Quaestio 1
Quaestio 1
De essentia beatitudinis:
¶ Distinctionis quadragesime none questio prima. PRimo quero circa hanc distinctionem quadra Io gesimam nonam de essentia beatitudis
¶ Circa quaestionis expeditionem notabimus aliquos dicentes beatitudinem solum consi stere in actu intellectus. alios dicentes eam esse in actu voluntatis. tertii vtrosque impugnant dicentes beatitudinem pro multis solum debere accipi. Sed dicimus beatitas biphariam accipitur. vno moo pro beatitudine increata vel obiecto beatitudis. alio modo pro beatitate formali. prior acceptio patet. psal. iii. "Tu autem domine susceptor meus es gloria mea" etc. modo gloria et beatitudo concidunt et primo confessionum vsus pricipium inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. secunda acceptio patet quia aliqua est actus intellectus aliqua voluntatis tertia gaudium ex hiis sequens. patet iohannis. xvii. hec est vita eterna vt cognoscant te et. i de ciuitate dei. c. pe. loquens de vnio ne dicit augustinus. est summum premium quod consistat in actu voluntatis. patet. i. de doctrina christiana. vne vltra medium dicit augustinus. hec est summa merces vt ipso perfruamur. hoc patet per diffinitionem beati quam ponit. xiii. de trinita. c. viii. beatus est qui viuit nec vult nec male aliquid vult et cicero li. v. tus. hos existimo beatos qui sunt in bonis nullo adiuncto malo. de gaudio patet. gaudium vestrum nemo tollit a vobis ioh. xvi. Insuper dicamus terminus beatitas potest biphariam accipi collectiue et diuisiue potest pro hiis omnibus supponere vel eorum aliquibus sicut logica capitur pro scientia vnius conclusionis logicalis vepro scientia multarum. quo fit indecorum est dicere in talibus geminam esse positionem et alios impugnantes non sese intelligunt. Istis primissis pro terminorum significantiis pono conclusiones.
¶ Contra priorem conclusionem argumentor ex ea se quitur quod aliqua beatitudo est beata. consequens est falsum implicat albediuem esse albam ergo beatitatem esse beatam. consequentia est lucida de essentia diuina.
¶ Contra secundam conclusionem argumentor me lior est habitus quam actus beatitudo debet esse quid optimum. i. ethicorum in hoc omnes conuenerunt licet eam in variis rebus ponebant modo habitus est melior actu lii. topichorum. bonum permanentius est melius modo habitus est diuturnior actu ex praedicamentis. Ad primum conceditur sequela et nego falsitatem consequentis non est simile de albedine et albo cuius vnum est subiectum susceptiuum alterius interdum concretum et abstractum res differentes important non modo in numero sed in specie. interdum eandem rem in recto ponunt. Ad secundum nego assumptum non semper permanentiora prestant nisi cetera sint paria coruus / ceruus et quercus longeua non prestant homini. insuper beatitudo est perpetua iam visa essentia beatitatis reliquum est ad secundum quesitum accedere.
On this page