut iudas nero vel machometus. Respondetur non sequitur videt se punier dum mitiori pena qui preuidet se habiturum mor colicam passionem per tres dies magis turbatur quam ille qui videt se laboraturum lenta febricula vno mense magnam misericordiam deus facit damnatis: alioquin cum paruo mortali discedens potest sibi relictus seipsum cruciare per modum insaniet tis sicut videmus idem morbus in acrimonia virum impacientem plus exagitat quam pacientem deus non concurrit cum illo qui cum vno mortali paruo discedit ad inquietem maiorem plus quam culpa meres tur fateor quelibet pena inferni est dolorosa sed deus magnam misericordiam eis facit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1